Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

similis circa auctoritatem ratio. nam etiamsi potest videri nihil peccare, qui utitur iis verbis, quae summi auctores tradiderunt, multum tamen refert non solum, quid dixerint, sed etiam quid persuaserint. neque enim tuburchinabundum et lurchinabundum iam in nobis quisquam ferat, licet Cato sit auctor, nec hos lodices, quanquam id Pollioni placet, nec gladiola, atqui Messala dixit, nec

v1-3 p.132
parricidatum, quod in Caelio vix tolerabile videtur, nec collos mihi Calvus persuaserit; quae nec ipsi iam dicerent.

superest igitur consuetudo; nam fuerit paene ridiculum malle sermonem, quo locuti sint homines, quam quo loquantur. et sane quid est aliud vetus sermo quam vetus loquendi consuetudo? sed huic ipsi necessarium est iudicium, constituendumque in primis id ipsum quid sit, quod consuetudinem vocemus.

quae si ex eo, quod plures faciunt, nomen accipiat, periculosissimum dabit praeceptum, non orationi modo sed (quod maius est) vitae. unde enim tantum boni, ut pluribus quae recta sunt placeant? igitur ut velli et comam in gradus frangere et in balneis perpotare, quamlibet haec invaserint civitatem, non erit consuetudo, quia nihil horum caret reprehensione; at lavamur et tondemur et convivimus ex consuetudine: sic in loquendo, non si quid vitiose multis insederit, pro regula sermonis accipiendum erit.

nam , ut transeam, quemadmodum vulgo imperiti loquantur, tota saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus. ergo consuetudinem sermonis vocabo consensum eruditorum, sicut vivendi consensum bonorum.

v1-3 p.134