Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt; modo nulla videatur aetas tam infirma, quae non protinus quid rectum pravumque sit discat, tum vel maxime formanda, cum simulandi nescia est et praecipientibus facillime cedit. frangas enim citius quam corrigas, quae in pravum induruerunt.

protinus ergo, ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid impotenter faciat, monendus est puer; habendumque in animo semper illud Vergilianum:

  1. adeo in teneris consuescere multum est.
Caedi vero discentes, quamlibet et receptum sit et Chrysippus non improbet, minime velim. primum , quia deforme atque servile est et certe,

(quod

v1-3 p.60
convenit, si aetatem mutes), iniuria est; deinde, quod, si cui tam est mens illiberalis, ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur: postremo, quod ne opus erit quidem hac castigatione, si assiduus studiorum exactor astiterit.

nunc fere negligentia paedagogorum sic emendari videtur, ut pueri non facere, quae recta sunt, cogantur sed cur non fecerint puniantur. denique cum parvulum verberibus coegeris, quid iuveni facias, cui nec adhiberi potest hic metus et maiora discenda sunt?

adde , quod multa vapulantibus dictu deformia et mox verecundiae futura saepe dolore vel metu acciderunt, qui pudor frangit animum et abiicit atque ipsius lucis fugam et taedium dictat.

iam si minor in eligendis custodum vel praeceptorum moribus fuit cura, pudet dicere, in quae probra nefandi homines isto caedendi iure abutantur, quam det allis quoque nonnunquam occasionem hic miserorum metus. non morabor in parte hac; nimium est quod intelligitur. quare hoc dixisse satis est; in aetatem infirmam et iniuriae obnoxiam nemini debet nimium licere.

nunc quibus instituendus sit artibus, qui sic formabitur, ut fieri possit orator, et quae in quaque aetate inchoanda, dicere ingrediar.

primus in eo, qui scribendi legendique

v1-3 p.62
adeptus erit facultatem, grammatici est locus. nec refert, de Graeco an de Latino loquar, quanquam Graecum esse priorem placet.

utrique eadem via est. haec igitur professio, cum brevissime in duas partes dividatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit.

nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est, et enarrationem praecedit emendata lectio, et mixtum his omnibus iudicium est; quo quidem ita severe sunt usi veteres grammatici, ut non versus modo censoria quadam virgula notare et libros, qui falso viderentur inscripti, tanquam subditos summovere familia permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero.

nec poetas legisse satis est: excutiendum omne scriptorum genus non propter historias modo sed verba, quae frequenter ius ab auctoribus sumunt. tum neque citra musicen grammatice potest esse perfecta, cum ei de metris rhythmisque dicendum sit, nec, si rationem siderum ignoret, poetas intelligat, qui (ut alia omittam) totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus utantur; nec ignara philosophiae, cum propter plurimos in omnibus fere carminibus locos ex intima naturalium quaestionum subtilitate repetitos, tum vel propter Empedoclea in Graecis, Varronem ac Lucretium in Latinis, qui

v1-3 p.64
praecepta sapientiae versibus tradiderunt.