Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*]((cfr. Ael. V 44. IX 45).)[*]((1) Ar. V 12, 544a 8. IX 37, 622a 15. 17. Ael. VI 28 extr.) Polyporum generis est[*](an est et?) ozaena[*](ozaena R(?)L. oze- B. omze- r. onoge- v) dicta a[*](a E2v. om. r) gravi capitis odore, ob[*](ab Fa) hoc maxime murenis eam consectantibus[*](coniactantibus Fa).
Polypi binis mensibus conduntur. ultra bimatum non vivunt. pereunt autem tabe semper, feminae celerius et fere a partu.
Non sunt praetereunda et L. Lucullo proconsule Baeticae conperta de polypis, quae Trebius Niger e comitibus eius prodidit: avidissimos esse concharum, illas ad tactum conprimi, praecidentes[*](praecidentes Rv. -tis rS) bracchia eorum, ultroque escam ex praedante capere. carent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur[*](eiciatur v. -antur ll): ita securi grassantur[*](grassatur FR1) extrahuntque carnes. illae se contrahunt, sed frustra, discuneatae. tanta sollertia animalium hebetissimis quoque est. praeterea negat ullum atrocius esse animal ad conficiendum hominem in aqua[*](aqua Eav. -uā r) . luctatur[*](luctatur v. -antur (-te a) ll) enim conplexu et sorbet acetabulis ac numeroso suctu[*](suctu (U 191) J. -ctudu DFR1. -ctu diu R2S. -ctu dū E2zH. -ctu de[trahit] v. suetudo E1a.an suctu dis- [trahit], ut § 77?) trahit, cum in naufragos urinantesve[*](urinantesue (unna- a) av. -tisue (-uae R) rS) impetum cepit. sed si invertatur, elanguescit vis; exporrigunt enim se resupinati. cetera, quae idem retulit, monstro propiora possunt videri.[*](cfr. Ael. XIII 6.— (20) cfr. Ar. I 8, 534a 18. Pl. X 194.) Carteiae[*](cartege R.om.a) in cetariis[*](cetariis v. ceteris ll) adsuetus exire e mari in lacus eorum[*](an earum? cfr. § 49 extr. XXXVII 66) apertos atque ibi salsamenta populari — mire[*](mire R(?)E2v. mille r. (mire — 21 inlinuntur post 17 resupinati pon. va.H)) omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinuntur [*](muriae inlinuntur J (errore)) -, convertit in se custodum indignationem adsiduitate furti inmodicam[*](inmodicam ego. -cant DFR1a. -ca E1. -ci R2E2v(S). -cae his H (ad seqq. referens).cfr. § 103 concauam) . saepes erant obiectae, sed has transcendebat [*](transcendebat (DE?) v. -bant ll) per arborem nec deprehendi potuit nisi canum sagacitate
. hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expavere novitatem. primum omnium magnitude inaudita erat, dein[*](dein Faz. -nde r(?)v. -nde in d) colos muria obliti, odore[*](an odores?) diri. quis ibi polypum exspectasset aut ita cognosceret? cum monstro dimicare sibi videbantur. namque et adflatu terribili canes agebat[*](angebat D. abigebat P), nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus brac- chiis clavarum modo incussos,[*]((16) Ar. IV 1, 524a 26. V 18,550b 14.) aegreque multis tridentibus confici potuit. ostendere Lucullo caput eius, dolii magnitudine , amphorarum XV capax, atque, ut ipsius Trebi verbis utar, barbas, quas vix utroque bracchio conplecti esset, clavarum modo torosas, longas pedum[*](pedum ll v. cfr. XXXVI 91. 92) XXX, acetabulis[*](acetabulis E2v. acita- R2. sta- r) sive caliculis urnalibus pelvium modo, dentes magnitudini respondentes. reliquiae[*](reliquiae v. -quae Ea. -que r) adservatae miraculo pependere pondo DCC[*](DCCDD. DCCm F). saepias quoque et lolligines eiusdem magnitudinis expulsas in litus illud idem actor est. in nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur, saepiae binum. neque his bimatu longior vita.[*](Mucian. fr. 5 Brunn.) Navigeram similitudinem et aliam in Propontide visam sibi prodidit Mucianus: concham esse acatii[*](acatii B. achati ll.v) modo carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. in hanc[*](hanc E2v(D). hac (ac a) rC) condi[*](cond; F. -dus a) nauplium, animal saepiae simile[*](similem Fa), ludendi societate sola. duobus hoc fieri generibus: tranquillo enim vectorem demissis[*](demissis v(H). dim- ll.Dal.2(D)) palmulis ferire ut remis; si vero flatus invitet[*](inuitent (DE?) va.H(D)), easdem in usum[*](usum coni. Dal. usu ll.v. cfr.XVI 15. XXII 66 al.) gubernaculi porrigi pandique buccarum[*](baccarum F1. concarum E2. -charum va.H(D) cfr. n. luc. p. 85) sinus aurae. huius voluptatem esse ut ferat, illius ut regat, simulque eam
descendere[*](dist. G) in duo sensu carentia, nisi forte tristi — id etenim[*](etenim ego. entim DF. -ium a. enim R(?) E2in ras. B. enim ut v) constat[*](costa DFa) — omine[*](omine G. omne DFd. -ni E1a. omen R2e corr. omini D. ore E2. rumore v) navigantium humana calamitas in causa est.[*](Ar. IV 2 init. — VIII 17, 601a 16. 10. V 17 extra. Th. ap. Athen. III 105d. — (9) Ar. VIII 2, 590b 25. Ael. IX 25.) Locustae crusta fragili muniuntur in eo genere quod caret sanguine. latent[*](latent D(?)v. -et r) mensibus quinis. similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt[*](exuunt E2v. exigunt r) renovatione tergorum. cetera in undis natant, locustae reptantium modo fluitant, si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis; isdem erectis[*](erectis R(?)v. ereptis r) in pavore oblique[*](obliquae Fa) in latera[*](latere a) procedunt. cornibus inter se dimicant. unum hoc animalium, nisi vivum ferventi aqua incoquatur, fluida came non habet callum.[*](Ar. V 17, 549b 13. 20–22. — (16) cfr. Pl. II 109.)