Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Alterum genus est staphylinus[*](appilinus Q.), quod pastinacam erraticam[*](erraticam Fdv. erbat- Q.om.EH.) vocant. eius[*](cuius Q.) semen contritum et in[*](in om.Q.) vino potum tumentem alvum et suffocationes mulierum doloresque lenit in tantum, ut vulvas corrigat. inlitum quoque e passo ventri earum prosit[*](prodest v.a. C.); et viris vero prosit[*](prodest v. a. S.) cum panis portione aequa tritum ex vino potum contra ventris dolores. pellit et urinam, et phagedaenas ulcerum sistit recens cum melle inpositum vel arida[*](arida ego. -dae ll.Tv. -dum G. an arida eius? cfr §15 init.) farina[*](farina dEG. -ne F. -nae Tv.) inspersa[*](inspersa ego. -sam dTv. -sum EfG. insupersam F.). radicem eius Dieuches[*](Dieuches Bas. dieuces FEv. diduces d.) contra iocineris aut[*](aut ll.S. ac v.) lienis ac lumborum[*](ac lumbo- rum dSD. aelum (elum E) lumborum r. ilium lumborum v.) et renium vitia ex aqua mulsa dari iubet, Cleophantus[*](theophrastus dT.) et dysintericis veteribus. Philistio in lacte coquit et ad stranguriam dat radicis uncias quattuor, ex aqua hydropicis, similiter et opisthotonicis et pleuriticis

et comitialibus. habentes ear feriri a serpentibus negantur aut, qui ante gustaverint, non laedi; percussis inponitur cum axungia. folia contra cruditates manduntur. Orpheus amatorium inesse staphylino dixit, fortassis[*](fortasse Q.) quoniam venerem stimulari hoc cibo certum est. ideo conceptus[*](contemptus FE.) adiuvari aliqui prodiderunt. ad reliqua et sativa pollet, efficacior tamen silvestris magisque in petrosis nata. semen sativae quoque contra scorpionum ictus[*](ictibus E.) ex vino aut posca salutare est. radice eius circumscalpti[*](cir- scalpiet Q.) dentes dolore liberantur.

[*](Diosc. II 166. Galen. alim. fac. II 55.) Syria, in hortis operosissima—utique[*](utique ego. undique ll. unde quoque SD. unde uenit S. uenitque J. indeque G. inde quoque v.) in[*](in ll.S. est v.) proVerbi o[*](prouerbio ego. -biū ll. v.) Graecis multa Syrorum olera—, simillimam staphylino herbam serit, quam alii[*](an excidit alii lepidion? cfr. Diosc.) gingidion[*](gigidion FE.) vocant, tenuius tantum et amarius eiusdemque effectus. estur[*](est ut d. est v. a. G.) coctum crudumque stomachi magna utilitate; siccat enim ex alto omnes eius umores.

[*](Diosc. II 139. Galen. 1. 1.) Siser erraticum sativo simile[*](simile dv. -lis r.) est et effectu[*](effectu dv. -tus r.): stomachum excitat, fastidium absterget ex aceto laserpiciato sumptum aut ex pipere et mulso vel ex garo. urinam ciet, ut Ophion[*](Ophion SD. cfr. Brunn. p. 36. opion dC. opinion rv.) credit, et venerem. in eadem sententia est et Diocles; praeterea cordi convenire convalescentium aut post multas vomitiones perquam[*](perquam dv. praeterquam r.) utile.[*](extr.: Pl. iun. p. 47, 14.) Heraclides contra argentum vivum dedit et venerem[*](uenerē ego. ueneri ll. v.) subinde offensantem [*](offen- santi G.) aegrisque se recolligentibus. Hicesius ideo stomacho inutile[*](inutile anon. ap.H. utile ll. v. a. J. an nō utile?) videri dixit, quoniam nemo tres siseres edendo continuaret, esse tamen utile convalescentibus ad vinum transeuntibus. sativi privatim sucus cum lacte caprino potus sistit alvum.

[*](Diosc. III 53. 54. cfr. Plin. VIII 112.) Et quoniam plerosque similitudo nominum Graecorum [*](uncos ego posui.) confundit[*](contundit FE.), conteximus et de sili [sed[*](sed om.dT.) hoc est vulgatae [*](uul- garis v. a.H.) notitiae]. optimum Massiliense[*](Massiliense v. cfr. Diosc. asiliense ll.), lato enim grano et fulvo est, secundum Aethiopicum nigrius, Creticum odoratissimum *omnium. radix iucundi odoris[*](iucundi odoris Ev. iucundioris r.) est. semen esse et vultures dicuntur. prodest homini ad tussim veterem, rupta, convulsa in vino albo potum, item opisthotonicis et iocinerum vitiis et torminibus et stranguriae duarum aut trium lingularum[*](lingularum dJ. ligu- larum Ev. linguarum FTSS.) mensura. sunt et folia utilia, ut quae partus adiuvent etiam quadripedum; hoc[*](an ob hoc?) maxime pasci dicuntur cervae pariturae. inlinuntur[*](inlinitur v. a. H.) et igni[*](igni TEv. igne r.) sacro. multumque in summo cibo concoctionibus confert vel folio vel semine. quadripedum quoque alvum sistit sive tritum potui infusum sive mandendo commendatum[*](commendatum ego. comman- ducatum ll. v. (cfr. § 260).) sale[*](saleque S. e sale v.). boum morbis sic[*](sic dT. sit r. sil J. del. G. medetur uel si Sv(D).) tritum infunditur.

[*](Pl. iun. p. 26, 14. 54, 20. 57, 8.) Inula quoque a ieiunis commanducata dentes confirmat.[*](dist. J.) si, ut[*](ut del. D.) eruta est[*](est v. est et ll. est ut D.), terram non adtingat[*](attingit d.), condita tussim emendat; radicis vero decoctae sucus[*](suco F.) taenias[*](taenias S. tenias Fd. tineas Ev.) pellit, siccatae autem[*](autem Ev. aut r.) in umbra farina tussi et convulsis et inflationibus et arteriis medetur. venenatorum morsus abigit. folia ex vino lumborum dolori inlinuntur.

[*](Diosc. II 180. Geop. XII 31, 9. Gargil. p. 161, 12. 14. 15. 162, 6. Geop. 1. 1. 5. Gargil. p. 161, 21. 22. 162, 1. 11. 161, 3. 11. 7. 9. 12. Geop. 1. 1. § 9. Celsus III 20. (Varro?—cfr. Col. XII 10, 1. 3).)Cepae silvestres non sunt. sativae olfactu ipso et delacrimatione caligini medentur, magis vero suci inunctione. somnum[*](somnum v. cfr. Gargil. somnium ll. D.) etiam facere traduntur et ulcera oris

sanare commanducatae cum pane, et canis morsus virides ex aceto inlitae aut siccae cum melle[*](lacunam ego indicavi curm Val. Rose; excidit tusae aut decoctae ex melle. cfr. Gargil. probabilius est et serpentium morsus et omnia uulnera cum melle ex v. 6. 7 hue inseri cum Gargilio.)..... et vino, ita ut post diem tertium solvantur. sic et attrita[*](attrita H cum vet. Dal. trita ll. D. tritae v.) sanant. coctam [*](coctam EG. cocta r. tostam v.) in cinere et[*](cinere et EG. -rem r v. a. C.) epiphoris multi inposuere[*](inposuere v. posuere ll.) cum farina hordeacia et genitalium ulceribus. suco et cicatrices oculorum et albugines et argema inunxere et serpentium morsus et omnia vulnera[*](uulnera ll. H. cfr. Geop. XII 31, 5. ulcera Qv(S).) cum melle; item auricularum[*]( lacunam ego indicavi coll. Gargil.; excidit dolori sucum. de structure cfr. § 28. 201.).... cum lacte mulierum et in iisdem sonitum aut[*](aut ll. S. ac v.) gravitatem emendantes cum adipe anserino aut cum melle stillavere[*](instillauere coni. Dal.). et ex aqua bibendum dederunt[*](dedere dG.) repente obmutescentibus. in dolore quoque ad dentes conluendos[*](coluendos D (semper).) instillavere et plagis bestiarum[*](bestiarum Ev. uesti- carant F. uesicarum d.) omnium, privatim scorpionum. alopecias fricuere et psoras tusis cepis[*](cepas d.). coctas dysintericis vescendas dedere et contra lumborum dolores, purgamenta quoque earum cremata[*](cremata Ev. cre- menta F. cremantes dT.) in cinerem[*](cinerem TEv. -ere r.) inlinentes ex aceto serpentium morsibus, ipsasque[*](ipsasque G. in ipsas quae F. in ipsaque dT. in ipsas (ipsa S) quoque ESv. an item (vel ut) ipsas quoque?) multipedae ex aceto. reliqua[*](an de ui reliqua? cfr. Gargil.) inter medicos mira diversitas. proximi inutiles[*](inutiles dvet. Dal. D. utiles F(?)EH. inutilia v.) esse praecordiis et concoctioni inflationemque et sitim facere dixerunt . Asclepiadis schola ad colorem quoque validum profici hoc cibo et, si ieiuni[*](si ieiuni dG. siciunt r. si sucum ieiuni v.) cotidie edant, firmitatem valetudinis custodiri, stomacho utiles[*](utiles H. utile dE. ut ille F. utilem SD. -lia v.) esse, spiritus agitatione [*](agitatione dG. -oni v. ac cogitatione E. a cogitationem F.) ventrem mollire, haemorrhoidas aperire[*](aperire ego coll. Diosc. appellere ll. pellere v.) subditas pro
balanis; sucum cum suco feniculi contra incipientes hydropis es[*](hydropises v. hyppocrisis (hypo- d) ll.) mire proficere, item contra anginas cum[*](cum G. om. ll. v.) rutae[*](rutae F (sc. suco). -te d1E. -ta d2v.) et melle[*](uncos ego posui.); excitari eodem[*](eodem ego. ead- ll.S. eisd- v.) lethargicos.—(Varro quae sale et[*](an sit?) aceto pista[*](pista G. pisa ll. v. sparsa J. perfusa D.malim condita.) est arefactaque[*](arte fallian- tur F.), vermiculis non infestari auctor est).—

[*](Diosc. If 178. Pl. iun. p. 23, 6. Gargil. p. 154, 8. 12. 17. Pl. iun. p. 100, 21. Geop. XII 29, 9. 6. 9. 10. 8. 7. Pl. iun. p. 10, 1. 57, 12. Gargil. p. 154, 19. 20. 13. 155, 2. 3. 5–8. 156, 1. 155, 9. Aristot. probl. 39.)