Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

quamquam[*](dist.S.) prius de rapis dixisse conveniat— in transcursu ea attigere nostri, paulo diligentius Graeci, et ipsi tamen inter hortensia—si iustus ordo fiat,[*](Col. II 10, 22.) a frumento protinus aut certe faba dicendis, quando alius[*](alius D2F2fdTD. ali D1GF1. alii Ev. aliis C.) usus praestantior ab iis[*](ab iis v. ahis (pro ab is) D1GF1. ab his dTEC. his D2F2fD.an rapis?) non est.

Ante omnia namque cunctis animalibus nascuntur, nec in novissimis satiant ruris[*](ruris del.F2.) alitum quoque genera, magisque si decoquantur aqua.[*](cfr. Cato 35.— Th. H. VII 2, 5. (Pl. XIX 122).) quadripedes et fronde eorum gaudent, et homini non minore[*](minore DdTEv. -ora G. -orē F. -or est fD. -or C.) rapiciorum[*](rapiciorum dTS. rapaciorum (-pati- G) DGF1Ev. raparum F2f.) suis horis gratia quam cymarum, flavidorum quoque et in horreis enecatorum vel maiore[*](maiorē F. -or C.) quam virentium. ipsa vero durant et in sua terra servata et postea passa[*](passo Ev.a.C.) paene ad alium proventum

[*](uentum E.), famemque sentiri prohibent. a vino atque messe tertius hic Transpadanis fructus.[*](Th. H. VII 4, 3. (Martial. XIII 16).—Varro I 59, 4. Col. XII 56, 3. (Pallad. XIII 5).) terram[*](terram dv. -ra r D.) non morose eli- git[*](eligit v. legit ll.S. eligitur D.), paene[*](paene om.dT.) ubi nihil aliud seri possit. nebulis et pruinis ac[*](ac F2dv.a r.) frigore ultro aluntur, amplitudine mirabili; vidi XL libras excedentia. in cibis quidem nostris pluribus modis commendantur , durantque ad alia[*](ad alia ll. v. an acetaria?) sinapis acrimonia domita, etiam coloribus picta praeter suum sex aliis[*](alis E.), purpureo quoque.[*](Th. H. VII 4, 3. (5).) neque aliud in cibis tingui decet[*](debet D2.). genera eorum Graeci duo prima fecere, masculinum[*](masculum dG.) femininumque, et ea serendi modo[*](modo dv. modi r S. modum D cum U 354.) ex eodem semine: densiore enim satu[*](enim semine satu E.) masculescere , item in terra difficili. semen praestantius quo subtilius.[*](Th. H. VII 6, 2. 4, 3. Col. X 421.) species vero omnium tres. aut enim in latitudinem fundi, aut in rotunditatem globari. tertiam speciem silvestrem appellavere, in longitudinem radice procurrente, raphani similitudine et folio anguloso scabroque, suco acri, qui[*](acrique E.) circa messem exceptus oculos purget medeaturque caligini admixto lacte mulierum. frigore dulciora fieri existimantur et grandiora. tepore in folia exeunt. palma in[*](dist. U 354.)Nursino[*](Nursino v. ursino ll.) agro nascentibus—taxatio[*](taxatio v. taxio ll.) in libras sesterti singuli et in penuria bini —, proxima in Algido natis, [*](dist. ego.)napis[*](napis ego. napi ll. v.) vero Amiterni[*](Amiternini v.).[*](Col. X 422. Martial. XIII 20. Col. XI 3, 16. II 10, 24. XI 3, 59. (Pallad. VIII 2, 1). Hyginus ap. Col. XI 3, 62. cfr. Th. C. V 6, 9. Col. XI 3, 62.) quorum eadem fere natura[*](natura est FD.): gaudent aeque[*](aeque om.d.) frigidis. seruntur et ante kalendas Martias , in iugero sextarii IIII. diligentiores quinto sulco napum[*](rapum E.) seri iubent, rapa quarto, utrumque stercorato, rapa
laetiora fieri, si cum[*](cum F2dB.om. rv.) palea semen inaretur[*](semen inaretur ego. cfr. Pliniana p. 43. seminaretur DGF1TE. -nentur F2dG. -netur v.). serere nudum volunt precantem sibi et vicinis serere se.[*](Col. XI 3, 18. (Pallad. IX 5, 1).—Col. II 10, 23. (Pallad. VIII 2, 1). —) satus utrique[*](utique E.) generi iustus inter duorum numinum dies festos, Neptuni atque Volcani, feruntque subtili observatione, quota luna praecedente[*](procedente Ev.a.G.) hieme nix prima ceciderit, si totidem aluminum die intra praedictum temporis spatium serantur, mire provenire . seruntur et vere in calidis atque umidis.

[*](Th. H. VIII 11, 4. C. IV 13, 3. Geop. II 39, 6. Apuleius in Geop. II 39, 3. 6. 8. Th. H. VIII 11, 3. —)