Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Sol. 52, 42. 41. cfr. Ael. XVI 12. XVII 6 extr.) Plurima autem et maxima animalia in Indico mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum, pristes ducenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita impleant , anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes. sed

in mari beluae circa solstitia maxime visuntur.[*](Strabo XV 725 extr. Diod. XVII 106, 6. 7. Arr. Ind. 30, 1–6. Curt. X 1, 12.) tune illic[*](illuc EaD) ruunt turbines, tune imbres, tune deiectae montium iugis procellae ab imo vertunt maria pulsatasque ex profundo beluas cum fluctibus[*](uel ubas Fa) volvunt tanta[*](tanta ut alias ego. et alias tanta ll. v) , ut alias thynnorum[*](thynnorum C. tinn- ll) , multitudine, ut Magni Alexandri classis haut alio modo quam 5 hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte derexerit [*](derex R1. -xit F. di- rexit a): aliter sparsis[*](sparsis ll.v. an delendum? cfr. U 188) non erat evadere. non voce, non sonitu, non[*](an non fragore sed ictu?) ictu, sed fragore terrentur nec nisi ruina turbantur. Cadara[*](Cara a) appellatur Rubri maris paeninsula ingens; huius obiectu vastus efficitur sinus, XII dierum et noctium remigio enavigatus Ptolemaeo regi, quando nullius aurae recipit[*](recepit EaH) afflatum[*](affla- tum E2v(D). fla- rS) . huius loci quiete praecipue[*](praecipue dS. -puę DFR. -pua Eav(D)) ad inmobilem magnitudinem beluae adolescunt.[*](cfr. Pl. VI 95. 97. 109. (VII 30). — Strabo XV 720 extr. 726. Arr. Ind. 29,16. 30, 8. 9. cfr. Ael. XVI 18. Strabo XV 691.) Gedrosos, qui Arabim[*](Arbin B) amnem accolunt, Alexandri Magni classium praefecti[*](praefecto ava. G) prodiderunt in domibus fores maxillis beluarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum[*](quadrigenum aL) cubitorum longitudinis reperta. exeunt et pecori similes beluae[*](belua et ibi Fa) ibi in terram pastaeque radices fruticum remeant et quaedam equorum , asinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata.