Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Ael. IX 52. — (8) Ar.IV 4, 528a 31. 9, 535b 27. IX 37, 621b 10. cfr. Pl. infra 103. — (9) Ar. IV 1,525a 11. 524b 16. IX 1, 608b 17. 37, 621b 29 sq. Plut. SA 26, 978a. Ael. I 34. (cfr. Pl. XI 8).) Lolligo etiam volitat extra aquam se efferens, quod et pectunculi faciunt, sagittae modo.— Saepiarum generi mares varii et nigriores constantiaeque maioris. percussae tridente feminae auxiliantur, at femina icto mare fugit. ambo autem, ubi sensere se adprehendi, effuso atramento , quod pro sanguine iis[*](sanguineis F1. -ne eis F2. -nis a) est, infuscata aqua absconduntur .

[*](Ar. IV 1,525a 15. 524a 3. 5. 6. 8–14. 16–18. 2. 19. — IX 37, 622a 29. 31.) Polyporum multa genera. terreni maiores quam pelagii[*](pelagii DdG. -gici E2zv (D). -gi r. cfr. n. luc. p. 85) . omnibus[*](omnes va.D) bracchiis[*](brachiis R(?)B. branchis rv) ut pedibus ac manibus utuntur, cauda vero, quae est[*](est polypis v. at cfr. § 19) bisulca et acuta, in coitu. et polypis fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque[*](eademque RS. eam va.G) modo in dexteram partem, modo in sinistram transferunt. natant obliqui in caput, quod praedurum est sufflatione[*](ut sufflatione coni. H coll. Ar.καθάπερ ἐμπεφυσημένην) viventibus. cetero[*](cetero ll. G. -rum zv. an saxo (vel petrae)? cfr. Ar. et Pl. X 189) per bracchia velut acetabulis dispersis haustu[*](Austo F. hausto a. eo hau- va. G) quodam adhaerescunt[*](aderescunt F. aresc- a. cui adhaeresc- zva.G) ; tenent supini, ut avelli non queant. vada

non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. soli mollium in siccum exeunt, dumtaxat asperum; levitatem odere. [*](Ar. VIII 2, 591a . IX 37, 622a 3–9. Th. fr. 188 Wim. Sol. 30, 26.— (10) Ar. VIII 2, 591a4. Plut. SA 27, 978f. Ael. I 27.— Ar. II 17,508b. cfr. Pl. XXIX 90.) vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas conplexu[*](conplexu E2v. confl- (-xa a) r) crinium[*](crinium Rv. crurum E2z. criminum r. cfr. § 92. 158) frangunt; itaque praeiacentibus testis cubile eorum deprehenditur. et cum alioqui brutum habeatur animal, ut quod ad manum hominis adnatet[*](adnatat Fva.S), in re quodammodo familiari callet. omnia in domum conportat, dein putamina[*](putamina erosa G. -na rosa E2zv. -ne rosa (ero- R2) r) erosa carne egerit adnatantesque pisciculos ad ea venatur. colorem mutat ad similitudinem loci, et maxime in metu. ipsum bracchia[*](branchia a (item 19)) sua rodere falsa opinio est — id enim a congris evenit ei —, sed renasci, sicut colotis[*](colotis B ex Ar. -Icitis DF. -lctis a. -lcotis RE. -Ichotis v) et lacertis caudas[*](causas a. cauda R. -dam va.H) , haut falsum.

[*](Ar. IX 37, 622b 1–15. (IV 1 extr.) Ael. IX 34.) Inter praecipua autem miracula est qui vocatur nautilos, ab aliis pompilos. supinus in summa aequorum pervenit, ita se paulatim adsubrigens[*](subrigens va.D) , ut emissa omni per fistulam aqua velut exoneratus sentina facile naviget. postea prima duo bracchia retorquens membranam inter illa mirae tenuitatis extendit, qua velificante in aura, ceteris subremigans bracchiis, media se cauda[*](secunda a. cauda va.S) ut gubernaculo regit[*](regit RS. se regit DFE2B.s erigit E1a. dirigit v). ita vadit alto[*](alto (DE?)v. alio ll. an alta?) Liburnicarum gaudens[*](ludens R(?)G. (cfr. § 94)) imagine, si[*](et si C) quid pavoris interveniat, hausta se mergens aqua.