Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Maximum hine opus naturae ordiemur et cibos suos homini narrabimus faterique cogemus ignota esse per quae vivat. nemo[*](nemo Ev. ne rT.an recte?) id parvum ac[*](ac GFEv. et d.) modicum existimaverit , nominum vilitate[*](uilitate Ev. utilitate r.) deceptus. pax secum[*](secum ll. v. simul C.) in his aut bellum naturae dicetur[*](dicetur G dv. diceretur r.) , odia amicitiaeque[*](amicitiaeque v. -tiaque ll. Brot.) rerum surdarum ac sensu carentium et, quo magis miremur, omnia ea hominum causa. quod Graeci sympathiam et antipathiam[*](et antipathiam P coll. XXXVII 59. omr. ll. v. a. S.) appellavere, quibus cuncta constant, ignes aquis restinguentibus [*](restringuentibus E.) , aquas[*](aquasTSH. aqua r. aquam v.) sole devorante, luna pariente, altero alterius iniuria deficiente sidere atque,[*](cfr. Plin. XXXVI 130. Geop. XV 1, 28.) ut a sublimioribus recedamus, ferrum ad se trahente magnete lapide et alio rursus abigente[*](ambiente d.) a sese, adamanta, rarum[*](adamanta rarum U 422 D. adamantarum T. -matarum ll. -manta S. -mantem v. (an adamanta, regiarum opum gaudium? cfr. XXXVII 55).) opum gaudium,

Infragilem[*](infragilem v. -ili ll.) omni cetera vi et invictum, sanguine hircino rumpente, quaeque alia in suis locis dicemus paria vel maiora miracula.[*](miracula coni. Dal. miratu dcum ras.TS. -ratus r. mira v. an potius introitus tantum uenia sit?) tantum venia sit a minimis, sed a salutaribus ordienti primumque ab hortensiis[*](hortensibus dv. a. H.).