Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*]((cfr. Th. H. VI 7, 3). Diodor. II 10. Curtius V 1, 35. (Herodot. I 185).) <1> Ab his superest reverti ad hortorum curam et suapte natura memorandam et quoniam antiquitas nihil prius mirata est, quam Hesperidum hortos ac regum Adonidis et Alcinoi itemque pensiles, sive illos Semiramis sive Assyriae rex Syrus[*](rex Syrus J. (cfr. Diodor. II 10. Curt. V 1, 35). rex cyrus ll.v. reagin syriis Q. regina Nitocris U 391. [Semiramis Assyriae] regina siue alius rex Syrus coni. S.) fecit, de quorum opere alio volumine dicemus.[*](Valer. Max. VII 4, 2. (cfr. Plin. § 169). Varro I 1, 6.) Romani quidem reges ipsi coluere ; quippe etiam Superbus[*](Superbus Tarquinius v.a.S.) nuntium ilium saevum atque sanguinarium filio remisit[*](exorto remisit Q.) ex horto. in XII tabulis legum nostrarum nusquam nominatur villa, semper in significatione ea hortus, in horti[*](in hortiuo d. et pro horto Q.) vero heredium; quam ob rem comitata est et religio quaedam, hortoque et foro[*](foco fH. fores v.) tantum contra invidentium effascinationes dicari videmus in remedio saturica[*](satyrica G. saturnica v.) signa, quamquam hortos tutelae Veneris adsignante Plauto. iam quidem hortorum nomine in ipsa urbe delicias agros villasque possident.[*](Varro de 1. 1. V 146.) primus hoc instituit

Athenis Epicurus otii[*](otii GFdG. hortorum Ev.) magister; usque ad eum moris non fuerat in oppidis habitari[*](habitare d. -beri v.a.G.) rura.

Romae quidem per se hortus ager pauperis erat. [*](cfr. X 74. 132.)<2> ex horto plebei macellum, quanto innocentiore victu! mergi enim, credo, in profunda satius[*](satius esse d.) est et ostrearum genera naufragio exquiri, aves ultra Phasim[*](phasim FJ. -sin T. -si Gd. -sidem Ev.) amnem peti ne[*](ne D. et ne P. e F. et rv.) fabuloso quidem terrore tutas, immo sic pretiosiores, alias in Numidiam atque[*](Numidiam atque G. -dia aquae (aqua ea d1) d. -dia que (quae F) r. -dia Sv.) Aethiopiae[*](Aethiopiae ll.G. -piaque Sv.) sepulchra[*](sepulcbra (-crha F) ll.G. in sepulchris aucupari Sv.), aut pugnare[*](pugnare GG. depugnare dT. pugnari F1v. purgari r.) cum feris[*](feris dTv. foris r.) mandique capientem[*](cupientem Ev.a.G.) quod mandat[*](mandit E.) alius. at, Hercules, quam vilia haec, quam parata voluptati[*](uoluptati dv. uolunt- r.) satietatique [*](societati- que G.), nisi eadem, quae ubique, indignatio occurreret! ferendum sane fuerit exquisita nasci poma, alia sapore, alia magnitudine, alia monstro pauperibus interdicta, inveterari vina saccisque castrari, nec cuiquam adeo longam esse vitam, ut non ante se genita potet, e frugibus quoque quondam[*](quondam f. quendam ll.S. quoddam v.) alicam[*](alicam ego. cfr. XVIII 109. 112. XXII 128. alitum GEf. halitum dS. alimentun v.) sibi excogitasse luxuriam ac[*](ac om.d.) medulla[*](medulla dJ. -am GF2Ev. medallam F1.) tantum earum superque pistrinarum operibus et[*](et Gdv. ex r.) caelaturis vivere, alio pane procerum, alio volgi, tot generibus usque ad infimam plebem descendente[*](descendente v. -tem GF2dE. descentem F1.) annonona[*](annona Budaeus de asse p. 288. anima ll.v.a.C.).[*](cfr. § 151. Martial. XIII 21.) etiamne in herbis discrimen inventum esse[*](esse ego. est ll.v.), opesque[*](opesque dC. opusque r. olusque v.) differentiam facere[*](facere Ev. fecere rC.) in cibo etiam uno asse venali? in his quoque aliqua[*](aliqua quoque Gd.) sibi nasci tribus negant, caule in tantum saginato[*](saginato dC. signato rv.), ut pauperis

mensa non capiat. silvestres fecerat natura corrudas[*](corrudas GC. orr- F. horr- E. horridas d. -dos v.), ut passim quisque demeteret. ecce altiles spectantur asparagi, et Ravenna ternos[*](ternis Ev.a.G.) libris rependit. heu prodigia ventris! mirum esset non licere pecori carduis vesci[*](carduis uesci cumdTgeminari voluit P.): non licet plebei! aquae[*](aquae GFEv. iam d.) quoque separantur, et ipsa naturae elementa vi[*](ui GEv. in FdT.) pecuniae discreta[*](discreta Ev. -tum F. decretum rTf.) sunt. hi nives, illi[*](hic... illic dT.) glaciem potant[*](potant dv. potent GF2. ponent r.) poenasque montium in voluptatem gulae vertunt. servatur rigor[*](rigor ego. ligora Fd. ligura G. ligur E. algor v. liquor U 392 D.) aestibus, excogitaturque ut alienis mensibus nix algeat. decocunt alii aquas, mox et illas hiemant. nihil utique homini sic, quomodo rerum naturae, placet. etiamne herba aliqua diviti[*](diuiti S. -tia ll. -tiis v.) tantum pascitur[*](pa- scitur ll.v. nascitur C. an pascetur?)? nemo Sacros Aventinosque [*](dist. Müller emend. III 32.) montes et iratae plebis secessus circumspexerit? macelluum[*](macellum ego. mox enim ll.H. mons enim v. mors Verc. mos enim P. lex enim Strack.) certe[*](cerce F. census U 393 D.) aequabit[*](aequauit F.) quos pecunia[*](pecunias F.) separaverit. itaque, Hercules, nullumn macelli vectigali[*](uectigali ego. -gal ll.v. an nullum quam macelli uectigal?) maius[*](maius dv. malus GF. -lum E.) fuit Romae clamore plebis incusantis[*](incausantis GF.) apud omnes principes, done re- is missum[*](messis G.) est portorium mercis huius, conpertumque non aliter quaestuosius censum haberi aut tutius ac minore fortunae[*](fortunae dv. fortitudine r.) iure: cum[*](quam cum S.dist.ego.) credatur pensio ea pauperrumis[*](pauperrumis ego. pau- perum is (his J)ll.v. pauperum iis quibus (quis U 393) Strack.), in solo sponsor est et sub[*](et his sub S.) die[*](dio G.) reditus superficiesque caelo quocumque gaudens.

[*](Cato 156, 1. (cfr. § 136. § 139).)<3> Hortorum Cato praedicat caules. hinc primum agricolae[*](an agricolas?) aestimabant[*](aestima- bantur v.a.S.) prisci et sic statim faciebant iudicium

, nequam esse in[*](esse in dC. essint GF. essent E. esset in v.) domo matrem familias—etenim haec cura feminae dicebatur —, ubi indiligens[*](indili- gens dC. indulgens rS. intelligens v.) esset hortus [*](extra hortus SD.), quippe e carnario aut macello vivendum esse[*](esse v. et ll. esse sed H. ei S. an at?). nec caules[*](caules v. cautes ll.), ut nunc maxime, probabant, damnantes pulmentaria quae egerent alio pulmentario: id erat oleo parcere, nam gari[*](gari FdEBudaeus. ganari G. carnis Sv. a. G. carnari S.) desideria etiam in exprobratione erant.[*](Cato 156, 1.) horti maxime placebant quae[*](quae Strack. quia (qua F1) ll. v. a. J. locum nondum sanatum puto.) non egerent igni parcerentque ligno, expedita res et parata semper, unde et acetaria appellantur, facilia concoqui nec oneratura[*](nec oneratura Verc. -uro v. ne cone (quo ne d) natura GFd. ne cum e natura E.) sensus[*](sensus ego. cfr. XVIII 118. XX 65. 85. 237. 240. sensu ll. sensum v.) cibo et quae minime accenderent[*](accenderens F1. -derent aut (ad v) Ev. a. G.) desiderium panis[*](panis ll. v. a. D. ueneris P. del. U 394. an potus?). pars eorum ad condimenta pertinens fatetur domi versuram fieri solitam atque non Indicum piper quaesitum quaeque trans maria[*](transmarina dT.) petimus. [*](Diodor. XII 4. Verg. Geo. IV 6.)iam[*](iam quoque dTv. a. G.) in fenestris suis plebs urbana imagine[*](imagine ego. in imag- ll. v.) hortorum cotidiana oculis rura praebebant, antequam[*](ante- quam v. antiquam GF. -qua E. -qui. Iam d.) praefigi prospectus omnes coegit multitudinis innumerae saeva latrocinatio . quamobrem sit aliquis et his honos, neve auctoritatem rebus vilitas adimat, cumn praesertim etiam cognomina procerum inde nata videamus[*](uideamus v. -emus ll.) Lactucinosque in Valeria familia[*](familia GFdQv. prouincia E.) non puduisse appellari, et contingat aliqua gratia operae curaeque nostrae Vergilio quoque confesso, quam sit difficile verborum honorem[*](humorem GF.) tam parvis perhibere[*](prohibere G.).

[*](Col. XI 3, 8. (X 23–26). 11. 10. 13. (X 45).) Hortos villae[*](uilla E.) iungendos non est dubium riguosque maxime habendos, si contingat, praefluo[*](praefluo dTH. praefluua GF. -fluuia E. perfluo S. profluo v.) amne[*](amne Tv. amne ne d. ne r.), si

minus, e puteo rota[*](puteo rota H cum Turn. adv. 10, 20. putecruta d. pute (-tae F) crita r. puteo pertica v.) organisve pneumaticis vel tollenonum[*](tollenonum coni. Palmarius. tollennonum (-ouum d) Fd. tollendonum E. -do non v. a. C. tollentem nonum G. tollonibus S.) haustu[*](haustu Sv. hastu GFd. -tum E.) rigatos[*](rigatos FdS. -tus G. -to E. rigandos C. -do v.). solum proscindendum a favonio in autumnum praeparantibus[*](praeparandum est v. a. S.) post[*](Et post F.) XIIII dies iterandumque ante brumam. VIII[*](VIII et III(v. 5) ego. octo et tres ll.v. scribendum erat octonis et ternos.) iugerum operis palari[*](pa- rari SD. at cfr. Col. X 45.) iustum est, fimum III pedes alte cum terra misceri, areis[*](an areas?) distingui easque resupinis pulvinorum toris, ambiri singulas tramitum sulcis, qua detur accessus homini scatebrisque decursus.

In hortis nascentium alia bulbo commendantur, alia capite, alia caule, alia folio, alia utroque, alia semine, alia cartilagine, alia carne aut[*](carne aut ego. carnea ll. carne alia J. (alia semine, alia cortice, alia cute, alia (aut) cartilagine, alia carne, alia tunicis carnosis v).) utroque, alia cortice aut cute et cartilagine, alia tunicis carnosis.

[*](Verg. Geo. IV 121. Th. H. I 10, 10.) Aliorum fructus in terra est, aliorum et[*](et om.d.) extra, aliorum non nisi extra. quaedam iacent crescuntque, ut cucurbitae[*](cucuruita Q. -bita D.) et cucumis; eadem pendent, quamquam graviora multo etiam iis, quae in arboribus gignuntur. sed cucumis cartilagine et carne[*](et carne—) constat, cucurbita cortice et cartilagine[*](cartilacine QS. om. ll. v.); cortex huic uni maturitate transit in lignum. [*](Th. H. I 3, 2. 9, 2. (cfr. Plin. XIII 123).)terra conduntur raphani napique[*](napicique Gd.) et rapa, atque alio modo inulae, siser, pastinacae. quaedam vocabimus ferulacea, ut anetum, malvas. namque tradunt auctores [in Arabia[*](uncos ego posui coll.Theophr. in arabia fictum videtur ex mabia (=== malua).)] malvas septimo mense arborescere baculorumque[*](baculorum quoque S. -orum v. a. H.) usum [*](dist. S.)praebere[*](praebentes S cumQ.).[*](cfr. XIX 173. 174.) exemplo[*](extemplo B.) est arbor malvae[*](est arbor maluae (-ue Q) QS. sed arbore malua ll. sed et arbor est malua B.) in Mauretania Lixi

oppidi aestuario, ubi Hesperidum horti fuisse produntur, CC[*](ccQ. c & is d.) passibus ab oceano iuxta delubrum Herculis antiquius Gaditano, ut ferunt. ipsa altitudinis pedum XX, crassitudinis quam circumplecti[*](circumplectione mo Q. -ionem GF.) nemo possit. in simili genere habebitur[*](habenda est Q.) et cannabis. nec non et carnosa aliqua appellabimus [*](appellauimus GF.), ut spongeas in umore pratorum enascentes[*](nascen- tes G.). fungorum enim[*](enim ll.v. aut Q.) callum in ligni arborumque natura diximus[*](16,31) et alio genere tuberum paulo ante.

[*](33 sqq.)

[*](Col. XI 3, 52. (Geop. XII 19, 3). 51. Pallad. IV 9, 7. Geop. XII 20, 3. Th. H. VII 1, 6. 3, 5. C. III 9, 4. II 14, 3.)