Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
primum omnium frumenti vitium avena est, et hordeum in eam degenerat sic, ut ipsa frumenti sit instar, quippe cum germaniae populi serant eam neque alia pulte vivant. soli maxime caelique umore hoc evenit vitium. sequentem causam habet inbecillitas seminis, si diutius retentum est terra, priusquam erumpat.
eadem ratio et si cariosum fuit, cum sereretur. prima autem statim eruptione agnoscitur, ex quo apparet in radice
esse causam. est et aliud ex vicino avenae vitium, cum amplitudine inchoata granum, sed nondum matura, prius quam roboret corpus, adflatu noxio cassum et inane in spica evanescit quodam abortu.venti autem tribus temporibus nocent frumento et hordeo: in flore aut protinus cum defloruere vel maturescere incipientibus. tum enim exinaniunt grana, prioribus causis nasci prohibent. nocet et sol creber ex nube. nascuntur et vermiculi in radice, cum sementem imbribus secutis inclusit repentinus calor umorem.
gignuntur et in grano, cum spica e pluviis calore infervescit. est et cantharis dictus scarabaeus parvus, frumenta erodens. omnia ea animalia cum cibo deficiunt. oleum, pix, adips contraria seminibus, cavendumque ne contacta eis serantur. imber in herba utilis a partu, florentibus autem frumento et hordeo nocet, leguminibus innocuus praeterquam ciceri. maturescentia frumenta imbre laeduntur et hordeum magis.
nascitur et herba alba, panico similis, occupans arva, pecori quoque mortifera. nam lolium et tribulos et carduos lappasque non magis quam rubos inter frugum morbos potius quam inter ipsius terrae pestes numeraverim.
caeleste frugum vinearumque malum nullo minus noxium est robigo. frequentissima haec in roscido tractu convallibusque ac perflatum non habentibus; e diverso
carent[*](carentia E.) ea ventosa et excelsa. inter vitia segetum et luxuria est, cum oneratae[*](oneratae vet. Dal. H. -ta F2dv. hone- rata DF1. hoc onerata E.) fertilitate procumbunt. commune autem omnium satorum vitium uricae[*](uricae DFD. -ca Ev. erucae dTBrot. uruca J.), etiam ciceris, cum salsilaginem eius abluendo imber dulcius id facit.[*](Th. H. VIII 8, 4. 3. 7. (C. IV 15, 5. Geop. II 43). Th. C. IV 12, 8. Plutarch. quaest. symp. VII 2, 3.) <3> Est herba, quae cicer enecat et ervum[*](eruum dv. herbum r.) circumligando se; vocatur orobanche[*](orobanche v. -bachae D2. -brachae F2. orebraehae F1. orobreche dE. -chae D1.). tritico simili modo aera[*](aera C. haera DF2d. hera F1. herba EVerc. era v.), hordeo festuca, quae vocatur aegilops, lenti herba securiclata [*](securidata d. -daca v.a.S.), quam Graeci a similitudine pelecinum[*](pelecinum dD. -non v. pelicenum r.) vocant; et hae[*](hae dTBrot. hac r. hae quidem v.) conplexu necant. circa Philippos ateramum nominant in pingui solo herbam, qua faba necatur, teramum, qua in[*](teramum qua in J. terramum qua in DF. terram umquam (nunq- d) in dE. teramnon (-mon S) qua in v.) macro, cum udam quidam ventus adflavit.[*](Geop. II 43. Galen. alim. fac. I 37. Th. H. VIII 10, 1. Col. X 324.) aerae[*](aerae dC. here r. erae v.) granum minimum[*](minime DF.) est in cortice aculeato. cum est in pane, celerrime vertigines[*](uertiginem d.) facit, aiuntque in Asia et Graecia balneatores , cum velint turbam pellere, carbonibus id semen inicere. nascitur et phalangion in ervo[*](eruo dv. heruo E. herbo r.), bestiola aranei generis[*](dist. ego. cfr. Colum. X 324.), si hiems aquosa sit. limaces nascuntur in vicia et aliquando e terra, cocleae minutae, mirum in modum erodentes eam. et morbi quidem fere hi sunt.
[*](Verg. Georg. I 80. Geop. II 18, 6. Verg. Georg. I 193. Th. C. III 24, 4. Col. II 10, 11. Geop. II 18, 12.) Remedia eorum, quaecumque pertinent ad herbas , in sarculo et, cum semen iactatur, cinere. quae vero in semine et circa radicem consistunt, praecedente cura caventur. vino ante semina perfusa minus aegrotare existimant . Vergilius nitro et amurca perfundi iubet fabam;
sic etiam grandescere promittit[*](promittens dT.).[*](Col. II 11, 7. 9, 9. 10. Geop. II 18, 16. 4. 13. 14. 1. Col. XI 3, 61. 64. X 356. Pallad. I 35, 3. Th. H. VII 15, 2. Geop. XII 7, 3. Diosc. IV 88. 89. Col. X 353.) quidam vero, si triduo ante satum urina et aqua maceretur, praecipue[*](praecipue F2v. -puos E. -puus DF1d. -puius T.an procliuius?) adolescere putant; ter quidem saritam[*](saritam C. sartam dTEv. satam r.) modium fractae e modio[*](e modio DFdv. modium E.) solidae reddere. reliqua semina, cupressi foliis tusis[*](tusis om.d.) si misceantur, non[*](non dv. nunc r.) esse vermiculis ohnoxia[*](obnoxia D2dv. subn- r.), nec si interlunio serantur. multi ad mili[*](mili d. -lii v. -lia DF2E. melio F1.) remedia rubetam noctu arvo circumferri iubent, priusquam[*](an priusquam seratur?cfr. Geop.) sariatur, defodique in medio inclusam fictili. ita nec passerem nec vermes nocere, sed eruendam, priusquam metatur; alioquin amarum fieri. quin et armo talpae contacta[*](contracta E.) semina uberiora esse. Democritus suco herbae, quae appellatur aizoum[*](aizoum D2S. -oon B. aizum r.), in tegulis nascens, et ab aliis[*](et ab aliis Strack. J. ab aliis D2D. tabalis D1F. caballis dT. tabulis fE. -lisue B.) aesum[*](aesum DFEJ. esum dT.del. B. nomen adhuc corruptum. U 358 hypogaeson (rectius -geson), quod ne XXV 160 quidem satis certum est, sed a Barbaro illatum, nec usquam alibi scriptum legitur. 12. 13 aut dicit illum dE. ut dicit ille v.a.B.) , Latine vero sedum aut digitillum , medicata seri iubet omnia semina. vulgo vero, si dulcedo[*](ulcedo D. uredo fS.) noceat et vermes radicibus inhaereant, remedium est amurca pura ac sine sale spargere, dein sarire, si in articulum[*](an exire?) seges ire coeperit, runcare[*](truncare E.), ne herbae vincant. [*](extr.: Pallad. I 35, 9. Didymus in Geop. X 90, 4. Apuleius ib. XIII 5, 1.)pestem a milio[*](limio E.) atque panico, sturnorum[*](panicus turnorum E.) passerumve agmina, scio abigi herba, cuius nomen ignotum est, in quattuor angulis segetis defossa, mirum dictu, ut omnino nulla avis intret. mures abiguntur cinere mustelae vel felis dilute[*](falis deluto E.) et semine sparso vel decoctarum aqua[*](aquas et E.). sed redolet virus animalium eorum etiam in pane. ob id felle bubulo semina attingi utilius putant.[*](Apuleius ib. V 33, 4. Th. H. VIII 7, 4.) rubigo quidem, maxima segetum pestis, lauri ramis in arvo defixis transit in ea folia ex arvis. luxuria segetum castigatur dente pecoris[*](pecorum d.) in herba dumtaxat, et depastae quidem vel[*](uel om.dT.) saepius nullam in spica iniuriam sentient. retonsarum[*](retonsarum dv. retus- r.) etiam semel omnino certum est granum longius fieri[*](fieri om.d.) et inane cassumque[*](cascumque D1F1d. casumque f. crassumque E2.) ac satum non nasci. Babylone tamen bis secant, tertium depascunt; alioquin folia tantum fierent. sic quoque cum quinquagesimo [*](quinquagesimo B e Theophr. cfr. v. 10. quinto decimo ll.v.a. C.) fenore messes reddit eximia fertilitas[*](eximia fertilitas D2S. exilitas rv.) soli[*](soli S. soli cum DF2dE. soli cum uenum F1. soli uerum v.), diligentioribus vel cum[*](uel cum ego. uenum (uerum dEJ) cum DF2dEJ. uenus cum F1. uero cum D2S. cum v.) centesimo[*](centesimo B. centesimo quinquagesimo ll. v.a.H.). neque est cura difficilis quam diutissime aqua rigandi[*](aqua rigandi DFEG. adaquari (aquari v) gaudent dTv.), ut praepinguis et densa ubertas diluatur. limum autem non invehunt Euphrates Tigrisque sic ut in Aegypto Nilus, nec terra ipsa[*](terrae ipsi F2.) herbas gignit. ubertas[*](ubertatis dEv.a.S. -ates F2.) tamen tanta est, ut[*](tanta est ut D2S. tantae (-te dE) sunt r(v add. ut). sponte ut F2. ut sponte dT.) sequente anno sponte restibilis fiat seges inpressis vestigio seminibus. quae tanta soli differentia admonet terrae genera in fruges discribere.[*](Cato 6, 1. 34, 1. 2.) Igitur Catonis haec sententia est: in agro crasso et laeto frumentum seri, si vero nebulosus sit[*](sit F2v. est sit r est S.) idem, rapa,[*](rapa P e Cat. S. om. ll. v. cfr. Varro r. r. I 23, 7.) raphanos[*](raphanos F2P e Cat. S. -nus DF1d. -nnm Ev.), milium, panicum. in frigido, aquoso[*](et aquoso dfv.a.S. uel aqu- F2D.) prius serendum , postea in calido, in solo autem rubricoso[*](lubricoso dE.) vel pullo vel harenoso[*](aserenoso E.), si non sit aquosum, lupinum; in creta et rubrica et aquosiore agro adoreum; in sicco et non herboso
nec umbroso triticum;[*](Cato 35,1. 2.) in solo valido fabam; viciam vero quam minime aquoso[*](aquoso DFv. in aqu- dEC.) herbidoque; siliginem et triticum in loco aperto, edito[*](edito DEv. editoque dG. et edito F2D.), qui sole[*](sole D2dv. sale r.) quam diutissime torreatur ; lentem in rudecto[*](rudecto P e Cat. S. frutecto DFE. -eto v. -ectoso dC.) et rubricoso, qui non sit herbidus [*](poterit Cato.); hordeum in novali et in arvo, quod restibile possit fieri; trimestre, ubi sementem maturam facere non possis[*](non possis H e Cat. non possit ll. v.) et cuius crassitudo sit restibilis.[*](Varro I 23, 2. (Geop. II 12, 1).—Geop. II 13, 1. (Varro I 9, 4). Th. C. III 21, 2. I. VIII 9, 1.) Subtilis et illa sententia: serenda[*](seranda DF.) ea in tenuiore terra, quae non multo indigent suco[*](suco DEv. suctu DF1. sumptu F2.), ut cytisus et cicere excepto legumina[*](cicere excepto legumina H cum Ursino ad Varr. r. r. I 23, 2. cicer exceptis leguminibus ll. v. an cicere excepto, e leguminibus?) quae velluntur e terra, non subsecantur[*](subsecuntur FE.)—unde et legumina appellata, quia ita leguntur—, in pingui autem quae cibi[*](cibi DF1dEv. curae F2.) sunt maioris, ut olus[*](olu D2.del.F2.), triticum, siligo, linum. sic ergo tenue solum hordeo dabitur—minus enim alimenti radix poscit—, laetior[*](laetior P. lenior ll. H. leuior v. cfr. Theophr. et Geop. et § 163. 97. 187. XVII 26 al. an plenior?) terra densiorque tritico.[*](Varro I 9, 4. Col. II 9, 3.) in loco umidiore[*](umidiore S e Varr. humili ll. v. -mido Ursin. D.) far adoreum potius quam triticum seretur, temperato et triticum et hordeum. colles robustius, sed minus reddunt triticum. far, siligo et cretosum et uliginosum solum[*](cretoso et uliginoso solo F2.) patiuntur[*](patiuntur D2D. sat- D1dE. sort- v. seruntur F2.).