Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Ex[*](ex D. et ll. G. est et in v.) frugibus ostentum semel, quod equidem invenerim [*](inuenerim F2v. -rit r.), accidit P. Aelio Cn. Cornelio cos., quo anno superatus est Hannibal. in arboribus enim tum nota produntur frumenta.

Et quoniam de frugum terraeque generibus abunde diximus, nunc de arandi ratione dicemus, ante omnia Aegypti facilitate conmemorata. Nilus ibi coloni vice fungens evagari incipit, ut diximus, a[*](a dEv.om.FHJ.) solstitio[*](solstitie F1.) ac[*](ac ego. aut F1dEv. del.F2P. a J. et vet. Dal. H. cfr. V 57 et XVII 130. 5,57) nova luna, primo[*](primo dTBrot. a primo F2E. oprimo F1. ac primo v.) lente, dein vehementius, quamdiu in leone sol est. mox pigrescit in virginem transgresso atque in libra residit[*](residit S coll. V 57. -det ll. v.).[*](Herodot. II 14 extr.) si XII cubita non excessit, fames certa est; nec minus si XVI exsuperavit[*](exsuperauit dG. -abit r.). tanto enim tardius decedit, quanto abundantius crevit, et sementem arcet[*](arget F1. arcere F2.). vulgo credebatur a[*](a dS. ac r. ab v.) decessu eius serere solitos[*](solitus E.), mox sues inpellere vestigiis semina deprimentes in[*](in dv. et r.) madido solo, et credo antiquitus factitatum,[*](Th. C. III 20, 9) nunc quoque non multo graviore [*](grauiore Fv. -ora dTEHack.) opera; sed tamen inarari certum est abiecta prius semina in limo degressi[*](digressi dv.a.Brot.) amnis. hoc fit[*](fit FTED. eft dv.) Novembri mense incipiente, postea pauci[*](pauci runcant FJ. pauci runcant pauci dE. pauci runcant quod v.) runcant—botanismon vocant—, reliqua pars non nisi cum falce arva visit paulo ante kal. Apriles. peragitur[*](peragitur F2v. peragitatur F1ES. agitatur d.) autem messis[*](messes E.an peraguntur messes?) mense[*](mense dTv. om. rG.) Maio, stipula numquam cubitali, quippe sabulum subest granumque limo tantum continetur.[*](Th. C. III 20, 5. Verg. Georg. I 63. Col. I praef. 22.) excellentius[*](excellentius dv. -ibus r.) Thebaidis regioni[*](regionis d.) frumentum , quoniam palustris Aegyptus. similis ratio, sed felicitas maior[*](maior et d.) Babyloniae[*](babyloniae ac dv.a.B. -loni ac G. cfr. VI 122.) Seleuciae, Euphrate atque Tigri restagnantibus, quoniam rigandi modus ibi manu temperatur . Syria quoque tenui sulco arat[*](arat dv. om. r.) , cum multifariam[*](multifaria E.) in Italia octoni boves ad singulos vomeres anhelent. in omni

quidem parte culturae, sed in hac[*](hac dS. ac E. hac quidem Fv.) maxime valet oraculum illud[*](illud dv. illum F2E.om.F1.): quid quae[*](quaeque v. quae ll.)que regio patiatur.

[*]((v. Schneider. ad Col. II 4, 6 et Varr. I 29, 2).) Vomerum plura genera: culter vocatur inflexus[*](inflexus S. infelix ll. inferius Brot. ex ed. pr. locus nondum sanatus. an infixus prae dentali?) praedensam[*](praedensa E2.), priusquam[*](priusquam F2dv. prius r.) proscindatur, terram secans futurisque sulcis vestigia praescribens incisuris, quas resupinus in arando mordeat vomer. alterun genus est volgare rostrati[*](rostrati G. rostra uti dE. rostratum uti FvD. -rati uti S.) vectis. tertium in solo facili, nec[*](nec F1dEv. non F2D.) toto porrectum dentali, sed exigua cuspide in rostro. latior haec quarto generi et acutior in mucronem fastigata eodemque gladio[*](glandio FE.) scindens solum et acie laterum radices herbarum secans[*](secans v. se- cant ll.). non pridem inventum in Raetia[*](retia E.) Galliae duas[*](duas FEv. ut duas dH.) addere[*](addere tali ego. -erent alii (ali F1) ll. -erent tali H. addiderunt (tali add. G) v.) tali rotulas, quod genus vocant plaumorati[*](plaumorati ll. Brot. planarati v. plaustrarati coni. H. ploum Raeti Baist apud Wölfflin. (Archiv III 285).). cuspis effigiem palae habet[*](habet v. -ent ll.). serunt ita[*](ita FEv. tamen d.) non nisi culta terra[*](culta terra dv. cultatra FE2. cultratatra E1. cultrata vel cultro arata terra Strack. inculta terra Frobeen quaest. Plin. p. 91. an fulcata terra?) et fere[*](an fere nouali?) nova. latitudo vomeris caespites versat. semen protinus iniciunt cratesque dentatas supertrahunt. nec sarienda sunt hoc modo sata, sed protelis[*](porcellis B.) binis ternisque sic arant. uno boum iugo censeri[*](conseri T.) anno facilis[*](facili Fd.) soli quadragena iugera, difficilis tricena iustum est.