Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

<2> Similago[*](dist. D.) e tritico fit, laudatissima ex Africo[*](laudatissimo ex africa PD.). iustum est e modiis redire semodios et pollinis sextarios V—ita[*](ita PF2D. ita ut r. ita autem (enim v)G.) appellant in tritico quod florem in siligine; hoc aerariae[*](aerariae dv. era- P. haera- DF. ara- E. heccrarie G.) officinae chartariaeque utuntur—, praeterea secundarii sextarios IV furfurumque tantundem, panis vero e modio similaginis p. XXII[*](p. XXII U 351. // XXII P. CXXII r v. a. D.), e floris modio p. XVI[*](p. XVI PD. CXVII rv.). pretium huic annona media in modios farinae XL asses,

similagini[*](similagini D. simulaginis P. similaginis (-ini v) castra- tae dv. similaginis castrate (-tae E) duplum r.) octonis assibus amplius, siligini castratae duplum[*](octonis—du- plum om.F1.). est[*](lacunam indicavi ego. an tenuiore cribro? cfr. § 105. XXXIII 87. tem////c///i P. temp. L. D1G. templi D2in marg. tempore L. rH. del. D) et alia distinctio semel..... pollinatam[*](pollinata P. Pauli nata fH cum Turnebo.) XVII p[*](XVII p. DGFD. XVII pondo dEv. (prima add. Brot.) XVIII P1. XVIII p. P2.). panis reddere, bis[*](bis PD. uisa rv. (secunda add. Brot.)) XVIII, ter[*](ter PD. tert. DF2in ras. tertia rH cum Turn.) XIX[*](XIX FdTEH. xx D2. xxx D1v. VII//// P.) cum triente et secundarii panis quinas selibras, totidem cibarii et furfurum sextarios VI.

[*](extr.: cfr. Th. C. 14, 1.—Homerus E 195. Herodot. II 36. (Diosc. II 113).)<3> Siligo numquam maturescit pariter, nec ulla segetum minus dilationem patitur propter teneritatem, iis quae maturuere[*](mature E.) protinus granum dimittentibus. sed minus quam cetera frumenta in stipula periclitatur, quoniam semper rectam habet spicam nec rorem continet, qui robiginem faciat[*](facit P.). <4> Ex arinca[*](arinca C. ari///// P. africa rv.) dulcissimus panis. ipsa spissior quam far, et maior spica, eadem et ponderosior. raro modius [*](modius dv. -ios r.) grani non XVI libras implet. exteritur in Graecia difficulter, ob id iumentis dari ab Homero dicta[*](umero dictam E.). haec enim est quam olyram vocat. eadem in Aegypto facilis fertilisque.

[*](Th. H. II 4, 1.)Far sine arista est, item siligo, excepta quae Laconica appellatur. adiciuntur his genera[*](an genere?) bromos et tragos[*](bromos et tragos D cum Salm. exerc. p. 154aE. bro.....trago P. bromos siligo excepta (exceptitia v) et tragos rH. cfr. v. 17.), externa omnia, ab oriente invectae[*](in- uecta v. a. D.) oryzae[*](oryzae Pv. -za r.) similia. tiphe[*](tiphe dEv. etii////e P. thipe r.) et ipsa[*](ipsa Pv. pisa r.) eiusdem est generis, ex qua fit in nostro[*](nostra///urbe d.) orbe oryza. apud Graecos est et zea[*](zea B. ixia ll.), traduntque eam ac[*](ac v. om. ll. an et?) tiphen, cum sint

degeneres, redire ad frumentum, si pistae serantur, nec protinus, sed tertio anno.

[*]((cfr. XVII 41).) Tritico nihil est fertilius—hoc ei natura tribuit ,[*](dist. ego.) quoniam eo maxime alebat[*](alat v. a. H.) hominem —, utpote[*](utpote PD2F2dv. pote E.om. r.) cum e modio, si sit aptum solum, quale in Byzacio Africae campo, centeni quinquageni modii reddantur. misit ex eo loco divo Augusto procurator[*](procuratore P.) eius ex uno grano, vix credibile dictu, cccc paucis minus[*](paucis minus PD2dv.del.F2. pau- cissimis r.) germina, exstantque de ea re epistulae. misit et Neroni simililer CCCLX[*](CCLX P.) stipulas ex uno grano. cum centesimo quidem et Leontini Siciliae campi fundunt aliique et. tota Baetica[*](Baetica C. bet- PD2v. boet- E. biet- r.) et in primis Aegyptus. fertilissima tritici genera ramosum ac[*](ac ego. aut ll. v. et S.) quod centigranium vocant. inventus est iam et scapus unus[*](unus om.P.) centum fabis onustus.

[*]((cfr. XV 28). Diosc. II 121. Th. H. VIII 5, 1. C. IV 15, 1. H. VIII 7, 3. C. VI 12, 12.) Aestiva frumenta diximus sesamam[*](sesamam dC. ses//mam P. sisimam E. sisisimam D1. sissimam r.), milium,[*](49) panicum. sesama[*](sesama dC. sesima PDS. sisima r.) ab Indis venit. ex ea et oleum faciunt; colos eius candidus. huic simile est in Asia Graeciaque erysimum, idemque erat, nisi pinguius[*](pinguius Pv. -guis r.) esset, quod apud nos vocant irionem[*](irionem Pv. trio- D2. -onum E. irionum r.), medicaminibus adnumerandum potius quam frugibus. eiusdem naturae et[*](est et F2.)horminum[*](horminum v. orm- ll. D. cfr. index libri et XIX 151. XXII 159.) Graecis dictum , sed cumino simile; seritur cum sesama[*](sesama PC. sisima F2. sesima rS.). hac[*](hac F2Brot. hec G. haec r. hoc v.) et irione nullum animal vescitur virentibus.

Pistura non omnium facilis, quippe Etruria spicam farris tosti pisente pilo praeferrato[*](praeferrata E.) fistula serrata et stella intus denticulata, ut[*](ut DGdfv. u/// P. aut r.), si[*](nisi v. a. J.) intenti[*](intenti v. ini//////// P. interiti r. intentius J.) pisant, concidantur

grana ferrumque frangatur. maior pars Italiae nudo[*](nudo PD2D. riudo D1F. ruido rv.) utitur pilo,[*](dist. J.) rotis etiam, quas[*](aquas D1GFE.) aqua verset, obiter[*](orbiter E.) et mola[*](mola J. molat ll. v. cfr. Bliimneri tech- nol. I p. 46 n. 2.). de ipsa ratione pisendi Magonis proponemus[*](proponemus F2TD. -nemu// P. -nemur F1. -netur dv. praeponemus DG. -netur E.) sententiam[*](sententia DdE.): triticum ante perfundi aqua multa iubet, postea evalli, dein[*](eualli dein (deinde G) DGF1G. euelli dein (deinde v) F2Ev. ualidae in P. -de in dT.) sole siccatum in pila[*](in pila ego. cfr. XXXIII 87. pila ll. v. pilo TG.) repeti, simili modo hordeum. huius sextarios XX spargi II sextariis aquae. lentem[*](lentum E.) torreri [*](torreri PS. -ere rv.) prius, dein cum furfuribus leviter pisi aut addito in sextarios XX lateris crudi frusto et harenae semodio. erviliam iisdem modis, quibus lentem. sesamam[*](sesamam C. sesimam P (i in ras.) dS. -ma E. sisi- ma r.) in calida maceratam exporrigi, dein confricari et frigida mergi, ut paleae fluctuentur[*](fluctuantur E.), iterumque exporrigi in sole super lintea, quod nisi festinato peragatur, lurido colore mucescere[*](mutescere E.). et ipsa autem, quae evalluntur[*](euallun- tur G. ualluntu// P. eualiuntur r. eualuantur v.), variam pistrinarum[*](pistrinarum PdTD. pristin- r. pisturarum v.) rationem habent.[*](dist. U 352.) acus vocatur, cum per se pisitur[*](pisitur D1v. pitur D2. piscatur E1. pistor d. pistur r.) spica tantum, aurificum ad usus, si vero in area teritur[*](an teratur?) cum stipula, palea, in maiore[*](et maiore ES (lacunae signo praemisso).) terrarum parte ad[*](est ad F2.) pabula[*](pabulum dTf.) iumentorum[*](iumentorum D2F2fv. -tatum r.). mili et panici et sesamae[*](sesamae C. sesimae dES. sisime r.) purgamenta adpludam vocant et alibi allis nominibus.

[*](Col. II 9, 14. Verg. Georg. II 463.) Milio Campania praecipue gaudet pultemque candidam ex eo facit. fit et panis praedulcis[*](praedulcis D2F2dv. -ci D1F1. predulci r.). Sarmatarum quoque gentes hac maxime pulte aluntur et cruda etiam farina, equino lacte vel sanguine e[*](e v. om. ll.) cruris venis[*](cruris uenis del.F2.) admixto

. Aethiopes non aliam frugem quam mili hordeique novere,

[*](Th. H. VIII 7, 3.) Panico et Galliae quidem[*](quidem dH. -dam r. quaedam v.), praecipue Aquitania utitur, sed et circumpadana Italia addita faba, sine qua[*](sine aqua D. del.F2. sine qua nihil conficiant v. lacunam ego indicavi. an potius solida? cfr. § 117.).... Ponticae gentes nullum panico praeferunt cibum.—Cetera aestiva frumenta riguis magis etiam quam imbribus gaudent , milium et panicum aquis minime, cum[*](cum v. q???m d. quō E. quoniam r(?)D. at cfr. Theophr.φυλλοβολοῦσιν.an quoniam folia exuunt?) in folia exeunt . vetant ea inter vites arboresve frugiferas seri, terram emaciari[*](emaciari S cum H coll. Col. II 10,1. emactari DGF1f1E. emace- rari F2f2D. emacrari dv.) hoc satu existimantes.

[*](cfr. Didymus in Geop. II 33, 3. Pallad. XI 21.) Mili praecipuus ad fermenta usus e musto subacti in annuum tempus. simile fit e[*](e F2fS. et r. ex v.) tritici ipsius furfuribus minutis[*](mini- mis dT.) et optimis e musto albo triduo maceratis[*](maceratis P. -ato F2dT. maturato r. v.a.D.), subactis ac sole siccatis. inde pastillos in pane faciendo dilutos cum similagine[*](milagine D2F2dv. -geni E. -ligine D. -geni r.) seminis[*](seminus F2.) fervefaciunt atque ita farinae miscent, sic optimum panem fieri arbitrantes. Graeci in binos[*](binos F2v. binos et r.) semodios farinae satis esse bessem[*](bessem S. besē F2f. beses r. bes- ses v.) fermenti constituere . et haec quidem genera vindemiis tantum fiunt; quo libeat vero tempore ex aqua hordeoque bilibres offae ferventi foco vel fictili patina torrentur cinere et carbone, usque dum rubeant. postea operiuntur in vasis, donec acescant. hinc fermentum diluitur. cum fieret autem panis hordeacius[*](hordeaceus dv. a. S.), ervi[*](erui dTfH. eruiliae C. herui E. heruilae v. herbi r.) aut cicerculae farina[*](farina TfH. -nae FdEv. -ne r. -na ei G.) ipse[*](ipsae FEv. a. S.) fermentabatur; iustum erat II[*](II ego. duae ll. v. scribendum fuit binae. an binas libras?) librae in v[*](quinque ll.v (pro quinos).) semodios. nunc fermentum fit ex ipsa farina, quae subigitur priusquam addatur sal, ad

pultis modum decocta et relicta, donec acescat. vulgo vero nec suffervefaciunt[*](sufferuere faciunt Ev. a. G.), sed tantum pridie adservata materia utuntur, palamque est naturam[*](est naturam fH. est naturamst F2. naturam est (st F1. str G)D1GF1dE. natura est D2v.) acore fermentari, sicut evalidiora [*](sicut et validiora v. a. S. an sicut invalidiora? nam quippe cum alias non ponitur sensu concessivo.) esse corpora, quae fermentato pane alantur, quippe cum apud veteres ponderosissimo cuique tritico praecipua salubritas perhibita sit.

Panis ipsius varia genera persequi supervacuum videtur, alias ab[*](alia sub E. alias sub d.) opsoniis appellati[*](appellati C. -ari GdEv. apellari r.), ut ostrearii[*](ostre- arii v. uostrearii F2. -ari r.), alias a deliciis , ut artolagani, alias a festinatione, ut speustici[*](speustici G. (speusici v.) sceptrici F2. -ice r. an idem quiστρεπτίκιοςAthenaei IIIp. 113a, ut sit fastigatione pro festinatione substituendum?), nec non[*](non del.F2.) a coquendi ratione, ut furnacei vel artopticii[*](ar- topticii dB. cfr. Athen. III p. 113d. -icei rS.) aut in clibanis[*](inuectus F2Brot.) cocti, non pridem etiam e Parthis invecto quem aquaticum[*](aquaticam E.) vocant, quoniam aqua trahitur ad[*](ad D2F2dTD. a rv. del. G.) tenuem[*](tenue E. -ui v. a. G.) et spongiosam[*](spongiosam GF2dTD. -sum F1. -sa v. -geosam D. -sa ES.) inanitatem[*](inanitate GEv. a. D.), alii Parthicum. summa laus siliginis bonitate et cribri tenuitate constat. quidam ex ovis aut lacte subigunt, butyro vero gentes etiam pacatae, ad[*](at F2.) operis pistorii genera[*](genere F2.) transeunte cura.[*](cfr. Martial. XIII ep. 47.) durat sua Piceno in panis inventione gratia ex alicae materia. eum[*](eum G. cum DGF1dTv. cui F2.) novem diebus maceratum[*](maceratum S. -rato ll. -rata v. -rant G.) decumo ad speciem tractae subigunt[*](tracta subigunt D2G. tracta es ubi tune D1GF1E. tractae subigi tunc dT. tracto (-cta v) et subacto (-cta v)F2v.) uvae passae suco, postea in furnis ollis inditum[*](inclitum E.), quae rumpantur ibi, torrent. neque est ex eo cibus[*](clibus E.) nisi madefacto, quod fit lacte maxime mulso[*](maxime uel mulso F2D. sed cfr. X 52. XIX 64.).

[*](Plauti Aulul. II 9, 4.) Pistores Romae non fuere ad Persicum usque bellum annis ab urbe condita super DLXXX. ipsi panem faciebant Quirites, mulierumque id opus maxime[*](maxime om.Ev. a. D.) erat, sicut etiam nunc in plurimis gentium. artoptas iam[*](artoptas iam D. -ptasiam ll. -ptam B.) Plautus appellat in fabula, quam Aululariam[*](aululariam dv. auru- r.)inscripsit[*](inscripsit S cum Ursino. scripsit ll. v. cfr. XIV 92.), magna ob id concertatione[*](cum certatione fE.) eruditorum, an is[*](an is v. annis E. anni is D1GF. annui d. ennii D2.) versus poetae[*](poeta E.) sit illius, certumque fit Atei Capitonis sententia cocos tum[*](cocos tum H cum Turnebo adv. 28, 42. costum D1GFdT. tostum D2Ev.) panem lautioribus coquere solitos, pistoresque[*](piscatoresque E1.) tantum eos, qui far pisebant, nominatos. nec cocos vero habebant in servitiis, eosque ex macello conducebant. cribrorum[*](criborum GFE.) genera Galliae[*](galli e d G. galliae ex (e J) D2D.) saetis[*](saetis S. setis D2F2dv. sextis r.) equorum invenere, Hispaniae[*](hispaniae fEv. diis panie (-iae GD1GF. dii ispanię d. dii hispani e T. ispani e D2. Hispani e G. -niae e J. -nia e D.) lino excussoria et pollinaria[*](pollinaria v. apoll- DGd. opoll- r.), Aegyptus papyro[*](e pa- pyro v.) atque iunco.

<1> Sed inter prima dicatur et alicae ratio praestantissimae [*](praestantissime TE.) saluberrimaeque[*](saluberrimaeque quae v. -imam quae DF. -imamque GE. -ima quae d. -ima que T.), quae palma[*](palmam E.) frugum indubitata Italiae[*](italiae fS. -lia ll. -liam v.) contingit[*](contin- git FdEVerc. contigit DGfv.). fit sine dubio et in Aegypto, sed admodum spernenda, in Italia vero pluribus locis, sicut Veronensi Pisanoque agro, in Campania tamen laudatissima[*](laudatissimus Ev. a. G.). campus est subiacens montibus nimbosis, totus[*](totus GJ. totis rv.) quidem XL p.[*](XL p. D. XL. p. DG. XL pre F.dedEparurm constat. XL M passuum v.) planities[*](planities StrackJ. -itia est dT. -itiae DFE2. -icie Gv. -itie H. tinitiae E1.). terra eius, ut protinus soli natura dicatur , pulverea summa, inferior bibula et pumicis vice fistul osa[*](fistulosa H cfr. XVII 34. -las ll. -lans v.) quoque. montium culpa in bonum cedit. crebros

enim imbres percolat atque transmittit, nec dilui aut madere voluit propter facilitatem[*](facilitatem D2dv. falacitatem D1G. felicitatem r S. cfr.XVII 37. 41. XVIII 167. 178. Varro r. r. II 6, 5. Colum. V 4, 3.) culturae, eadem acceptum umorem nullis fontibus reddit, sed temperate[*](temperate GdfTD. -atae DF. -at et Ev.) concoquens[*](conco- quens D2dfTv. tonco- D1F. tunco- G. coquens E.) intra se vice suci[*](fuci (succi C)d. fusi rv. furni S. cfr. XIV 14. XXII 94. (Pro furni magis placeret foci).) continet.[*](cfr. Strabo V p. 242 extr.) seritur toto anno, panico semel , bis farre. et tamen vere segetes, quae interquievere, fundunt rosam[*](rosae modo satiorem E.) odoratiorem sativa[*](sa-tiua v. -iuam ll.). adeo terra non cessat parere, unde volgo dictum, plus apud Campanos unguenti[*](campanos unguenti quani apud om.E.) quam apud ceteros olei fieri. quantum autem universas terras campus Campanus[*](campanus Dv. om. r.) antecedit, tantum ipsum pars eius, quae Leboriae[*](leboriae DdJ. -ie T. labo- riae GVerc. -ie rv. cfr. III 60. XVII 28.) vocantur[*](uocatur D2.), quem Phlegraeum Graeci appellant. finiuntur Leboriae[*](Leboriae J. (Lab- v.) leuiora ll.) via ab utroque latere consulari , quae a Puteolis[*](apud aeolis E.) et quae a Cumis Capuam ducit.

[*](Diosc. II 118 init.) <2> Alica fit e zea, quam semen appellavimus. tunditur[*](82) granum eius in pila lignea, ne[*](ne D2fH. ue D1GF. uel r. nam v.) lapidis duritia conterat,[*](82) mobili[*](mobili ut D2S. -ilius D1dT. nobilius r (add. ut) v.), ut notum est, pilo vinctorum poenali opera. primori inest pyxis ferrea. excussis inde[*](inde v. in ll.) tunicis iterum isdem armamentis nudata conciditur medulla. ita fiunt alicae tria genera: minimum ac secundarium, grandissimum vero aphaerema appellant. nondum habent candorem suum, quo praecellunt[*](procellunt E.), iam tamen Alexandrinae praeferuntur[*](proferuntur E.). postea, mirum dictu, admiscetur creta, quae transit in corpus coloremque et teneritatem adfert. invenitur haec inter Puteolos et Neapolim in colle[*](colle D2v. cole et G. colle et (eth d)r.) Leucogaeo[*](leucogaeo dH. -geo rv. cfr. XXXI 12.) appellato, extatque

[*](extat- que Ev. exiatque D1GF. exiitque dT. existitque D2.) divi Augusti decretum, quo annua ducena[*](annua ducena fconi. H. annua uicena G. annoadu- cena DGF. -aduicena Ev. -ad ducenta dT.) milia Neapolitanis pro eo numerari iussit e fisco suo, colonial deducens Capuam, adiecitque causam adserendi[*](adferendi Strack. adfer ll. v a. J.), quoniam negassent Campani alicam confici sine eo metallo posse. — (In eodem reperitur et sulpur, emicantque fontes Araxi[*](Oraxi v. a. Brot.) oculorum claritati et volnerum medicinae dentiumque firmitati .) —

[*](Geop. III 7. Diosc. II 118 extr.)<3> Alica adulterina fit maxime quidem e zea, quae in Africa degenerat. latiores eius spicae nigrioresque et brevi stipula. pisunt cum harena et sic quoque difficulter deterunt utriculos, fitque dimidia nudi mensura, posteaque gypsi pars quarta inspargitur atque, ut cohaesit, farinario cribro subcernunt. quae in eo remansit, excepticia appellatur et grandissima est. rursus, quae transit, artiore cernitur et secundaria vocatur, item[*](uocatur item D2dv. uocum ritem (ritę E)r.) cribraria, quae simili modo in tertio remansit cribro angustissimo et tantum harenas transmittente.[*](Geop. III 8. (Cato 86).) alia ratio ubique adulterandi ex tritico: candidissima et grandissima eligunt grana ac semicocta in ollis postea arefaciunt sole[*](solem D.) ad dimidium[*](ad dimidium ego. cfr.§ 115. XXIII 142. ad initium dv. ad initum D1GFE. admit- tunt D2D.) rursusque leviter adspersa molis frangunt. ex zea pulchrius quam e[*](e D2ES. ex dv. et r.) tritico fit tragum[*](tragum Turnebus D.cfr. Schneider ad Cat. 86. grana cum E. gracum r. granum v. graneum vel granaeum coni. H.), quamvis id alicae vitium sit. candorem autem ei[*](ei dv. et r.) pro creta lactis incocti mixtura confert.

Sequitur legunminlum natura, inter quae maxime [*](maximae E. -mus F2v.) honos fabae, quippe ex qua temptatus sit etiam panis . lomentum appellatur farina ex ea[*](ex ea ego. ea D1GF1dEv. del.D2. eius F2D.), adgravaturque pondus [*](dist. D.) illa et omni legumine, iam vero et pabulo[*](pabulo DdTv.cfr. §§ 142.143. -la F1E. -lum G. ad pabula F2. ad pabulum D.), in pane[*](in pane DGdTD. om. rv.)

venali[*](uenalis v. a. S.). fabae multiplex usus omnium quadripedum generi, praecipue homini. frumento etiam miscetur apud plerasque gentes, et maxime panico solida ac delicatius[*](aut delicatius coni.Dal.) fracta. [*](cfr. Cato 134, 1. Didymus in Geop. II 35, 3. (Diosc. II 127). cfr. Gell. IV 11.)quin et prisco ritu puls fabata[*](puls fabata ego. pulsa faba D2D. fabata r Brot. fabacia v.) suae religionis diis in sacro est. praevalens pulmentari cibo, set[*](set ego. sed T. et rv.) hebetare sensus existimata, insomnia quoque facere, ob haec Pythagoricae sententiae damnata, ut alii tradidere, quoniam mortuorum animae sint in ea, qua de causa parentando utique[*](uitique D1E. cuit- que d.) adsumitur.[*](Fabius Pictor ap. Gell. X 15, 12. Didymus in Geop. II 35, 6. 7.) Varro et[*](et om.d.) ob haec flaminem ea non vesci tradit et quoniam in flore eius litterae lugubres reperiantur. in eadem peculiaris religio, namque fabam utique ex[*](ex DGFD. et dE. e B.) frugibus referre mos[*](mos F2v. mox r.) est auspici causa, quae ideo referiva appellatur. et auctionibus adhibere eam lucrosum putant. sola certe frugum etiam exesa repletur crescente luna. aqua marina aliave salsa non percoquitur. [*](cfr. Pallad. XII 1, 2. Verg. Georg. I 215. Col. II 10, 9. Th. H. VIII 6, 5. (C.III 24, 3). cfr. Th. H. VIII 9, 1. Col. II 10, 7. Cato 37, 2.)seritur ante vergiliarum occasum leguminum prima, ut[*](ut D2Ev. aut D1GFd. haud F2.) antecedat[*](antecedit F2d.) hiemem. Vergilius eam per ver seri[*](seri dv. sari r.) iubet circumpadanae Italiae ritu, sed maior pars malunt fabalia maturae[*](dist. H.) sationis[*](sationis dv. racionis G. rati- r.) quam trimestrem fructum. eius namque siliquae caulesque gratissimo[*](gratissimi//// dv. a. G.) sunt pabulo[*](pabulo v. -li ll.) pecori. aquas in flore maxime concupiscit[*](conspicit E.), cum vero defloruit[*](defioruerit dT.), exiguas desiderat. solum, in quo sata est, laetificat stercoris vice. ideo circa Macedoniam Thessaliamque, cum florere coepit, vertunt arva.[*](Th. H. IV 8, 8.) nascitur et sua sponte plerisque in locis, sicut septentrionalis oceani insulis, quas ob id nostri Fabarias appellant, item in Mauretania[*](mauritania Ev. a. H. mauritima d1. marit- d2.) silvestris passim,
sed praedura et[*](et om.EH.) quae percoqui non possit. nascitur et in Aegypto spinoso caule, qua de causa crocodili oculis[*](ac oculis E1. (aculeos v.a.B.) caules F2.) timentes refugiunt.[*](Th. H. IV 8, 7. 8. VIII 1, 4. Col. II 10, 15. 4. Pallad. III 4. Geop. II 37, 2.) longitudo scapo[*](scabro F2E.) quattuor cubitorum est[*](dist. Strack coll.Theophr.) amplissima, crassitudo digiti. ni[*](digiti ni Turnebus. intoni ll. (an ut digito. ni?) di- giti in totum ni S. nec B. octona v.) genicula abessent[*](abessent Turnebus. abesset DGFE. habens sed dT. habet v.a.S.), molli calamo similis; caput papaveri, colore roseo, in eo fabae non supra tricenas[*](tricenas v. -enall. triginta S cum Salm.); folia ampla, fructus ipse amarus et odore, sed radix perquam[*](quam D2.) grata[*](grata D2D. lata rv. lauta B.) incolarum cibis, cruda et omni modo cocta[*](omni modo cocta dTJ e Theophr. coll. XVI 65. 137. XVII 162. XXII 154. omnino decocta rv.), harundinum radicibus similis . nascitur et in Syria Ciliciaque et in Toronae[*](Toronae J. -ne ll.v.) Chalcidi ces[*](Chalcidices S e Theophr. -cidis ll.v.J.) lacu.

Ex leguminibus autumno vereve[*](autumno uereue J. autumno uere DGFdT. autem nouę re E. autem nouembri v. (et uere coni.H.an uel uere?)) seruntur lens et in Graecia pisum. lens amat solum tenue magis quam pingue, caelum utique siccum. duo genera eius Aegypto, alterum rotundius nigriusque, alterum sua figura, unde vario usu tralatum est in lenticulas nomen. invenio apud auctores[*](auctorem DF1E.) aequanimitatem fieri vescentibus ea. pisum in apricis seri debet frigorum inpatientissimum. ideo in Italia et in austeriore caelo non nisi verno tempore terra facili, soluta[*](ac soluta v.a.S).

[*](Th. H. VIII 6, 5. Col. II 10, 20. Geop. II 36, 1.—Th. H. VIII 5, 1. Diosc. II 126. —Col. II 10, 19. Th. H. VIII 6, 5.) Ciceris natura est gigni cum salsilagine, ideo solum urit nec nisi madefactum pridie seri debet. differentiae plures, magnitudine, colore, figura, sapore. est

enim arietino capiti[*](capiti v. capite (pite G) ll.) simile, unde ita appellatur[*](appellant dES.), album igrumque; est et columbinum, quod alii Venerium[*](uenerium uocant dv.a.S.) appel- ???candidum, rotundum, leve, arietino minus, quod religio ???vigiliis adhibet. est et cicercula minuti ciceris, inaequalis , angulosi, veluti pisum, dulcissimum autem id quod ervo[*](eruo D2F2dv. ero r.) simillimum, firmiusque quod nigrum et rufum quam quod album.

[*](Th. H. VIII 5, 2. 3. Diosc. II 175. Col. XI 2, 72. (Pallad. XI 1, 3).) Siliquae rotundae ciceri, ceteris leguminum Iongae et ad figuram seminis. latae, piso cylindratae[*](cilindratie Ev. -aceae C.). passiolorum [*](faseolorum v. phasio- S.) cum ipsis manduntur[*](mandunt FfE2S. manducent E1.) granis. serere eos qua velis terra licet ab idibus Octobr[*](octobr. ego. -bris ll. v. at plene scribendum erat octobribus: cfr. etiam XI 42. XV 19.XXI 111.). in kal. Novembris. legumina, cum maturescere coeperunt[*](coeperint F2Ev.a.H.), rapienda sunt, quoniam cito exiliunt latentque, cum decidere, sicut et lupinum.

quamquam[*](dist.S.) prius de rapis dixisse conveniat— in transcursu ea attigere nostri, paulo diligentius Graeci, et ipsi tamen inter hortensia—si iustus ordo fiat,[*](Col. II 10, 22.) a frumento protinus aut certe faba dicendis, quando alius[*](alius D2F2fdTD. ali D1GF1. alii Ev. aliis C.) usus praestantior ab iis[*](ab iis v. ahis (pro ab is) D1GF1. ab his dTEC. his D2F2fD.an rapis?) non est.

Ante omnia namque cunctis animalibus nascuntur, nec in novissimis satiant ruris[*](ruris del.F2.) alitum quoque genera, magisque si decoquantur aqua.[*](cfr. Cato 35.— Th. H. VII 2, 5. (Pl. XIX 122).) quadripedes et fronde eorum gaudent, et homini non minore[*](minore DdTEv. -ora G. -orē F. -or est fD. -or C.) rapiciorum[*](rapiciorum dTS. rapaciorum (-pati- G) DGF1Ev. raparum F2f.) suis horis gratia quam cymarum, flavidorum quoque et in horreis enecatorum vel maiore[*](maiorē F. -or C.) quam virentium. ipsa vero durant et in sua terra servata et postea passa[*](passo Ev.a.C.) paene ad alium proventum

[*](uentum E.), famemque sentiri prohibent. a vino atque messe tertius hic Transpadanis fructus.[*](Th. H. VII 4, 3. (Martial. XIII 16).—Varro I 59, 4. Col. XII 56, 3. (Pallad. XIII 5).) terram[*](terram dv. -ra r D.) non morose eli- git[*](eligit v. legit ll.S. eligitur D.), paene[*](paene om.dT.) ubi nihil aliud seri possit. nebulis et pruinis ac[*](ac F2dv.a r.) frigore ultro aluntur, amplitudine mirabili; vidi XL libras excedentia. in cibis quidem nostris pluribus modis commendantur , durantque ad alia[*](ad alia ll. v. an acetaria?) sinapis acrimonia domita, etiam coloribus picta praeter suum sex aliis[*](alis E.), purpureo quoque.[*](Th. H. VII 4, 3. (5).) neque aliud in cibis tingui decet[*](debet D2.). genera eorum Graeci duo prima fecere, masculinum[*](masculum dG.) femininumque, et ea serendi modo[*](modo dv. modi r S. modum D cum U 354.) ex eodem semine: densiore enim satu[*](enim semine satu E.) masculescere , item in terra difficili. semen praestantius quo subtilius.[*](Th. H. VII 6, 2. 4, 3. Col. X 421.) species vero omnium tres. aut enim in latitudinem fundi, aut in rotunditatem globari. tertiam speciem silvestrem appellavere, in longitudinem radice procurrente, raphani similitudine et folio anguloso scabroque, suco acri, qui[*](acrique E.) circa messem exceptus oculos purget medeaturque caligini admixto lacte mulierum. frigore dulciora fieri existimantur et grandiora. tepore in folia exeunt. palma in[*](dist. U 354.)Nursino[*](Nursino v. ursino ll.) agro nascentibus—taxatio[*](taxatio v. taxio ll.) in libras sesterti singuli et in penuria bini —, proxima in Algido natis, [*](dist. ego.)napis[*](napis ego. napi ll. v.) vero Amiterni[*](Amiternini v.).[*](Col. X 422. Martial. XIII 20. Col. XI 3, 16. II 10, 24. XI 3, 59. (Pallad. VIII 2, 1). Hyginus ap. Col. XI 3, 62. cfr. Th. C. V 6, 9. Col. XI 3, 62.) quorum eadem fere natura[*](natura est FD.): gaudent aeque[*](aeque om.d.) frigidis. seruntur et ante kalendas Martias , in iugero sextarii IIII. diligentiores quinto sulco napum[*](rapum E.) seri iubent, rapa quarto, utrumque stercorato, rapa
laetiora fieri, si cum[*](cum F2dB.om. rv.) palea semen inaretur[*](semen inaretur ego. cfr. Pliniana p. 43. seminaretur DGF1TE. -nentur F2dG. -netur v.). serere nudum volunt precantem sibi et vicinis serere se.[*](Col. XI 3, 18. (Pallad. IX 5, 1).—Col. II 10, 23. (Pallad. VIII 2, 1). —) satus utrique[*](utique E.) generi iustus inter duorum numinum dies festos, Neptuni atque Volcani, feruntque subtili observatione, quota luna praecedente[*](procedente Ev.a.G.) hieme nix prima ceciderit, si totidem aluminum die intra praedictum temporis spatium serantur, mire provenire . seruntur et vere in calidis atque umidis.

[*](Th. H. VIII 11, 4. C. IV 13, 3. Geop. II 39, 6. Apuleius in Geop. II 39, 3. 6. 8. Th. H. VIII 11, 3. —)

Lupino[*](lupino dv. -nos D1GF1. -nus E. -nis F2. -ni D2D.) usus proximus, cum sit et homini et quadripedum generi ungulas habenti communis. remedium eius, ne metentes fugiat exiliendo, ut ab imbre tollatur[*](lacunam cum S indicavi. excidit siderum vel solis (caeli S).). nec ullius quae[*](an quaequae?) seruntur[*](seruntur F2v. serantur DGdT. seratur r S.) natura ad sensum[*](ad sensum ego. adsensu (ass- v) ll. v. cfr. VII 20. 23. IX 111 et IX 42. II 108. 109. XVI 95.).... terraeque[*](terraeque (quae D2) DF1E. terraque dT. terrae rv. terrae quoque D cum U 355.) mirabilior est. primum omnium cotidie cum sole circumagitur horasque agricolis etiam nubilo demonstrat . ter praeterea floret[*](floret ter germinat D.). terram amat terraque[*](terraque dTv. terratque E. terra atque DGF1. atque terra F2. atqui terra D.) operiri non vult.[*](Cato 34, 2. Th. H. I 3, 6. III 2, 1. Col. II 11, 5. Th. H. I 7, 3. VIII 11, 8. Cato 37, 2. Varro I 23, 3. Col. II 14, 5. 15, 5. 6. 10, 1. XI 2, 44. Pallad. IX 2. Geop. II 39, 5.) et unum hoc seritur non arato. quaerit[*](quaerit G. querit D2. fuerit D1FE. si (ubi v) fuerit dTv.) maxime sabulosa et sicca atque etiam harenosa. coli utique non vult. tellurem adeo amat, ut, quamvis frutectoso[*](frutectoso dG. -ecto r.) solo coiectum[*](coiectum F1J. coni-F2dv. coiactum D. coactum ES.) inter folia vepresque, ad terram tamen radice perveniat. pinguescere hoc satu arva vineasque diximus;[*](17,54) itaque adeo non eget fimo, ut optimi vicem repraesentet,

nihilque aliud nullo inpendio constat, ut quod ne serendi quidem gratia opus sit adferre:[*](Th. VIII 1, 3. 11, 8. Col. II 10, 2. XI 2, 72. Pallad. VII 2, 2. Th. H. VIII 7, 3. Geop. II 39, 2. Col. II 10, 3. 15, 6. 10, 4.) protinus seritur ex area[*](area P e Theophr. et Colum. aruo ll.v.) ac ne spargi quidem postulat decidens sponte. primumque omnium seritur, novissimum tollitur, utrumque Septembri fere mense, quia, si non antecessit[*](antecesserit dTv.a.G.) hiemem, frigoribus obnoxium est. inpune praeterea iacet, vel derelictum etiam, si non protinus secuti obruant imbres, ab omnibus animalibus amaritudine sua tutum, plerumque tamen levi sulco integunt. ex densiore terra rubricam maxime amat. ad hanc alendam post tertium florem[*](florem D2F2dv. flori r.) verti debet, in sabulo post secundum. cretosa tantum limosaque odit et in his non provenit.[*](Geop. II 39, 4.. 6. Cato 54, 3. Col. II 10, 1. 3. Pallad. VII 2, 2.) maceratum[*](maceratam E.) calida aqua homini quoque[*](hominique E. quoque del. v.a.G.) in cibo est. nam bovem unum modii singuli satiant validumque praestant, quando etiam[*](quin etiam P. an lacuna ante quanldo statuenda est? cfr. XXII 155.) inpositum puerorum ventribus pro remedio est. condi in fumo maxime convenit, quoniam in umido vermiculi umbilicum eius in sterilitatem castrant. si depastum sit in fronde, inarari protinus solum opus est.

[*](Col. II 13, 1.) Et vicia pinguescunt arva, nec ipsa agricolis operosa. uno sulco sata non saritur[*](saritur (sarri- v) S. seritur ll.), non stercoratur nec aliud quam deoccatur. sationis[*](sationis F2dv. rat- r.) eius tria tempora: circa occasum arcturi, ut Decembri mense pascat. tum optime seritur in semen. aeque namque fert depasta. secunda satio mense lanuario est, novissima Martio, tum ad frondem utilissima.[*](Col. II 10, 29. Pallad. II 6.) siccitatem ex omnibus, quae seruntur, maxime amat. non aspernatur etiam umbrosa[*](umbrosa D2dv. amb- r.). ex semine eius, si lecta matura est, palea ceteris praefertur. vitibus praeripit sucum, languescuntque, si in arbusto seratur.

[*](Col. II 10, 34. Pallad. III 7. Th. H. II 4, 2.) Nec ervi operosa cura est. hoc amplius quam vicia runcatur, et ipsum medicaminis vim optinens, quippe cum[*](cum ll. S. per eum v. per eruum B. quo U 356.) divom Augustum curatum epistulis[*](eo epistulis J.) ipsius memoria exstet[*](exstet S. existet ll. exstat v.). sufficiunt singulis boum iugis modi quini sati[*](sati del.F2D. at cfr. § 9 et Colum.). Martio mense satum noxium esse bobus[*](bubus Ev.a.D.) aiunt, item autumno gravedinosum[*](grauedinosum dv. grauid- r.), innoxium autem fieri primo vere satum[*](satum dv. persatum r.).

[*](Col. II 19, 33. Pallad. II 7.) Et silicia[*](silica T. sicilia FE.), hoc est fenum Graecum, scariphatione [*](scrarifatione d. scariphicatione (-rifi- v) F2v. a. D.) seritur, non altiore quattuor digitorum sulco, quantoque peius tractatur, tanto provenit melius. rarum dictu esse aliquid[*](quid FE.), cui prosit neglegentia. id autem, quod secale ac farrago appellatur[*](farrago appellatur dv. frago appellantur r.), occari tantum desiderat[*](desiderat dv. -rant r.).

Secale Taurini sub Alpibus asiam vocant, deterrimum [*](teterrimum T. ater- vet. Dal.) et tantum[*](et v. sed ll. S. sed requirat aptum pro tantum.) ad arcendam famem[*](famem utile v.a.H.), fecunda[*](fecunda FE.), sed gracili stipula, nigritia triste, pondere praecipuum. admiscetur huic far, ut mitiget amaritudinem eius, et tamen sic quoque ingratissimum ventri est. nascitur qualicumque solo cum centesimo grano, ipsumque pro laetamine est.

[*](Varro I 31, 5. Col. II 7, 2. 11, 31. Pallad. X 8, 1.) Farrago ex recrementis[*](recrimentis D1FED.) farris praedensa seritur, admixta aliquando et vicia. eadem in Africa fit ex hordeo. omnia haec pabularia, degeneransque[*](degeneransque D2dG. -rans qui r.) ex leguminibus quae vocatur cracca, in tantum columbis grata, ut pastas ea negent fugitivas illius loci fieri.

[*](Cato 27. 33, 3. 53. 54, 3. 4. Varro I 31, 4.) Apud antiquos erat pabuli genus, quod Cato ocinum vocat, quo[*](quod DFT.) sistebant[*](citabant P. ciebant Dal. e Varr.) alvom bubus. id erat e[*](e om.dT.) pabuli[*](pabulis Ev.a.S.)

segete viride[*](uiridi D2v.a.S.) desectum[*](desectum DdTS. -te FE. -ta v.), antequam generaret[*](generaret Strack. gelaret ll.v. genicularet vel siliquaret Ursinus. generaret siliquas coni. H. cfr. Varro.). Sura Mamilius aliter id interpretatur et tradit fabae modios x, viciae II[*](II ego. duos ll. v. (pro binos).), tantundem erviliae in iugero autumno misceri et seri solitos[*](solitos DdTv. -tus FE. -tum G.), melius et avena Graeca, cui non cadit semen, admixta[*](admixto FE.). hoc vocitatum ocinum boumque causa seri solitum . Varro appellatum[*](appellat dTS.) a celeritate proveniendi e Graeco, quod ὠκέως[*](ὠκέωςfTurneb. H. oceos r. ocys oceos v.ὠκύςBas.) dicunt.

[*](Isid. Orig. XVII 4, 9. Col. II 10, 25. (28). Pallad. V 1, 1. Diosc. II 176.) Medica[*](medis DFV. medicis r.) externa etiam Graeciae est, ut a Medis advecta per bella Persarum, quae Darius intulit, sed vel in[*](dist. ego.) primis dicenda tanta dos est[*](est ego. et ll. ei S. eius est G. eius ut v.), cum ex uno satu amplius quam tricenis annis[*](denis P e Colum. an scriptum fuerat quammdenis === III denis?) duret. similis est trifolio caule foliisque [*](foliis qui DF.), geniculata. quidquid in caule adsurgit, folia contrahuntur . unum de ea et cytiso volumen Amphilochus[*](amphilochus dv. -lochi est J. -locus D2. ampli locus r.) conposuit[*](conposuit P. confusum ll. J. fecit confusum (-sim Dal.) v.a.S.).[*](Col. II 10, 26. 27. 28. 25. 28. (§ 145: Pallad. III 6. § 146: cfr. Col. XI 2, 7).) solum, in quo seratur, elapidatum purgatumque subigitur autumno, mox aratum et occatum[*](occatum D2v. occultum r.) integitur[*](an inducitur? cfr. Column. II 17, 4.) crate[*](creta D.) iterum ac tertium, quinis diebus interpositis et fimo addito [*](addito D2dv. -ita r.). poscit autem siccum sucosumque[*](succosum v.a.G.) vel riguum. ita[*](ita dv. et a D1FE. et ita D2D.) praeparato seritur mense Maio, alias pruinis obnoxia. opus est densitate seminis omnia occupari internascentesque herbas excludi—id praestant in iugera[*](iugero D2dT.) modi[*](modia Ev.a.J. modico D2.) III[*](III ego coll. § 9 et Colum. ui ll. uicena v. -ni J. bini D cum Schneidero ad Varr. r. r. I 42.)

et cavendum ne adurat sol, terraque protinus integi debet. si sit umidum solum herbosumve, vincitur et desciscit in pratum. ideo protinus altitudine unciali herbis omnibus liberanda est, manu potius quam sarculo. secatur incipiens florere et quotiens refloruit. id sexies evenit per annos, cum minimum, quater.

in semen maturescere prohibenda est, quia pabulum utilius est usque ad trimatum. verno sariri debet liberarique ceteris herbis, ad trimatum marris ad solum radi. ita reliquae herbae intereunt sine ipsius damno propter altitudinem radicum. si evicerint herbae, remedium unicum in aratro, saepius vertendo, donec omnes aliae radices intereant.

dari non ad satietatem debet, ne deplere sanguinem necesse sit. et viridis utilior est. arescit surculose ac postremo in pulverem inutilem extenuatur. de cytiso, cui et ipsi principatus datur in pabulis, adfatim diximus inter frutices. et nunc frugum omnium natura peragenda est, cuius in parte de morbis quoque dicatur.

primum omnium frumenti vitium avena est, et hordeum in eam degenerat sic, ut ipsa frumenti sit instar, quippe cum germaniae populi serant eam neque alia pulte vivant. soli maxime caelique umore hoc evenit vitium. sequentem causam habet inbecillitas seminis, si diutius retentum est terra, priusquam erumpat.

eadem ratio et si cariosum fuit, cum sereretur. prima autem statim eruptione agnoscitur, ex quo apparet in radice

esse causam. est et aliud ex vicino avenae vitium, cum amplitudine inchoata granum, sed nondum matura, prius quam roboret corpus, adflatu noxio cassum et inane in spica evanescit quodam abortu.

venti autem tribus temporibus nocent frumento et hordeo: in flore aut protinus cum defloruere vel maturescere incipientibus. tum enim exinaniunt grana, prioribus causis nasci prohibent. nocet et sol creber ex nube. nascuntur et vermiculi in radice, cum sementem imbribus secutis inclusit repentinus calor umorem.

gignuntur et in grano, cum spica e pluviis calore infervescit. est et cantharis dictus scarabaeus parvus, frumenta erodens. omnia ea animalia cum cibo deficiunt. oleum, pix, adips contraria seminibus, cavendumque ne contacta eis serantur. imber in herba utilis a partu, florentibus autem frumento et hordeo nocet, leguminibus innocuus praeterquam ciceri. maturescentia frumenta imbre laeduntur et hordeum magis.

nascitur et herba alba, panico similis, occupans arva, pecori quoque mortifera. nam lolium et tribulos et carduos lappasque non magis quam rubos inter frugum morbos potius quam inter ipsius terrae pestes numeraverim.

caeleste frugum vinearumque malum nullo minus noxium est robigo. frequentissima haec in roscido tractu convallibusque ac perflatum non habentibus; e diverso

carent[*](carentia E.) ea ventosa et excelsa. inter vitia segetum et luxuria est, cum oneratae[*](oneratae vet. Dal. H. -ta F2dv. hone- rata DF1. hoc onerata E.) fertilitate procumbunt. commune autem omnium satorum vitium uricae[*](uricae DFD. -ca Ev. erucae dTBrot. uruca J.), etiam ciceris, cum salsilaginem eius abluendo imber dulcius id facit.

[*](Th. H. VIII 8, 4. 3. 7. (C. IV 15, 5. Geop. II 43). Th. C. IV 12, 8. Plutarch. quaest. symp. VII 2, 3.) <3> Est herba, quae cicer enecat et ervum[*](eruum dv. herbum r.) circumligando se; vocatur orobanche[*](orobanche v. -bachae D2. -brachae F2. orebraehae F1. orobreche dE. -chae D1.). tritico simili modo aera[*](aera C. haera DF2d. hera F1. herba EVerc. era v.), hordeo festuca, quae vocatur aegilops, lenti herba securiclata [*](securidata d. -daca v.a.S.), quam Graeci a similitudine pelecinum[*](pelecinum dD. -non v. pelicenum r.) vocant; et hae[*](hae dTBrot. hac r. hae quidem v.) conplexu necant. circa Philippos ateramum nominant in pingui solo herbam, qua faba necatur, teramum, qua in[*](teramum qua in J. terramum qua in DF. terram umquam (nunq- d) in dE. teramnon (-mon S) qua in v.) macro, cum udam quidam ventus adflavit.[*](Geop. II 43. Galen. alim. fac. I 37. Th. H. VIII 10, 1. Col. X 324.) aerae[*](aerae dC. here r. erae v.) granum minimum[*](minime DF.) est in cortice aculeato. cum est in pane, celerrime vertigines[*](uertiginem d.) facit, aiuntque in Asia et Graecia balneatores , cum velint turbam pellere, carbonibus id semen inicere. nascitur et phalangion in ervo[*](eruo dv. heruo E. herbo r.), bestiola aranei generis[*](dist. ego. cfr. Colum. X 324.), si hiems aquosa sit. limaces nascuntur in vicia et aliquando e terra, cocleae minutae, mirum in modum erodentes eam. et morbi quidem fere hi sunt.

[*](Verg. Georg. I 80. Geop. II 18, 6. Verg. Georg. I 193. Th. C. III 24, 4. Col. II 10, 11. Geop. II 18, 12.) Remedia eorum, quaecumque pertinent ad herbas , in sarculo et, cum semen iactatur, cinere. quae vero in semine et circa radicem consistunt, praecedente cura caventur. vino ante semina perfusa minus aegrotare existimant . Vergilius nitro et amurca perfundi iubet fabam;

sic etiam grandescere promittit[*](promittens dT.).[*](Col. II 11, 7. 9, 9. 10. Geop. II 18, 16. 4. 13. 14. 1. Col. XI 3, 61. 64. X 356. Pallad. I 35, 3. Th. H. VII 15, 2. Geop. XII 7, 3. Diosc. IV 88. 89. Col. X 353.) quidam vero, si triduo ante satum urina et aqua maceretur, praecipue[*](praecipue F2v. -puos E. -puus DF1d. -puius T.an procliuius?) adolescere putant; ter quidem saritam[*](saritam C. sartam dTEv. satam r.) modium fractae e modio[*](e modio DFdv. modium E.) solidae reddere. reliqua semina, cupressi foliis tusis[*](tusis om.d.) si misceantur, non[*](non dv. nunc r.) esse vermiculis ohnoxia[*](obnoxia D2dv. subn- r.), nec si interlunio serantur. multi ad mili[*](mili d. -lii v. -lia DF2E. melio F1.) remedia rubetam noctu arvo circumferri iubent, priusquam[*](an priusquam seratur?cfr. Geop.) sariatur, defodique in medio inclusam fictili. ita nec passerem nec vermes nocere, sed eruendam, priusquam metatur; alioquin amarum fieri. quin et armo talpae contacta[*](contracta E.) semina uberiora esse. Democritus suco herbae, quae appellatur aizoum[*](aizoum D2S. -oon B. aizum r.), in tegulis nascens, et ab aliis[*](et ab aliis Strack. J. ab aliis D2D. tabalis D1F. caballis dT. tabulis fE. -lisue B.) aesum[*](aesum DFEJ. esum dT.del. B. nomen adhuc corruptum. U 358 hypogaeson (rectius -geson), quod ne XXV 160 quidem satis certum est, sed a Barbaro illatum, nec usquam alibi scriptum legitur. 12. 13 aut dicit illum dE. ut dicit ille v.a.B.) , Latine vero sedum aut digitillum , medicata seri iubet omnia semina. vulgo vero, si dulcedo[*](ulcedo D. uredo fS.) noceat et vermes radicibus inhaereant, remedium est amurca pura ac sine sale spargere, dein sarire, si in articulum[*](an exire?) seges ire coeperit, runcare[*](truncare E.), ne herbae vincant. [*](extr.: Pallad. I 35, 9. Didymus in Geop. X 90, 4. Apuleius ib. XIII 5, 1.)pestem a milio[*](limio E.) atque panico, sturnorum[*](panicus turnorum E.) passerumve agmina, scio abigi herba, cuius nomen ignotum est, in quattuor angulis segetis defossa, mirum dictu, ut omnino nulla avis intret. mures abiguntur cinere mustelae vel felis dilute[*](falis deluto E.) et semine sparso vel decoctarum aqua[*](aquas et E.). sed redolet virus animalium eorum etiam in pane. ob id felle bubulo semina
attingi utilius putant.[*](Apuleius ib. V 33, 4. Th. H. VIII 7, 4.) rubigo quidem, maxima segetum pestis, lauri ramis in arvo defixis transit in ea folia ex arvis. luxuria segetum castigatur dente pecoris[*](pecorum d.) in herba dumtaxat, et depastae quidem vel[*](uel om.dT.) saepius nullam in spica iniuriam sentient. retonsarum[*](retonsarum dv. retus- r.) etiam semel omnino certum est granum longius fieri[*](fieri om.d.) et inane cassumque[*](cascumque D1F1d. casumque f. crassumque E2.) ac satum non nasci. Babylone tamen bis secant, tertium depascunt; alioquin folia tantum fierent. sic quoque cum quinquagesimo [*](quinquagesimo B e Theophr. cfr. v. 10. quinto decimo ll.v.a. C.) fenore messes reddit eximia fertilitas[*](eximia fertilitas D2S. exilitas rv.) soli[*](soli S. soli cum DF2dE. soli cum uenum F1. soli uerum v.), diligentioribus vel cum[*](uel cum ego. uenum (uerum dEJ) cum DF2dEJ. uenus cum F1. uero cum D2S. cum v.) centesimo[*](centesimo B. centesimo quinquagesimo ll. v.a.H.). neque est cura difficilis quam diutissime aqua rigandi[*](aqua rigandi DFEG. adaquari (aquari v) gaudent dTv.), ut praepinguis et densa ubertas diluatur. limum autem non invehunt Euphrates Tigrisque sic ut in Aegypto Nilus, nec terra ipsa[*](terrae ipsi F2.) herbas gignit. ubertas[*](ubertatis dEv.a.S. -ates F2.) tamen tanta est, ut[*](tanta est ut D2S. tantae (-te dE) sunt r(v add. ut). sponte ut F2. ut sponte dT.) sequente anno sponte restibilis fiat seges inpressis vestigio seminibus. quae tanta soli differentia admonet terrae genera in fruges discribere.

[*](Cato 6, 1. 34, 1. 2.) Igitur Catonis haec sententia est: in agro crasso et laeto frumentum seri, si vero nebulosus sit[*](sit F2v. est sit r est S.) idem, rapa,[*](rapa P e Cat. S. om. ll. v. cfr. Varro r. r. I 23, 7.) raphanos[*](raphanos F2P e Cat. S. -nus DF1d. -nnm Ev.), milium, panicum. in frigido, aquoso[*](et aquoso dfv.a.S. uel aqu- F2D.) prius serendum , postea in calido, in solo autem rubricoso[*](lubricoso dE.) vel pullo vel harenoso[*](aserenoso E.), si non sit aquosum, lupinum; in creta et rubrica et aquosiore agro adoreum; in sicco et non herboso

nec umbroso triticum;[*](Cato 35,1. 2.) in solo valido fabam; viciam vero quam minime aquoso[*](aquoso DFv. in aqu- dEC.) herbidoque; siliginem et triticum in loco aperto, edito[*](edito DEv. editoque dG. et edito F2D.), qui sole[*](sole D2dv. sale r.) quam diutissime torreatur ; lentem in rudecto[*](rudecto P e Cat. S. frutecto DFE. -eto v. -ectoso dC.) et rubricoso, qui non sit herbidus [*](poterit Cato.); hordeum in novali et in arvo, quod restibile possit fieri; trimestre, ubi sementem maturam facere non possis[*](non possis H e Cat. non possit ll. v.) et cuius crassitudo sit restibilis.

[*](Varro I 23, 2. (Geop. II 12, 1).—Geop. II 13, 1. (Varro I 9, 4). Th. C. III 21, 2. I. VIII 9, 1.) Subtilis et illa sententia: serenda[*](seranda DF.) ea in tenuiore terra, quae non multo indigent suco[*](suco DEv. suctu DF1. sumptu F2.), ut cytisus et cicere excepto legumina[*](cicere excepto legumina H cum Ursino ad Varr. r. r. I 23, 2. cicer exceptis leguminibus ll. v. an cicere excepto, e leguminibus?) quae velluntur e terra, non subsecantur[*](subsecuntur FE.)—unde et legumina appellata, quia ita leguntur—, in pingui autem quae cibi[*](cibi DF1dEv. curae F2.) sunt maioris, ut olus[*](olu D2.del.F2.), triticum, siligo, linum. sic ergo tenue solum hordeo dabitur—minus enim alimenti radix poscit—, laetior[*](laetior P. lenior ll. H. leuior v. cfr. Theophr. et Geop. et § 163. 97. 187. XVII 26 al. an plenior?) terra densiorque tritico.[*](Varro I 9, 4. Col. II 9, 3.) in loco umidiore[*](umidiore S e Varr. humili ll. v. -mido Ursin. D.) far adoreum potius quam triticum seretur, temperato et triticum et hordeum. colles robustius, sed minus reddunt triticum. far, siligo et cretosum et uliginosum solum[*](cretoso et uliginoso solo F2.) patiuntur[*](patiuntur D2D. sat- D1dE. sort- v. seruntur F2.).

Ex[*](ex D. et ll. G. est et in v.) frugibus ostentum semel, quod equidem invenerim [*](inuenerim F2v. -rit r.), accidit P. Aelio Cn. Cornelio cos., quo anno superatus est Hannibal. in arboribus enim tum nota produntur frumenta.

Et quoniam de frugum terraeque generibus abunde diximus, nunc de arandi ratione dicemus, ante omnia Aegypti facilitate conmemorata. Nilus ibi coloni vice fungens evagari incipit, ut diximus, a[*](a dEv.om.FHJ.) solstitio[*](solstitie F1.) ac[*](ac ego. aut F1dEv. del.F2P. a J. et vet. Dal. H. cfr. V 57 et XVII 130. 5,57) nova luna, primo[*](primo dTBrot. a primo F2E. oprimo F1. ac primo v.) lente, dein vehementius, quamdiu in leone sol est. mox pigrescit in virginem transgresso atque in libra residit[*](residit S coll. V 57. -det ll. v.).[*](Herodot. II 14 extr.) si XII cubita non excessit, fames certa est; nec minus si XVI exsuperavit[*](exsuperauit dG. -abit r.). tanto enim tardius decedit, quanto abundantius crevit, et sementem arcet[*](arget F1. arcere F2.). vulgo credebatur a[*](a dS. ac r. ab v.) decessu eius serere solitos[*](solitus E.), mox sues inpellere vestigiis semina deprimentes in[*](in dv. et r.) madido solo, et credo antiquitus factitatum,[*](Th. C. III 20, 9) nunc quoque non multo graviore [*](grauiore Fv. -ora dTEHack.) opera; sed tamen inarari certum est abiecta prius semina in limo degressi[*](digressi dv.a.Brot.) amnis. hoc fit[*](fit FTED. eft dv.) Novembri mense incipiente, postea pauci[*](pauci runcant FJ. pauci runcant pauci dE. pauci runcant quod v.) runcant—botanismon vocant—, reliqua pars non nisi cum falce arva visit paulo ante kal. Apriles. peragitur[*](peragitur F2v. peragitatur F1ES. agitatur d.) autem messis[*](messes E.an peraguntur messes?) mense[*](mense dTv. om. rG.) Maio, stipula numquam cubitali, quippe sabulum subest granumque limo tantum continetur.[*](Th. C. III 20, 5. Verg. Georg. I 63. Col. I praef. 22.) excellentius[*](excellentius dv. -ibus r.) Thebaidis regioni[*](regionis d.) frumentum , quoniam palustris Aegyptus. similis ratio, sed felicitas maior[*](maior et d.) Babyloniae[*](babyloniae ac dv.a.B. -loni ac G. cfr. VI 122.) Seleuciae, Euphrate atque Tigri restagnantibus, quoniam rigandi modus ibi manu temperatur . Syria quoque tenui sulco arat[*](arat dv. om. r.) , cum multifariam[*](multifaria E.) in Italia octoni boves ad singulos vomeres anhelent. in omni

quidem parte culturae, sed in hac[*](hac dS. ac E. hac quidem Fv.) maxime valet oraculum illud[*](illud dv. illum F2E.om.F1.): quid quae[*](quaeque v. quae ll.)que regio patiatur.

[*]((v. Schneider. ad Col. II 4, 6 et Varr. I 29, 2).) Vomerum plura genera: culter vocatur inflexus[*](inflexus S. infelix ll. inferius Brot. ex ed. pr. locus nondum sanatus. an infixus prae dentali?) praedensam[*](praedensa E2.), priusquam[*](priusquam F2dv. prius r.) proscindatur, terram secans futurisque sulcis vestigia praescribens incisuris, quas resupinus in arando mordeat vomer. alterun genus est volgare rostrati[*](rostrati G. rostra uti dE. rostratum uti FvD. -rati uti S.) vectis. tertium in solo facili, nec[*](nec F1dEv. non F2D.) toto porrectum dentali, sed exigua cuspide in rostro. latior haec quarto generi et acutior in mucronem fastigata eodemque gladio[*](glandio FE.) scindens solum et acie laterum radices herbarum secans[*](secans v. se- cant ll.). non pridem inventum in Raetia[*](retia E.) Galliae duas[*](duas FEv. ut duas dH.) addere[*](addere tali ego. -erent alii (ali F1) ll. -erent tali H. addiderunt (tali add. G) v.) tali rotulas, quod genus vocant plaumorati[*](plaumorati ll. Brot. planarati v. plaustrarati coni. H. ploum Raeti Baist apud Wölfflin. (Archiv III 285).). cuspis effigiem palae habet[*](habet v. -ent ll.). serunt ita[*](ita FEv. tamen d.) non nisi culta terra[*](culta terra dv. cultatra FE2. cultratatra E1. cultrata vel cultro arata terra Strack. inculta terra Frobeen quaest. Plin. p. 91. an fulcata terra?) et fere[*](an fere nouali?) nova. latitudo vomeris caespites versat. semen protinus iniciunt cratesque dentatas supertrahunt. nec sarienda sunt hoc modo sata, sed protelis[*](porcellis B.) binis ternisque sic arant. uno boum iugo censeri[*](conseri T.) anno facilis[*](facili Fd.) soli quadragena iugera, difficilis tricena iustum est.

[*](Cato 61, 1. (cfr. Th. C. III 20, 2. Pallad. II 3, 1).) <1> In arando magnopere servandum[*](reseruandum FE.) est Catonis oraculum: quid[*](quod est F2E2. quid est primum v. a. S.) est bene agrum colere? bene[*](bene arare del. v. a. S.) arare[*](arare S e Cat. om. ll. bene arare v.). quid secundum? arare. quid tertium

? stercorare. sulco vario ne ares. tempestive ares. tepidioribus locis a bruma proscindi arva oportet, frigidioribus ab aequinoctio verno, et maturius sicca regione quam umida, maturius densa terra quam soluta, pingui quam macra.[*]((cfr. Col. II 4, 1).) ubi siccae et graves[*](grauis d.) aestates[*](aestates v. -atis ll. D.), terra[*](terra F2V. -rae r.) cretosa aut gracilis, utilius inter solstitium et[*](et autumni v. aut- et ll.) autumni aequinoctium aratur; ubi leves aestus, frequentes imbres, pingue herbosumque solum, ibi[*](ubi d.) mediis[*](mediis F2dTH. -ius r. melius v.) caloribus. altum et grave solum etiam hieme moveri placet, tenue[*](tenue dv. om. r.) valde et aridum paulo ante sationem[*](sationem dTBrot. -num r. -nis tempus v.).

[*](Col. II 4, 5. Pallad. II 3, 2. (cfr. Varro I 44, 2. 29, 1. 2).)<2> Sunt et huic[*](huic ego. cfr. § 192. 254. hic ll. v. his U 360.) suae leges: lutosam terrain ne tangito. vi[*](ui dv. ut r.) omni arato. prius quam ares[*](ares dv. aras rS.) proscindito. hoc utilitatem habet, quod inverso caespite herbarum radices necantur. quidam utique ab aequinoctio verno proscindi volunt.—quod vere semel aratum est, a temporis argumento vervactum[*](uerum actum E.) vocatur. hoc in novali aeque[*](aeque F2TH. atque r.) necessarium est[*](est om.ES.).[*](Col. II 2, 22. Cato 54, 4. Col. II 2, 28. 27.) novale est quod alternis annis seritur.—araturos boves quam artissime iungi oportet, ut capitibus sublatis arent—sic minime colla contundunt —; si inter arbores vitesque aretur, fiscellis[*](fistellis dE.) capistrari[*](capistrari dv. -rati E. -ratu F1. -rantur F2D.), ne germinum tenera praecerpant; securiculam[*](securiculam dv. sericulam r. serri- Brot.) in stiva[*](in stiua P. insitiuam ll. v. a. S.) pendere, qua intercidantur radices—hoc melius quam convelli aratro bovesque luctari —; in arando versum peragi nec strigare [*](striare B.) in actu[*](actu saepius B.) spiritus.[*](Verg. Georg. I 95. Col. II 2, 25. 4, 10.) iustum est proscindi sulco dodrantali iugerum uno die, iterari sesquiiugerum, si sit facilitas

soli; si minus, proscindi semissem, iterari assem, quando et animalium labori natura leges statuit. omne arvum rectis sulcis, mox et obliquis subigi debet. in collibus traverso tantum monte aratur, sed modo in superiora modo in[*](in v. om. ll. cfr. XVI 223.) inferiora rostrante vomere, tantumque est laboris[*](laboris v. -ori ll.) homini, ut etiam boum vice fungatur. certe sine hoc animali montanae gentes sarculis arant.[*](Col II 2, 25. (II 4, 7). II 4, 2. 1. 8, 3. (Varro I 29, 2).) arator nisi incurvus praevaricatur. inde tralatum hoc crimen in forum. ibi utique[*](utique G. ubique ll. itaque v.) caveatur, ubi inventum est. purget vomerem subinde stimulus cuspidatus rallo. scamna inter duos sulcos cruda ne relinquantur, glaebae ne exultent. male aratur arvom, quod satis frugibus[*](frugibus dv. frugilius r. (saxis) fragilibus B.) occandum est. id demum recte subactum erit, ubi non intellegetur[*](intellegetur v. -gitur ll. S.), utro vomer ierit. in usu est[*](est om.E.) et collicias interponere, si ita locus poscat, ampliore sulco, quae in fossas aquam educant.

[*](Varro I 29, 2. Pallad. VI 4, 1.)<3> Aratione per traversum[*](trauersum d. trans- v. tracta uersum r.) iterata occatio sequitur [*](sequitur dv. seritur r.), ubi res poscit, crate vel rastro, et sato semine iteratur[*](iteratur Schneider ad Varr. I 29, 2 p. 325. iteratio ll. v.) haec quoque, ubi consuetudo patitur, crate contenta [*](contenta ll. Brot. dentata v.) vel tabula aratro adnexa—quod vocant lirare — operiente[*](operiente coni. Dal. -tes FTv. a. H. -tis r. del. D.) semina[*](semina ni operiantur quae ego. semina operianturque (quae d) ll. se- mina nnde v. operianturque semina unde D. dist. ego.); ni operiantur, quae primum appellata, deliratio est.[*](Verg. Georg. I 47.) quarto seri sulco Vergilius existimatur voluisse, cum dixit optimam esse segetem, quae bis soles[*](soles FdTJ. solem Ev. cfr. § 184.), bis frigora[*](figura E.) sensisset. spissius solum, sicut plerumque in Italia, quinto sulco seri melius est, in Tuscis vero nono. at[*](at Fdv. ad E.) fabam et viciam non proscisso serere sine damno conpendium operae est.

<4> Non omittemus unam etiamnum arandi rationem in transpadana[*](trapadana E.) Italia bellorum iniuria excogitatam. Salassi[*](Salassi v. salsasi ll.) cum subiectos Alpibus depopularentur agros, panicum miliumque iam excrescens temptavere. postquam respuebat natura, inararunt. at illae messes multiplicatae docuere quod nunc vocant artrare, id est aratrare, ut credo, tune dictum. hoc fit vel incipiente culmo, cum[*](cum iam ll. G. uel tum v.) iam se[*](se ego. si ll. v. is G.) ad[*](ad dTS. at F. aut Ev. del. G.) bina ternave emiserit folia. nec recens[*](recens dv. recesis F. recisis E.) subtrahemus exemplum in Treverico agro tertio ante hunc annum conpertum. nam cum hieme praegelida[*](praegelida v. -dae dE. pregelide F.) captae segetes essent, reseverunt etiam[*](etiam dTS. et scient r. an scili- cet? resarrientes v.) campos mense Martio uberrimasque messes habuerunt.

Nunc reliqua cultura tradetur per genera frugum.

[*](extr.: Col. II 11, 8. (1). 4. 7. Pallad.II 9,2.) Siliginem, far, triticum, semen, hordeum occato , sarito, runcato quibus dictum erit diebus. singulae[*](§ 240 sqq.) operae[*](operi d.) cuique generi in iugero sufficient. sarculatio induratam hiberno rigore soli tristitiam laxat temporibus[*](teporibus P.) vernis novosque soles admittit. qui sariet[*]( sarit d.), caveat ne frumenti radices[*](radicem d.) subfodiat. triticum, semen, hordeum, fabam bis sarire melius.[*](Col. II 11, 9. 6. (XI 3, 19). ib. 6. 5. 4.) runcatio, cum seges[*](seges dv. sex F. sexto E.) in articulum[*](articulū ego. -culo ll. v.) exiit[*](exiit euolsis ego. esse in molsis ll. est euul- sis v. esse incepit (-cipit J) euolsis (uolsis J) SJ. cfr. Colum. II 11, 9 et Plin. § 159. XVII 173. XIX 114; de mendo § 191 (p. 195, 17. 18).), evolsis inutilibus herbis, frugum radices vindicat segetemque discernit a caespite. leguminum cicer eadem quae far[*](far FEv. faba dT.) desiderat [*](dist. H coll. Colum. II 11, 6. 5.). faba runcari non gestit. quoniam evincit herbas lupinum , occatur[*](occatur F2S. uocatur F1E. runcatur dv.) tantum. milium et panicum[*](et panicum FEH. panicum dv.) occatur et saritur[*](seritur Ev. a. C. de singulari numero cfr. § 53 med.),

non iteratur, non runcatur. silicia[*](sicilia Ev. a. B. silicula B. siliqua coni. Dal.) et phasioli[*](phasioli S. fasi- FEv. fassi- d. fase- C.) occantur tantum .[*](Th. H. VIII 6, 6. Col. II 11, 3.) sunt genera terrae, quorum ubertas pectinari segetem in herba cogat—cratis[*](cratis dv. gratis r.) et hoc genus dentatae stilis ferreis —, eademque nihilominus et depascuntur. quae depasta sunt, sarculo iterum excitari necessarium. at in Bactris, Africa, Cyrenis[*](cyrene dv. a. S.) omnia haec supervacua[*](superuacua G. superi aqua d. -uae E. -ue F.) fecit indulgentia caeli, et a semente non nisi messibus[*](messibus dTH mens- r. nonis mensibus v.) in arva[*](arua coni. H coll. § 169. area Fd. aream TEv. a. S.) redeunt, quia siccitas coercet herbas, fruges nocturno tan- tum[*](tantum P. tectum ll. tactas v. a. S.) rore nutriens[*](nutriente D.).[*](Verg. Georg. I 71 sqq.) Vergilius alternis cessare arva suadet[*](suadet et hoc v. a. S. an suadet et?) — si patiantur ruris[*](ruris dv. ruri r.) spatia, utilissimum procul dubio est —; quod si neget condicio, far serendum, unde lupinum aut vicia aut faba sublata sint et quae terram faciant[*](faciant v. -iunt; ll. Brot.) laetiorem . inprimisque et hoc notandum, quaedam propter alia seri obiter, si[*](si ll. J. etsi S. sed v.) parum provenere[*](prouenere ut priore ego. prouenire ll. prouenire priori v. prouenirent (-niunt D) priore JD.) , ut priore diximus[*](17,56) volumine, ne eadem saepius dicantur; plurimum enim refert soli cuiusque ratio.

Civitas Africae in mediis harenis petentibus[*](patentibus E.) Syrtis Leptimque Magnam[*](Magnam G. magna ll. v.) vocatur Tacape, felici super omne miraculum riguo solo. ternis fere milibus passuum in omnem partem fons abundat, largus quidem, sed[*](sed v. sed et ll. S.) certis horarum spatiis dispensatur inter incolas. palmae ibi praegrandi[*](praegrandi v. pregnandi FE. prae- gnanti d.) subditur[*](subditus E.) olea, huic ficus, fico punica, illi[*](illi dv. illis r.) vitis, sub vite seritur frumentum, mox legumen, deinde olus, omnia eodem anno, omniaque aliena umbra aluntur. quaterna cubita eius soli in quadratum, nec ut a porrectis

metiantur digitis, sed in pugnum contractis, quaternis denariis venundantur. super omnia est bifera vite bis anno vindemiare. et nisi multiplici partu exinaniatur ubertas, pereant[*](pereat E. pereunt C.) luxuria singuli fructus[*](fructus v. fi ructus FE. fi rictus d.). nunc vero toto anno metitur aliquid, constatque fertilitati non occurrere[*](an succurrere?) homines. aquarum quoque differentia magna riguis. est in Narbonensi provincia nobilis fons Orgae nomine. in eo herbae nascuntur in tantum expetitae bubus, ut mersis capitibus totis eas quaerant. sed illas in aqua[*](aqua v. aquas ll.) nascentes certum est non nisi imbribus ali. ergo suam quisque terram aquamque noverit.