Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
mullum[*](Nullum Fa) LXXX librarum in mari Rubro captum Licinius Mucianus prodidit, quanti mercatura eum[*](mercatur aeum luxoria F) luxuria suburbanis litoribus inventum?
Est[*](est om.F2Rva.G) et haec natura, ut alii alibi pisces principatum optineant, coracinus in Aegypto, zaeus[*](zaeus Birt p. 177. zeus ll. v. cfr. XXXII 148), idem faber appellatus, Gadibus, circa Ebusum salpa, obscenus alibi[*](alibi et qui nus om.R. et om.a) et qui nusquam percoqui possit nisi ferula verberatus; in Aquitania salmo fluviatilis marinis omnibus praefertur.
[*]((7) Ar. II 13, 505a7. 504b29. — (8) Ar. III 11 extr. —) Piscium alii branchias[*](bran- cias ll (passim)) multiplices habent, alii simplices , alii duplices. his aquam emittunt acceptam ore[*](in ore az). senectutis indicium squamarum duritia, quae non sunt omnibus similes. duo lacus Italiae in radicibus Alpium Larius et Verbannus[*](Verbanus va.S. cfr. ll 224) appellantur, in quibus pisces omnibus annis vergiliarum ortu existunt squamis conspicui crebris atque praeacutis, clavorum caligarium effigie[*](efficie Ra. -ciae F), nec amplius quam circa eum mensem[*](eā mense (-sem R) FRa) visuntur.