Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](cfr. Paus. VIII 21, 2. (Athen. VIII 332cf. Ael. IX 36). —) Miratur et Arcadia suum exocoetum, appellatum ab eo quod in siccum somni causa exeat. circa Clitorium [*](clitorum R) vocalis hic traditur et sine branchiis, idem aliquis Adonis dictus.

[*](Th. fr. 171, 3. 5 Wim. Athen. VIII 332b. Mir. ausc. 71.) Exeunt in terram et qui marini mures vocantur et polypi et murenae, quin et in Indiae fluminibus certum genus piscium ac deinde resilit. nam in[*](nam in G2. nam ll.v) stagna et amnes transeundi[*](trans- eundi G2 (J). -unti DF1R. -unt in F2S. -unt Eadzv. cfr. XVII 12) plerisque evidens ratio est, ut tutos fetus edant, quia non sint ibi qui[*](que (pro qui) F1a) devorent partus fluctusque minus saeviant . has intellegi ab iis causas servarique temporum vices[*](uices v. uis Ea. ius r)

magis miretur, si quis[*](que om.a) reputet quoto cuique hominum nosci uberrimam esse capturam sole[*](solet Fa) transeunte piscium signum.