Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

iam signa letalia in furoris morbo risum [*](risum est o) , sapientiae vero aegritudine fimbriarum curam[*](curas o) et stragulae vestis plicaturas, a somno moventium[*](mouentium RB. mone- d. morie- rov) neglectum[*](nec lectū Fa) , praefandi[*](praefandi R(?)G. prof- r.profundi oB peregrandis v) umoris e corpore[*](corpori (om.e) F1a) effluvium, in oculorum quidem et narium aspectu indubitata maxime atque etiam supino adsidue cubitu, venarum inaequabili[*](inaequabilia F1a) aut formicante percussu, quaeque alia[*](et alia quoque (que o) ozva.G) Hippo crati principi[*](principe F1a) medicinae observata sunt. et cum innumerabilia[*](inenumerabilia F) sint[*](sint ov. om. ll. (suprascr., sed rursus del.F2)) mortis signa, salutis securitatisque nulla sunt[*](sint F2) , quippe cum censorius Cato ad filium de[*](de F2Rzv. da F1a.om.dTo) validis[*](ualetudinis.. obseruatione zva.G.om.o) quoque observationem ut ex oraculo aliquo prodiderit,

senilem iuventam[*](iuuenilem senectā p???nituere a) praematurae mortis esse signum.[*](Ar. V 31, 557a2. Diog. La. I 11, 5. Plut. Sulla 36. Paus. I 20, 7. Ael. VH IV 28. V 2.— (4) Sen. de prov. 3, 10.— (6) Val. M, I 8 ext. 16.) morborum vero tam infinita est multitude, ut Pherecydes Syrius serpentium[*](copia serpentium ova.H) multitudine ex corpore eius erumpente expiraverit . quibusdam[*](quibus Fa) perpetua febris est, sicut C. Maecenati; eidem triennio supremo nullo horae momento contigit somnus . Antipater Sidonius poeta omnibus annis uno die tantum natali[*](natali tantum aova.G) corripiebatur febre[*](febri G) et eo consumptus est satis longa senecta.