Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*]((10) cfr. Pl. II 7.) Sunt autem conplura in his maiora etiam terrestribus . causa evidens umoris luxuria. alia sors alitum quibus vita pendentibus. in mari autem, tam late supino mollique ac fertili nutrimento, accipiente[*](accipienti Fa) causas genitales e[*](e C. om. ll. v) sublimi semperque pariente natura pleraque etiam monstrifica reperiuntur , perplexis et[*](et v. set (sed Ea) ll) in semet aliter atque aliter nunc flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis, vera ut fiat vulgi opinio, quicquid nascatur in parte naturae ulla, et in maria esse[*](inesse S errore) praeterque multa quae nusquam alibi. rerum quidem, non solum animalium, simulacra inesse[*](inesse R2E2v(D). esse rG) licet intellegere intuentibus uvam, gladium, serras, cucumin[*](cuccumin F. -mi/// R. coc- cumin a) vero et colore et odore similem, quo minus miremur equorum capita in[*](in om.Fa ) tam parvis[*](paruis v. -rcis R. barbis Fa) eminere cocleis.