Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

tradito sibi puero docendi peritus ingenium eius in primis naturamque perspiciet. ingenii signum in parvis praecipuum memoria est. eius duplex virtus, facile percipere et fideliter continere. proximum imitatio; nam id quoque est docilis naturae, sic tamen, ut ea quae discit effingat, non habitum forte et ingressum et si quid in peius notabile est.

non dabit mihi spem bonae indolis, qui hoc imitandi studio petet, ut rideatur. nam probus quoque in primis erit ille vere ingeniosus; alioqui non peius duxerim tardi esse ingenii quam mali. probus autem ab illo segni et iacente plurimum aberit.

hic meus quae tradentur non difficulter accipiet, quaedam etiam interrogabit, sequetur tamen magis quam praecurret. illud ingeniorum velut praecox genus non temere unquam pervenit ad frugem.

hi sunt, qui parva facile faciunt et audacia provecti,

v1-3 p.56
quidquid illud possunt, statim ostendunt. possunt autem id demum, quod in proximo est; verba continuant, haec vultu interrito, nulla tardati verecundia proferunt. non multum praestant sed cito.

non subest vera vis nec penitus immissis radicibus nititur; ut, quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flavescunt. placent haec annis comparata; deinde stat profectus, admiratio decrescit.

haec cum animadverterit, perspiciat deinceps, quonam modo tractandus sit discentis animus. sunt quidam, nisi institeris, remissi, quidam imperia indignantur. quosdam continet metus, quosdam debilitat, alios continuatio extundit, in aliis plus impetus facit.

mihi ille detur puer, quem laus excitet, quem gloria iuvet, qui victus fleat. hic erit alendus ambitu, hunc mordebit obiurgatio, hunc honor excitabit, in hoc desidiam nunquam verebor.

danda est tamen omnibus aliqua remissio; non solum quia nulla res est, quae perferre possit continuum laborem, atque ea quoque, quae sensu et anima carent, ut servare vim suam possint, velut quiete alterna retenduntur; sed quod studium discendi voluntate, quae cogi non potest, constat.

itaque

v1-3 p.58
et virium plus adferunt ad discendum renovati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat.

nec me offenderit lusus in pueris; est et hoc signum alacritatis; neque illum tristem semperque demissum sperare possim erectae circa studia mentis fore, cum in hoc quoque maxime naturali aetatibus illis impetu iaceat.

modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatae aut otii consuetudinem nimiae. sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur.