Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*]((17. 18) Beda n. r. 13.—MCap. VIII 886. 887.—cfr. Vitr. IX 4, 6. 12.) Errantium autem tres, quas supra solem diximus sitas, occultantur meantes cum eo, exoriuntur vero[*](32 sqq.) matutino discedentes[*](discedentes F2zv. -dente sole m. -dunt R3. descendentes d2p. -te R1d1E2a. -te a R2. discente F1. descente E1) partibus numquam amplius undenis. postea radiorum eius contact[*](contractu pva.C) reguntur[*](teguntur pva.H. regre- diuntur D coll. § 61. 69 sqq. et Vitr.) et in triquetro a partibus CXX stationes matutinas faciunt, quae et primae vocantur, mox in adverso[*](aduerso pmv(S). auerso ll. Brot.) a partibus CLXXX exortus vespertinos, iterumque in CXX ab alio latere appropin[*](appropinquantes pH. -te ll.v)- quantes stationes vespertinas, quas et[*](et errore om. HSJ) secundas vocant, donec assecutus[*](post assecutus (sc. contactus radiorum solis) inse- runt sol mD, radius M Cap.) in partibus duodenis occultet illas, qui

vespertini occasus appellantur.[*]((2) MCap. VIII 884.) Martis stella, ut propior, etiam ex quadrato sentit radios, a[*](a del.F2) XC[*](XC mB. LXXX ll.v) partibus, unde et nomen accepit motus[*](is motus d(?)va.S) primus et secundus nonagenarius dictus ab utroque exortu. eadem stationalis senis mensibus commoratur[*](cū moratur F. moratur m) in signis, alioqui bimenstris, cum[*](cum dpv. et cum ll) ceterae utraque statione quaternos menses non inpleant. inferiores autem duae occultantur in coitu vespertino simili[*](si- miliū modo F1Ea) modo, relictaeque[*](relictaeque a dTfzS. -tae quae a ll. -toque v) a sole totidem in partibus faciunt exortus matutinos, ad quos[*](ad quos ll.S. atque F2f. -ue a v) longissimis distantiae suae metis solem insequuntur adeptaeque occasu matutino conduntur ac praetereunt. mox eodem intervallo vespere exoriuntur usque ad quos diximus terminos. ab his retrogradiuntur[*](38) ad solem et occasu vespertino delitescunt. Veneris stella et stationes duas, matutinam vespertinamque, ab utroque exortu facit a longissimis distantiae suae finibus, Mercurii stationum[*](station Fa. -nē RdT. -nes E(?)pv) breviore momento quam ut deprehendi possint.

Haec est luminum[*](hominum Fa) occultationumque ratio,per-[*](perplexiori p. -ore zva.H) plexior motu[*](moti R1. -tus F2Ea. -tis F1) multisque involuta miraculis, siquidem magnitudines suas et colores mutant[*](mutent F1R eadem Ff), et eaedem ad septentrionem[*](septem triones FdT) accedunt abeuntque ad austrum terrisque propiores aut caelo repente cernuntur. in quibus aliter multa quam priores tradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris qui primi vias quaerendi[*](quaerendi uias pva.s(J) demonstrauerunt apva.H) demonstraverint, modo ne quis desperet saecula proficere semper.[*](Beda n.r. 14.) pluribus de causis haec[*](hapsidas Fdm (fere semper)) omnia accidunt: prima circulorum, quos Graeci ἀψῖδας in stellis vocant; etenim Graecis utendum erit vocabulis . sunt autem hi sui cuique earum aliique quam mundo,

quoniam terra a[*](a om.FaT. inter m) verticibus[*](uertices duos m) duobus, quos appellaverunt polos, centrum caeli nec non[*](nec non et dT (Beda) S. non et FR1D. ???& E1. nā et a. non est R2. & E2epm. est nec non B. est non v) et signiferi est[*](est R2F2S. et r. del.v) oblique[*](oblique Rv. -ui r) inter eos siti. omnia autem haec constant ratione circini semper indubitata[*](omnia— 4 indubitata uncis inclusit D). ergo ab alio cuique centro apsides suae exsurgunt ideoque diversos habent orbes motusque dissimiles, quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse. [*](cfr. MCap. VIII 886. 885. 884.)

igitur a terrae centro[*](centro om.R1. contra F1a) apsides altissimae sunt Saturno in scorpione, Iovi in virgine, Marti in leone, soli in geminis , Veneri in sagittario, Mercurio in capricorno, lunae[*](lunae in tauro D2ex Beda;cfr. v.21. om.ll.v)in tauro, mediis omnium partibus, et e contrario ad terrae centrum humillimae atque proximae. sic fit ut tardius moveri[*](moueri ll.v. -eri et minores mD) videantur, cum altissimo ambitu feruntur[*](ferun- tur ll.v. -tur cum uero terrae appropinquauerint maiores esse et celerius ferri mD. sed cfr. Welzhofer Beda p. 32.33), non quia adcelerent tardentve naturales motus, qui certi ac singuli sunt illis, sed quia deductas ab summa apside lineas coartari[*](coar- talia. R1E1a) ad centrum[*](ad centrum F2in ras.dR2E2mv(J). decretum r.om.pS) necesse est, sicut in rotis radios, idemque motus alias maior, alias minor centri propinquitate sentitur.[*](cfr. Firmic. Matern. math. II 3, 6.) altera sublimitatium[*](sublimitatum Eapva.S) causa, quoniam a suo centro apsidas altissimas habent in aliis signis, Saturnus in librae parte vicesima, Iuppiter cancri quinta decima,Mars capricorni XXVIII, sol arietis XVIIII[*](XVIIIII,FfH cum B (D2). XXVIIII rv(S)), Venus piscium XXVII[*](XXVII H e Firmico. XVII RdS. XVI rv), Mercurius virginis XV, luna tauri III[*](III H e Firmico. IIII ll.v(S)). tertia altitudinum ratio caeli mensura, non circuli, intellegitur, subire eas aut descendere per profundum aëris oculis aestimantibus.

[*]((2-14) Beda n. r. 16.)Huic conexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa est. per hunc stellae quas diximus[*](dicimus Fa) feruntur, nec aliud[*](31 sq.) habitatur in terris quam quod illi subiacet, reliqua a polis squalent. Veneris tantum stella excedit eum binis partibus, quae causa intellegitur efficere ut quaedam animalia et[*](et om.p. etiam o) in desertis mundi[*](mundi partibus o) nascantur. luna quoque per totam latitudinem eius vagatur, sed omnino non excedens eum[*](eam FRTSJ). ab his Mercurii stella laxissime, ut[*](et (pro ut) F1R1) tamen e[*](e FdEv. ??? R. ē ap) duodenis partibus—tot enim sunt latitudinis[*](latitudinis pmC. -nes ll. -ne d)—non amplius octonas[*](sqq. rectius distributiva numeralia ponenda) pererret, neque has aequaliter, sed duas in[*](in D2ex Beda.om.ll.v) medio eius et supra quattuor, infra duas. sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inaequalis , Martis stella quattuor mediis[*](medias Eapva.J), lovis media[*](media mJ. -iam ll.v) et super eam duabus[*](duabus R2mD. duas rv), Saturni duabus[*](duas Eava.H) ut sol[*](ut sol del. Voluit Külb). haec erit latitudinum ratio ad austrum descendentium aut ad aquilonem subeuntium . hac[*](haec Fa) constare et tertiam illam a terra subeuntium in caelum, et pariter scandi eam quoque existimavere plerique falso[*](falso ut qui arguantur F1R1). qui ut coarguantur, aperienda est subtilitas inmensa et omnes eas conplexa causas.

[*]((23-26) ib. 14.)Convenit stellas in occasu vespertino proximas esse terrae et altitudine et latitudine[*](et latitudine om.F1R1E1a), exortusque matutinos in[*](in- imico F1a. -cas F2) initio cuiusque fieri, stationes in mediis latitudinum articulis , quae vocant ecliptica. perinde confessum est motum augeri, quamdiu in vicino sint terrae; cum abscedant in altitudinem[*](latitudinē F1R1E1a), minui. quae ratio lunae maxime sublimitatibus adprobatur. aeque non est dubium in exortibus matutinis etiamnum augeri atque a stationibus primis tris superiores

deminuere[*](deminuere se ego. -ere R2S. dim- rJ. -nui pv(D))se usque ad stationes secundas. quae cum ita sint[*](sint om.F1R1a1), manifestum erit ab exortu matutino latitudines scandi, quoniam in eo primum habitu[*](abitu G.om.a) incipiat[*](incipiatur R2. -piant F2dva.S) parcius adici motus, in stationibus vero primis et altitudinem[*](altitudine pva.H) subiri[*](subiri D. -re ll.v), quoniam tum primum incipiant[*](incipiant dR2v(S). -piat rH) detrahi numeri[*](numeri FdRv(S). -ris afz. -rus E(?)pH) stellaeque retroire. cuius rei ratio privatim reddenda est. percussae in qua diximus parte et triangulo solis radio inhibentur rectum agere cursum et ignea vi levantur in sublime. hoc non protinus intellegi potest visu nostro, ideoque existimantur stare, unde et nomen accepit statio. progreditur deinde eiusdem radii violentia et retroire cogit vapore[*](uapore percussas dTmD. -por repercussas FRa3v(S). -ssa p. -ssus EaHack.) percussas. multo id magis in vespertino earum exortu, toto sole adverso[*](auerso F2fR1EaH) cum in summas apsidas expelluntur minimaeque[*](mini- maeque mJ. -meque (-quae FR) rv) cernuntur, quoniam altissime absunt, et minimo feruntur motu, tanto minore[*](uminore mB. -res ll.v(J)), cum[*](eum F1a) hoc in altissimis apsidum evenit signis. ab exortu vespertino latitudo descenditur parcius iam se minuente motu, non tamen ante stationes secundas augente, cum et altitudo descenditur , superveniente ab alio latere radio[*](solis radio m.cfr. v.7.8) eademque vi rursus ad terras deprimente, qua[*](qua mD. que F2v.om.r) sustulerat[*](sustulerat mD. -erit ll.v) in caelum e[*](e priore om.F1R1. re a. ??? E1) priore triquetro. tantum interest, subeant radii an superveniant , multoque eadem magis in vespertino occasu accidunt . haec est superiorum stellarum ratio; difficilior reliquarum et a nullo ante nos reddita.

[*](init.: cfr. MCap. VIII 882. (880.) 881. Cic. nat. deor. II 53.) Primum igitur dicatur, cur[*](cur FfTE2H. cum r. cum sint zv) Veneris[*](ueneris F2in ras.fdTR2E2pH. uniuersae r. diuersae v) stella[*](stellae E1a. stellae cur ueneris stella (z)va.H)

numquam longius XLVI[*](XXXVI FfRa2in ras.) partibus, Mercurii XX[*](XX ll.v(S). XXIII C cum anon. ap.B(D) coll.§39.73) ab[*](a dpva.S) sole abscedant, saepe citra eas ad[*](ab Fa) solem reciprocent[*](reciproc???e sic F2. -cae sint z. -cae sint. sic f. -cent. sic SJ). conversas habent. utraeque apsidas ut infra solem sitae, tantumque circulis[*](circulus Ea) earum subter[*](subter (z?) C cum anon. ap. B. sub terra ll.v(H). de dictione cfr. XXX VI 94.104. XI 133. XII 22. II 212.214) est quantum superne praedictarum, et ideo non possunt abesse amplius, quoniam curvatura apsidum ibi non habet longitudinem maiorem. ergo utrique[*](utrimque R2. -raeque pva.H) simili ratione modum[*](admodum FRapfzva.C) statuunt apsidum suarum margines, ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant. at enim cur non semper ad quadraginta sex et ad partes viginti[*](uiginti FdEapzv(J). -ti tres R(?) C(D).cfr. 72 init.39) perveniunt? immo vero, sed ratio canonicos[*](canonicas F. -ca E2pva.S) fallit. namque apparet apsidas quoque earum moveri, quod numquam[*](nonnumquam D) transeant solem. itaque cum in partem ipsam eius incidere margines alterutro latere, tum et stellae ad longissima sua intervalla pervenire intelleguntur. cum citra[*](dist. D) fuere margines, totidem partibus et ipsae ocius redire cogurtur[*](coguntur (-unt R1) ll.(P)D. creduntur v), cum sit illa semper utrique extremitas summa.

Hinc et ratio motuumconversa intellegitur. superiores enim celerrime feruntur in occasu vespertino, hae tardissime; illae a terra altissime absunt, cum tardissime moventur, hae, cum ocissime, quia, sicut in illis propinquitas centri adcelerat, ita in his extremitas circuli. illae ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt, hae vero augere; illae retro cursum agunt a statione matutina[*](a (ad F) statione matu- tina Fdav. ad -onem -nam r) usque ad vespertinam, Veneris a vespertina usque ad matutinam. incipit autem ab exortu matutino latitudinem scandere, altitudinem[*](et altitudinem uero FRa. subire add.voluit U(ann. Heidelb. 1867 p. 213). uespertino autem descendere incipit. In occasu uero m) vero ac[*](ad F1Ra) solem insequi a statione[*](stationem matutinam Ra)

matutina, ocissima in occasu[*](hoc casu R) matutino et altissima, degredi autem latitudine motumque minuere ab exortu vespertino[*](matutino (pro uespertino) d1va.H), retro quidem ire simulque altitudine degredi ab[*](ab RS. a F2pv. ad r) statione vespertina[*](stationem uespertinam Ead), Mercurii rursus[*](rursūR2ecorr.S) stella[*](stellam R2) utroque modo scandere ab exortu matutino, degredi vero[*](uero om.Ep) latitudine a vespertino, consecutoque sole ad quindecim partium intervallum[*](interuallo Fra) consistit quadriduo prope inmobilis. mox ab altitudine descendit retroque graditur ab occasu vespertino usque ad exortum matutinum, tantumque haec et luna totidem diebus, quot subiere, descendunt. Veneris quindecies[*](quindecies (-cim G) et F2R2pva.H) pluribus subit, rursus Saturni et Iovis duplicato degrediuntur[*](digrediuntur apva.H), Martis etiam quadruplicato. tanta est naturae varietas, sed ratio evidens. nam quae in vaporem solis nituntur, etiam descendunt aegre.

Multa promi amplius circa haec possunt secreta naturae legesque, quibus ipsa serviat, exempli gratia in Martis sidere, cuius est maxime inobservabilis cursus, numquam id stationem facere Iovis sidere triquetro, raro admodum LX partibus discreto, qui numerus sexangulas mundi efficit formas, nec exortus nisi in duobus signis tantum, cancri et leonis, simul edere[*](edere (aed- F) ll.v. faciunt m. an facere?), Mercurii vero sidus exortus vespertinos in[*](in (del.F2) exortus FR1Ea. -tu R2) piscibus raros facere, creberrimos[*](celeberrimos F1R1E1a) in virgine, in libra[*](in libra om.FRd1E1a) matutinos, item[*](matutinos (post item) om.FRE1ap) matutinos in aquario, rarissimos in leone, retrogradum in tauro et geminis[*](et in geminis dTS) non fieri, in cancro vero non citra vicesimam quintam partem, [*]((152, 2-6) Beda n. r. 13.)lunam bis coitum cum sole in nullo alio signo facere quam geminis, non coire aliquando in sagittario tantum, novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo

alio in signo quam ariete conspici—id quoque paucis mortalium contigit[*](contigit F2E(?)dTv(D). -ingit rDal. om.p), et inde fama cernendi Lynceo—, non conparere in caelo Saturni sidus et Martis, cum plurimum, diebus CLXX, lovis XXXVI aut, cum minimum, denis detractis diebus[*](diebus mpF3v. cfr. Beda. -bus omnia ll. D), Veneris LXVIIII[*](LXIIII R1. LXXVIIII m) aut, cum minimum, LII, 5 Mercuri XIII[*](XIII Edpv. XII FRam.cfr. Beda) aut, cum plurimum, XVII[*](XVII Reapmv (D). XVIII FdT (Beda)H).

[*]((7-12) Beda n. r. 15b. — (12-15) ib. 15a.) Colores ratio altitudinum temperat, siquidem earum[*](eorum p) similitudinem trahunt, in quarum[*](quarum F2in ras.Rdv. quaedam Ea. que iam p) aëra venere subeundo, tinguitque[*](tinguitque FS. -gitque dv. linquitque a. -iturque p. liquitque RE) adpropinquantes utralibet alieni meatus[*](alieni circuli meatus, circulus Beda) circulus, frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ven- 10 tosus in horrorem[*](hororem F1. hono- R1a.an liuorem?), sol atque commissurae apsidum extremaeque orbitae atram in obscuritatem. suus quidem cuique color est: Saturno candidus[*](candens R2pv. gaud- r), Iovi clarus, Marti igneus, Lucifero candens, Vesperi refulgens, Mercurio radians, lunae blandus, soli, cum oritur, ardens, postea[*](postea (post D) radians opd3v. -tea diens F1. -tea dies r) radians, his causis conexo visu et earum quae caelo continentur . namque modo multitude conferta inest circa dimidios orbes lunae, placida nocte leniter inlustrante eas, modo raritas, ut fugisse miremur, plenilunio abscondente[*](36 sq.) aut cum solis suprave dictarum radii visus praestrinxere[*](p???strinxere C F W Müller p. 16. pstr-ll.v) nostros. et ipsa autem luna ingruentium solis radiorum haut dubie[*](dubia Eapz. -iae F1) differentias[*](differentias FR2dv. -tia es a. -tia r. -tiam m.cfr. Rück 1 p. 77) sentit[*](sentitur z), hebetante cetero[*](ceteros FdTp. -ra va.H) inflexos[*](inflexus Fp) mundi convexitate eos praeterquam ubi recti angulorum conpetant[*](competunt E(?)pva.S) ictus. itaque in quadrato solis dividua est[*](dimidia est p.-dia nitet m), in

triquetro seminani ambitur orbe, inpletur autem in adverso , rursusque minuens[*](an minuens se?) easdem effigies paribus edit intervallis, simili ratione qua super[*](supra va.D) solem tria sidera.

[*](Beda tp. r. 30.) Sol autem ipse quattuor differentias habet, bis aequata[*](aequata F2dR2v. aequa r) nocte diei, vere[*](uere EapC(D). uero F1R1 uerno F2R2dTv(S)) et autumno, in centrum incidens terrae octavis in partibus arietis ac librae, bis permutatis spatiis, in auctum diei bruma, octava in parte capricorni, noctis vero solstitio, totidem in partibus cancri. inaequalitatis causa obliquitas est[*](obliquitas est v. -tate Eap. -ta F1R1. -tas rS (signiferi estBeda)) signiferi, cum pars aequa mundi super subterque terras omnibus fiat momentis. sed quae recta in exortu suo consurgunt signa longiore tractu tenent lucem; quae vero obliqua, ociore transeunt spatio.

[*]((20) cfr. Lyd. ost. 46 (p. 174d).) Latet plerosque magna caeli adsectatione conpertum principibus[*](a principibus F2R2 (E?)opv) doctrinae viris, superiorum trium siderum ignes esse qui decidui ad terras fulminum nomen habeant, sed maxime Iovis[*](Iouis ego. is F1.eis R1E1a. ex his (iis v) opydrS. ex his Iouis D2Herm. XXXII.p. 335) medio loco siti, fortassis quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo atque ardoris ex subiecto per hunc modum[*](motum R2dTyS) egerat[*](egerant R2opS. erat F1), ideoque dictum lovem fulmina[*](fulminare. Ergo o) iaculari. ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu, sic a sidere caelestis ignis exspuitur praescita secum adferens, ne abdicata[*](???dicata F1. radi- R1ad. reddita p) quidem sui parte in divinis cessante operibus. idque[*](idque minimo R1E1a(F1)) maxime turbato fit aëre, quia collectus umor abundantiam stimulat aut quia turbatur quodam ceu[*](ceti i. celi E1a. caeliF1R) gravidi[*](graui R. -uis F1adTp) sideris partu.

[*](Beda tp. r. 26. Censorin. d. nat. 13, 3. - Plut. plac. philos. II 31.) Intervalla quoque siderum a terra multi

indagare temptarunt[*](temptauerunt do. tent- va.S), et solem abesse a luna undeviginti[*](duodeuiginti coni. H coll.Plut. deplac.phil. 2,31) partes quantam[*](quantam FR1J. -tas R2 (Beda). -tum opmrv) lunam ipsam a terra prodiderunt. Pythagoras vero, vir sagacis animi, a terra ad lunam CXXVI[*](CXXVIR2E(?)dTyfz(Beda)C. CXXV opmrv) stadiorum esse collegit[*](collegit domy1 (Beda)v(D). -lligit ll.y2ipfzS), ad solem ab ea duplum, inde ad duodecim signa triplicatum, in qua sententia et Gallus Sulpicius fuit noster[*](noster fuit yva.S).

[*](Censorin. d. nat. 13, 3. 4) Sed Pythagoras interdum et[*](et FfEamp. ex R(?)dzv) musica ratione appellat tonum quantum absit a terra luna, ab ea ad Mercurium dimidium spatii[*](eius spatii R2dS.spatii eius v. spatii hoc est semitonium m) et ab eo ad Veneris[*](ueneris FfRTzS. -rem Eadpv. -rem tantundem mD. -rem fere tantundem E3C), a quo[*](qua (pro quo sc. sidere) m(partim)va.S(D)) ad[*](un cos posui coll. Censorino) solem sescuplum[*](sescuplum id est tria semitonia m. sesquiplum FRfzB (item infra)), a sole ad Martem tonum [id est quantum ad lunam a terra], ab eo ad Iovem dimidium et ab eo ad[*](ad om.E1a. et F1R) Saturni[*](saturnum E2dmva.S (D). add. dimidium R2adE3v. tantundem spatii m), et inde[*](index R2dmfzE3v. de eo E2e. de r) sescuplum ad signiferum; [*](harmonian (arm- R) FR. -iam (arm- am) rv)ita septem tonis[*](tonos R(?)pva. S) effici quam διὰ πασῶν ἁρμονίαϝ vocant, hoc est universitatem concentus[*](contectus F1R1a); in ea Saturnum Dorio moveri[*](moueri mercurium d2pva.H) phthongo[*](thongo Fd. to- a), Iovem Phrygio et in reliquis similia, iucunda magis quam necessaria subtilitate.

[*](init.: cfr. Censorin. d. nat. 13, 2.) Stadium XXV nostros efficit passus, hoc est[*](hoc est pedes (passus Ea) DCXXV del. U13) pedes DCXXV. Posidonius non[*](non E(?)opv(D). om.yrS) minus XL stadiorum a terra altitudinem esse, in quam[*](quam aopzD. qua yrv) nubila ac venti nubesque perveniant[*](perueniant (-iunt y) ll.yzv(D). proueniunt p. -iant C), inde purum liquidumque[*](lucidumque y) et inperturbatae lucis

aëra[*](aera FfRTaS. -rem Ed(?)opv. -re y), sed a turbido ad lunam viciens C milia stadiorum[*](centum (pro centena) ll.v), inde ad solem quinquiens miliens, et[*](eo (pro et) d(?)pF3va. S(D)) spatio fieri, ut tam inmensa eius magnitudo non exurat terras. plures autem[*](autem nubes va. Brot.(S)) DCCCC[*](DCCC R2y. nongentis opE(?)v. add. mil.y.passus F2R2. stadiis E2opva.S) in altitudinem nubes subire prodiderunt. inconperta haec et inextricabilia, sed[*](sed F2inras.ydTS. sunt Ea.stam R1. sunt tam op. sed tam R2v. an sed iam?) prodenda, quia[*](quia R2EdS. qua R1a. quae F2in ras.y. quam opv. cfr. XXX 137. XI 273) sunt prodita , in quis[*](in quis ll.v. initis y. nimis i. quamuis (om. tamen) p) tamen una ratio geometricae collectionis numquam fallacis possit non repudiari, si cui libeat altius ista persequi, nec ut mensura — id enim velle paene dementis otii est —, sed ut tantum aestimatio coniectanti[*](coniectandi F2G) constet animo. nam cum CCCLX et fere sex partibus[*](partibus om.FRd1T.huc transpos.patere circulum per quem meat P) orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum, per quem meat[*](circulum — meat D), semperque dimetiens tertiam partem ambitus ettertiae paulo minus septimam colligat, apparet dempta eius dimidia, quoniam terra centralis interveniat, sextam fere partem huius inmensi spatii, quod[*](quod — spatio om.E1) circa terram circuli spatio R2E2v. -tii r solaris animo conprehenditur, inesse altitudinis spatio[*](), lunae vero duodecimam, quoniam tanto[*](quanto F2) breviore quam sol ambitu currit. ita fieri eam[*](ferri eam E(?)va.S) in[*](in pv(D). om. ll.S) medio solis ac terrae. miror[*](miror Eaopz. mir??? F1. -rū F2R(?)dv) quo procedat inprobitas cordis humani parvolo aliquo invitata successu, sicut in supra dictis occasionem inpudentiae ratio largitur. ausique divinare solis ad terrain spatia eadem ad[*](ad (pro in) R(?)v) caelum agunt, quoniam sit medius sol, ut protinus mundi quoque ipsius mensura veniat in digitos. quantas enim dimetiens habeat septimas, tantas habere circulum[*](an a delendum?) duoetvicesimas, tamquam plane a perpendiculo mensura caeli constet. Aegyptia ratio, quam Petosiris
et Nechepsos[*](nec ipsos a. Necepsos va.S) ostendere, singulas partes in lunari circulo, ut dictum est, minimo XXXIII stadiis[*](stadiis Eapv. -io F1R.-ios F2. -iorum d) paulo amplius patere[*](44) colligit, in Saturni amplissimo duplum, in solis, quem medium esse diximus, utriusque mensurae dimidium. quae[*](35) computatio plurimum habet pudoris, quoniam ad Saturni circulum addito signiferi ipsius[*](signiferi circulo ipsius a) intervallo nec numerabilis[*](nec numera bilis (muner- F) FdRav(S). nec innum- p. innum- E(?)C) multiplicatio efficitur.

[*](§ 89: Beda n. r. 24. — Aristot. meteor. I 7 p. 344a, 23. Lyd. ost. 10 p. 26, 2-9. —) Restant pauca de mundo. namque et in ipso caelo stellae repente nascuntur. plura earum genera.

cometas Graeci vocant, nostri crinitas, horrentes crine sanguineo et comarum modo in vertice[*](uertice Eaopv(D). -cem rS iidem Ev(J). hid- p. id- rS) hispidas. iidem pogonias quibus[*](quibus F2dv(J). cuius rS) inferiore ex parte in speciem barbae longae promittitur[*](promitur opz) iuba. acontiae iaculi modo vibrantur, ocissimo[*](ocissime RdTz. -me F.dist. va.J. an atrocissimo? cfr. XVIII 354) significatu. haec fuit, de qua quinto consulatu suo Titus Imperator Caesar praeclaro carmine[*](carminū Fa) perscripsit , ad hunc diem novissima[*](nouissime R2d(?)v. -ssi E1) visa. easdem breviores et in mucronem[*](mucronem dv. -ne r) fastigatas[*](fatigatas F1R1Eao) xiphias[*](xiphias F2E2ov. xithias R2. xitias r) vocavere, quae sunt omnium pallidissimae et quodam gladii[*](gladiis R1a.om.p) nitore ac sine ullis radiis, quos et[*](et om. pva. S) disceus[*](disceus dTC. -caeus F2E2. diceus a. -caeus r. chryseus v), nomini[*](nomini R1E1a.cfr. XXXII 154. -ne FdT. suo nomini (-ne R2)E2R2C. specie no- D. auro nomine v) similis[*](similes R1a. -li dT), colore autem electro, raros[*](rarus Fd1) e[*](e R2d1v. i o. om.r) margine[*](margines Eaopd2) emittit.[*](Sen. NQ I 14, 1. Lyd. ost. 10 p. 26, 9-27,2. epimetr. de cometis ap. Lyd. ost. p. 163 Wachsm. 1. Lyd. ost. 10 p. 27, 6-10. — (157, 8-10) Beda n. r. 24.) pitheus doliorum cernitur figura, in concavo fumidae[*](humidae a. tum- Gesner e Manilio 1839, sed cfr. Lyd.) lucis. ceratias cornus speciem habet,

qualis fuit cum Graecia apud Salamina[*](salaminā F2fopz) depugnavit. lampadias [*](lampadias F2dG. -pias R2in marg. padas r. -des opv) ardentes imitatur faces, hippeus equinas iubas, celerrimi motus atque in orbem[*](orbē Fdpa3v. -be or) circa se euntes[*](euntis Faova. C(S)). fit et candidus διὸς[*](dios ego coll. Lydop. 163. om. ll.v) cometes, argenteo crine ita refulgens, ut vix contueri liceat, specieque humana[*](humanae D) dei[*](diei F1ap. faciei D) effigiem in se ostendens. fiunt et hirci[*](hirci FfzC. hyrci a. hirti rv(G).οἱ λεγόμενοι τράγοιLydus), villorum specie et nube[*](iuba (pro nube) pva.H) aliqua circumdati. semel adhuc iubae effigies mutata in hastam est, Olympiade CVIII[*](CV R2.CVIIII E(?)H e coni.), urbis anno CCCCVIII[*](CCCCVIII S cum Cagnatio obs. var. 4,8.CCCXCVIII ll.v). brevissimum quo cernerentur spatium VII dierum adnotatum est, longissimum CLXXX[*](CLXXX H cum Mureto ad Senec. NQ V 21. LXXX ll.v. add. stad. y).

[*](Beda n. r. 24. — Aristot. meteor. I 6 p. 343a 35. 7 p. 345a, 9. Sen. NQ VII 6,1. 11, 1. 21, 1. Lyd. ost. 10 p. 28, 7. 27, 12 sqq. — Aristot. meteor. I 6 p. 343a, 25. Sen. NQ VII 28, 1. — 92: Beda n. r. 24. — Aristot. meteor. I 6 p. 343b, 9 sqq. Lyd. ost. 10 p. 28, 8. — cfr. Cic. nat. deor. II 14. Lucan. I 529. Sen. NQ VII 17, 2. 21, 3. Tac. ann. XIV 22. Suet. Claud. 46, Nero 36. Lyd. ost. 10 p. 28, 10.) Moventur autem aliae[*](alii .. alii va.S) errantium modo, aliae inmobiles haerent, omnes ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quae lactei circuli nomen accepit. Aristoteles tradit et simul plures cerni, nemini conpertum alteri, quod equidem sciam, ventos autem ab iis[*](his ll.S) graves aestusve[*](aestusque E(?)opva.S) significari. fiunt et hibernis mensibus et in austrino polo, sed ibi citra ullum iubar. diraque conperta Aethiopum et Aegypti populis cui nomen aevi eius rex dedit Typhon[*](typhon C.tipho E. thipon F. -pog R1. typon R2v. -po ap), ignea specie ac spirae modo intorta, visu quoque[*](que (pro quoque) dTp) torvo, nec stella verius quam quidam igneus nodus. sparguntur aliquando et

errantibus stellis ceterisque crines. sed cometes numquam in occasura parte caeli est, terrificum magna ex parte sidus atque[*](aeque F1RE1a. ac va.S) non leviter[*](leniter E (?)z) piatum, ut civili motu Octavio consule iterumque Pompei et Caesaris bello, in nostro vero aevo circa veneficium[*](beneficium F1Ra1op), quo Claudius Caesar imperium reliquit Domitio Neroni, ac deinde principatu eius adsiduum prope ac saevum. referre arbitrantur, in quas partes sese iaculetur aut[*](aut—) cuius stellae vires[*](uires F2R2v. uirus r) accipiat quasque simili tudines reddat et quibus in locis emicet[*](remicet F1. renitet a):[*]((15) Obseq. 67. —) tibiarum[*](tibiarum om.E1) specie musicae arti portendere, obscenis autem moribus in verendis partibus signorum, ingeniis[*](in genii Eapva.B) et eruditioni[*](eruditionisi FdB. -nis rv), si triquetram[*](triquetram Fdv. -tramque r) figuram quadratamve paribus angulis ad aliquos perennium stellarum situs edat[*](edat F1d R1D. (situ) sedeat a. edant rv); venena fundere in capite septentrionalis austrinaeve serpentis.

Cometes in uno totius orbis[*](urbis F1Ra) loco colitur in templo[*](templo Cae-saris D2) Romae, admodum faustus Divo Augusto iudicatus[*](iudicatus— multo,om.F1R1E1a) ab ipso, qui incipiente eo apparuit ludis, quos faciebat Veneri Genetrici non multo[*](mul tum o) post obitum patris Caesaris in collegio ab eo instituto.[*](Suet. Caes. 88. Serv. ad Verg. ecl. 9, 47. cfr. Peter hist.Rom. fragm. p. 253. — (159, 7-9) Sen. NQ VII 19, 2. 22, 1. 23, 3.) namque his verbis in[*](in ll.S.id F2v. lac. ego indicavi; exciderunt fere uitae suae memoria (velcommentariis)).... gaudium[*](in gaudium om.o.)[*](in—prodit is om.P) prodit[*](prodidit F2v) is[*](is Ro. his Fd. iis r(?)v. dist.ego): Ipsis ludorum meorum[*](meorum Eopv. eo- r) diebus sidus crinitum per septem dies in regione caeli sub[*](caeli quae sub R2E(?)v) septemtrionibus est conspectum. id oriebatur circa undecimam horam diei clarumque et[*](et om.p. ex a. et ab o) omnibus e[*](e FfR2H. om.rv) terris conspicuum fuit. eo sidere significari

vulgus credidit Caesaris animam inter deorum inmortalium numina receptam, quo nomine id insigne[*](insigne Rdv. -ni r) simulacro capitis eius, quod mox in foro consecravimus, adiectum est. haec ille in publicum; interiore gaudio sibi ilium natum seque in eo nasci interpretatus est. et, si[*](si R2E2dG. om.r. ut. opzv) verum fatemur[*](fateamur opzva.G), salutare id terris fuit.

Sunt qui et haec sideraperpetua esse credant[*](credunt y) suoque[*](suo quoque o) ambitu ire, sed non nisi relicta ab[*](ad y.a opiva.H) sole cerni; alii vero qui nasci umore fortuito[*](fortuito Rd. -tu oyr) et ignea vi[*](ignea ui F2Rdv. -ne??? F1E. -ne aopz) ideoque solvi.

Idem Hipparchus numquam satis laudatus, ut quo nemo magis adprobaverit cognationem cum homine[*](75) siderum animasque nostras partem esse caeli, novam stellam et aliam[*](uel aliam F2. del. Dutt dittogr.) in aevo suo genitam deprehendit eiusque[*](uiusque R1.hu- R2S) motu[*](motū Fea), qua[*](qua die F2R2E2v) fulsit, ad dubitationem est[*](est Rpv. om.r) adductus, anne hoc saepius fieret moverenturque et eae[*](hee R2. hae p. e F1a.om.R1), quas putamus adfixas, ideoque[*](ideo a. idemque va. S) ausus rem etiam deo inprobam, adnumerare posteris stellas ac sidera[*](ad (ac F) sidera ac ll) ad nomen expungere[*](normam expangere va.H) organis excogitatis, per quae singularum loca atque magnitudines signaret, ut facile discerni posset ex eo non modo an obirent ac[*](ac del.F2 . om.R(?)pva. D) nascerentur[*](nascerenturue FG. -rqueR2ecorr. v (S). om.p), sed an omnino aliquae[*](aliqua E(?)pva S) transirent moverenturque [*](mouerenturque R2ecorr.S.-rue rv. -erent p), item an crescerent minuerenturque[*](item— minuerenturque om.FR1E1ap), caelo in hereditate [*](hereditatem Tp) cunctis relicto, si quisquam, qui cretionem[*](rationem a d2inras.pva. H) eam caperet, inventus esset.

[*](Lyd. ost. 10 p. 28, 11-16. 29, 1-3. cfr. Sen. NQ I 1, 5. 3. —(160, 7-10) Lyd. ost. 10 p. 29, 3-5. Sen. NQ I 1, 5. VII 4, 3. 5, 2. I 14, 1. Aristot. meteor. I 5 p. 342a, 35.) Emicant et faces, non[*](et non FEao.an set non?) nisicum deeidunt visae,

qualis Germanico Caesare gladiatorum[*](gladiatorem R1. -rium p) spectaculum edente praeter[*](horam FRadT.) ora populi meridiano transcucurrit[*](transcurrit aova. H. cfr. §100. -siuerit p). duo genera earum[*](eorum op). lampadas[*](lampades dpva. S) vocant plane[*](planet F2) faces, alterum bolidas, quale Mutinensibus malis visum est. distant quod faces vestigia longa faciunt priore ardente parte, bolis vero perpetua ardens longiorem trahit limitem.

Emicant[*](docui R1. -chus dT. -chos p. decos y. docos a1va. H) et trabes simili modo, quas δοκοὺς vocant, qualis[*](quales aopva.G) cum Lacedaemonii classe victi imperium Graeciae amisere. fit et caeli ipsius hiatus, quod[*](quem aoyzva. C q??? F1) vocant chasma[*](casma R1ap. -sina o),[*](Lyd. ost. 10 p. 29, 7-9. — (16-18) cfr. Sen. NQ II 32, 2. I 1, 4. —)

fit et sanguinea species et[*](species et dyG. -cies F2a3. -ciae F1. -cie rv(H). -cie et D), quo nihil[*](nichil et R) terribilius mortalium timori est, incendium ad terras cadens inde, sicut Olympiadis CVII[*](cui in mae (=CVII umae) FR) anno tertio, cum rex Philippus Graeciam quateret. atque ego haec statis[*](statis G. fatis ll. ratis ozv (cfr. Ru:;ck 3 p. 236). tantis p) temporibus naturae vi,[*](ui ego. om. ll.v. cfr. §191 init.) ut cetera, arbitror existere, non, ut plerique, variis de causis, quas ingeniorum acumen excogitat, quippe ingentium malorum fuere praenuntia; sed ea accidisse non quia haec facta sunt arbitror, verum haec ideo facta quia incasura erant illa, raritate autem occultam eorum esse rationem ideoque non, sicut exortus supra dictos defectusque et multa alia[*](alia om.FR1E1a), nosci[*](nasci op).20

[*](Lyd. ost. 10 p. 29, 9-14. — Sen. NQ I 2, 1. Vellei. II 59, 6. Suet. Aug. 95. Dio Cass. XLV 17, 5. 4, 4. Ob- seq. 67. — Aristot. meteor. III 2 p. 371b, 23. Sen. NQ I 2,10. — Lyd. ost. 10 p. 29, 14 sqq. — Plut. Caes. 69. Dio Cass. XLV 17, 5.)

Cernuntur et stellae cum sole totis diebus, plerumque et circa solis orbem ceu spiceae[*](spice Ra. specie pva. H) coronae et versicolores circuli, qualiter Augusto Caesare in prima iuventa urbem intrante post obitum patris ad nomen ingens

capessendum.

existunt eaedem coronae circa lunam et circa nobilia astra caeloque[*](caelo quoque E(?)ova. H) inhaerentia. circa solem arcus adparuit L. Opimio Q. Fabio cos[*](cos. om.FraTS)., orbis C[*](C. H cum Pigh.ann.3, 104. cfr. §147. L. ll.v(D)). Porcio M'[*](M. Rava.H). Acilio, circulus rubri coloris L. Iulio P. Rutilio cos.

Fiunt prodigiosi et longiores solis defectus, qualis occiso dictatore Caesare et Antoniano bello totius paene anni pallore continuo.[*](Aristot. meteor. III 2 p. 372a, 10. Sen. NQ I 11, 2. Lyd. ost. 4 p. 14a. — Liv. XLI 21, 12. Obseq. 67. 69. 30. — Lyd. ost. 4 p. 14c. —)

et rursus soles plures simul cernuntur, nec supra ipsum nec infra, sed[*](se sed F1dR1aova.B) ex[*](ex om.F1Rao) obliquo, numquam iuxta nec contra terram nec noctu, sed aut oriente aut occidente. semel et meridie[*](et in meridieova.G) conspecti in[*](a pva.S) Bosporo produntur, qui ab matutino tempore duraverunt[*](durauerant Fra) in occasum. trinos soles et[*](et FdRaopzS.om.E(?)yv(D)) antiqui saepius videre, sicut Sp. Postumio Q[*](Q. om.Ea). Mucio[*](mucio G. minucio Tv. -utio ll.m???. y) et Q[*](Q. om.Ea. quae F). Marcio M[*](Marcio M. v. mario (-rco F) martioFR. marco marcio r. om.py). Porcio et M. Antonio P. Dolabella et M. Lepido L. Planco cos., et nostra aetas vidit Divo Claudio principe, consulatu eius Cornelio Orfito collega. plures quam tres simul[*](quam tres simul fS. Quam simul tres FRaT. simul quam tres dE(?)pv) visi ad hoc aevi numquam produntur.