Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Th. H. II 3, 3.) Inter vitia arborum est et prodigiis locus. invenimus ficos[*](ficos J coll. Theophr. † † eos G. enim eos r. enim v.) sub[*](sub ll. J. sine v.) foliis natas, vitem et malum punicam[*](punicam dG. -cum r.) stirpe fructum tulisse, non palmite[*](palmitem DG.) aut ramis, vitem uvas sine foliis, oleas quoque amisisse folia bacis haerentibus. sunt et[*](sunt et v. sunt ll. S.) miracula fortuita. nam et oliva in totum ambusta[*](combusta dT.) revixit et in[*](et in dEv. etiai D1G. etiam in D2.) Boeotia derosae locustis fici[*](fici D2S. ficisi D1E. ficusi G. cytisi dT. ficus v. fetus U 335 coil. Theophr.) regerminavere[*](iterum germinauere v. a. S.). [*](Th. H. II 2, 4. 3, 2. C. V 7, 2. H. II 2, 10. 3, 1. 2.)mutantur arbores et colore[*](colo- res DG.) fiuntque ex nigris candidae, non semper prodigio, sed eae[*](prodigio sed eae dD. -osae deae (de ea D2. eae E)r. -osae et v. -ose eae H.) maxime, quae ex semine nascuntur. et populus alba in nigram transit. quidam et sorbum, si in calidiora loca venerit, sterilescere putant. prodigio autem fiunt ex dulcibus acerba[*](acerba dv. -rua r.) poma aut dulcia ex acerbis, e caprifico fici aut contra, gravi ostento, cum in deteriora mutantur, ex olea in oleastrum, ex candida

uva et fico in nigras aut, ut Laudiceae[*](Laudiceae T.cfr. VIII 190. XII 133. Usener ann. phi- lol. 1865 p. 228. -datiae D1G. laodiceae dv. -ciae D2D. leodi- tiae E.) Xerxis adventu, platano in oleam mutata[*](mutata dv. -atam r.). qualibus ostentis Aristandri apud Graecos volumen scatet, ne in[*](in v. om. ll.) infinitum abeamus, apud nos vero C. Epidii[*](C. Epi- dii dv. cepidi D1GE. lepidi D2.) commentarii[*](commentarii dv. comentariis (comm- D)r.) , in quibus arbores locutae quoque reperiuntur. subsedit in Cumano arbor gravi ostento paulo ante Pompei Magni bella civilia paucis ramis eminentibus; inventum Sibyllinis libris internicionem hominum fore, tantoque[*](tantoque eam dv. tamquam E. tantoque rD.) eam maiorem, quanto propius[*](propius dv. proprius r.) ab urbe [postea] facta[*](uncos ego posui. postea facta ll. v. posita factum J. hostia litatum D. an ostenta (vel por- tenta) facta essent?) esset.[*](Valer. Max. I 6, 12 extr.) sunt prodigia et cum alienis locis enascuntur, ut in capitibus statuarum vel aris, et cum in arboribus ipsis alienae. ficus in lauro nata est Cyzici ante obsidionem. simili modo Trallibus palma[*](palmae D. -me G.) in basi Caesaris dictatoris circa bella civilia eius. nec non et Romae in Capitolio in ara lovis[*](ara iouis D2 (coni. H)D. capita (-te v) bis rv. capite Iouis Brot. Cum vet. Dal.) bello Persei enata palma victoriam triumphosque portendit. hac tempestatibus prostrata eodem loco ficus enata est M. Messalae C. Cassii censorum lustro, a quo tempore pudicitiam[*](pudicitia E.) subversam [*](subuersam dv. -sa E. -sum r.) Piso gravis auctor prodidit. super omnia, quae umquam audita sunt, erit prodigium in nostro aevo Neronis principis ruina factum in agro Marrucino, Vetti[*](uecti ES. Vectii v.) Marcelli e primis equestris ordinis oliveto universo viam publicam transgresso arvisque inde e contrario in locum oliveti profectis.

[*](Th. H. II 7, 1.) Nunc expositis arborum morbis consentaneum est dicere et remedia. ex his quaedam sunt communia omnium, quaedam propria quarundam. communia

ablaqueatio, adcumulatio, adflari radices aut cooperiri, rigu us[*](riguus J coll. § 250. -uas ll. (om.d1). -ua D. -uis v.) dato potu vel ablato, fimum[*](fimi v. a. J.) suco defectis[*](defectis ego. ref- ll. v.), putatio[*](putatione v. a. J.) levandis[*](leuandis ego. leuatis ll. v.) onere, item suco emisso quaedam veluti detractio sanguinis, circumrasio corticis, vitium extenuatio et domitura [*](domitura dv. -inatura E. -inarum r.) palmitum[*](palmitum om.DGf.) , gemmarum[*](geminarum E.om.DGf. gemmas v. a. H.) , si frigus retorridas hirtasque fecerit, repumicatio et quaedam politura.[*](Th. H. II 7, 1. (C. V 15, 3. III 11, 4). C. III 18 2. (Pallad. II 15, 9). Th. H. II 7, 2) arborum his aliae magis, aliae minus gaudent, veluti cupressus et aquas[*](aquas D1. cfr. XVI 76. aqua D2G. aquam rv.) aspernatur et fimum et circumfossuram amputationemque et omnia remedia odit, quin etiam necatur riguis, vitis et punicae praecipue aluntur. ficus arbor ipsa riguis alitur, pomum vero eius marcescit[*](marcescit Bas. -scet DGE. marescit d. inar- v.). amygdalae, si colantur fossione , florem amittunt. nec insitas circumfodere oportet, priusquam validae ferre coeperint poma. plurimae autem amputari sibi volunt onerosa ac supervacua, sicut nos ungues et capillum. reciduntur veteres totae ac[*](ac dv. om. r.) rursus a stolone aliquo[*](aliquae d.) resurgunt, sed non omnes nec nisi quarum naturam pati diximus.

[*](16, 123. 130, 17. 241)

[*](Colum. II 8, 3. XI 2, 82. Th. C. V 15, 3.) Rigua aestivis vaporibus utilia, hieme inimica, autumno varie[*](uarie TD. -iae DGd. -ia Ev.) et e natura soli, quippe cum vindemiator[*](uindemitor DGf.) Hispaniarum stagnante solo uvas demetat. cetero[*](ceterum v. a. G.) maiore in parte orbis etiam pluvias autumni aquas[*](aut omnia aquas d. aut omnia qua (omni aqua v) Ev. a. G.) derivare[*](deriuare D2D. cfr. Colum. eriuare TBrot. -ari G. erieuare d. eriaeuare D1G. se- ria uere E. seri et arari v. a. G.) convenit . circa canis ortum rigua maxime prosunt ac ne tum quidem nimia, quoniam inebriatis radicibus nocent. et aetas modum temperat, novellae enim minus sitiunt.

desiderant autem maxime rigari quae adsuevere, contra siccis locis genita non expetunt umorem nisi necessarium.

[*](Ovid. Trist. IV 10, 3.) Asperiora vina rigari utique cupiunt in Sulmonense Italiae agro, pago Fabiano, ubi et arva rigant. mirumque , herbae aqua ilia necantur, fruges aluntur, et riguus [*](riguis v. a. G. frigus D2.) pro sarculo est. in eodem agro bruma—tanto magis, si nives[*](si niues D2v. sinuessa r.) iaceant[*](iaceant D2dG. taceant (-cent E1)r. scateant v.) geletve—, ne frigus vites adurat, circumfundunt riguis, quod ibi tepidare vocant[*](uo- cant v. uocem DGd. uoce E.), memorabili natura in amne solis, eodem aestate[*](solis eodem aestate J. so- lis edem aestate d. soli sede maiestate r. solo sed idem aestate G.) vix tolerandi rigoris.

Carbunculi[*](carbunculi dv, -lum r.) ac robiginum remedia demonstrabimus [*](demonstra- bimus D2dv. -animus r.) volumine proximo. interim est et scariphatio[*](scariphatio S. -acio DG. -ifica- tio G. chariphacio E. castratio dTind. libri.)[*](18,279 sqq.) quaedam in remediis, cum macie[*](macie dv. acie r.) corticis ex aegritudine adstringente se iustoque plus vitalia arborum conprimente exacutam[*](exacutam U 335. exactam ll. v. cfr. § 192. 265.) falcis aciem utraque[*](utramque D1GE.) manu inprimentes perpetuis incisuris diducunt[*](diducunt P. ded- ll. v.) ac veluti cutem laxant. salutare id fuisse argumento sunt dilatatae cicatrices et internato corpore [*](dist. U 335.)expletae[*](expletae dv. -eto r.) ,[*]((Pallad. III 25, 4). Th. H. II 7, 7 (C. II 14, 1). Geop. X 59. Pallad. II 15, 11. Colum. V 6, 17.) magnaque ex parte similis hominum medicina et arborum est, quando earum quoque terebrantur ossa. amygdalae ex amaris dulces fiunt, si circumfosso stipite et ab ima parte circumforato defluens pituita abstergeatur . et ulmis detrahitur sucus inutilis, supra terram foratis usque ad medullam, in senecta[*](senecta v. -tam ll.) aut cum alimento nimio abundare sentiuntur.[*](Th. H. II 7, 6. (Pallad. III 10, 3). Colum. V 10, 17. Pallad. It 15, 3.) idem[*](idem Ddv. id est E.) et ficorum turgido

cortice incisuris in oblicum levibus emittitur. ita fit, ne decidant fructus. pomiferis, quae germinant nec ferunt fructum, fissa[*](fcissa dT.) radice inditur lapis fertilesque fiunt, hoc idem in amygdalis e robore cuneo adacto, in piris sorbisque e taeda ac cinere et terra[*](et terra dv. e terra r.) cooperto.[*](Colum. V 10, 10. Pallad. IV 10, 31. 30.) etiam radices circumcidisse prodest vitium luxuriantium ficorumque et circumcisis cinerem addidisse. fici serotinae fiunt, si primae grossi[*](primae grossi dv. prima (-ae D1) aegrossi r.) , cum fabae magnitudinem excessere[*](excesserint d.), detrahantur . subnascuntur enim quae serius maturescunt. eaedem [*](eaedem dv. eadem r.), cum[*](cum v. cfr. Colum. om. ll.) frondere incipiunt, si cacumina rami cuiusque detrahantur, firmiores fertilioresque fiunt, nam caprificatio maturat.

[*](Th. H. II 8, 2. 3. Colum. V 10, 9. 10. arb. 20, 3. Pallad. IV 10, 29.) In ea culices nasci e grossis manifestum[*](manifestum est dv. a. S.), quoniam , cum evolavere, non inveniuntur intus grana, quae in eos versa apparet. exeundi tanta est aviditas, ut plerique aut pede relicto aut pinnae parte erumpant. est et aliud genus culicum, quos vocant, centrinas, fucis apium similes ignavia malitiaque cum pernicie verorum et utilium ; interemunt enim illos atque ipsi commoriuntur[*](commoriuntur fS. mor- ll. v. an inmoriuntur?ἐναποθνήσκουσινTheophr.). vexant et tineae semina ficorum, contra quas[*](quas dv. quos r.) remedium in eodem[*](eodem dG. eadem rv.) scrobe defodere taleam[*](taleam P e Colum. ita- liam ll. -licam v. a. H.) lentisci inversa parte, quae fuerit a cacumine. uberrimas autem ficus rubrica[*](rubrica DdB. lub- rv.) amurca diluta et cum fimo infusa radicibus frondere incipientium[*](frondere incipientium v. -de (-dere d) recipientium ll.) facit. caprificorum laudantur maxime nigrae et in petrosis , quoniam frumenta plurima habeant. caprificatio ipsa post imbrem.

[*]((Colum. IV 10, 3. arb. 10, 1. 2. Pallad. XII 4, 1. 2).) In primis autem cavendum, ne ex remediis vitia

fiant, quod evenit nimia aut intempestiva medicina. interlucatio arboribus prodest, sed omnium annorum trucidatio inutilissima. vitis tantum tonsuram annuam quaerit, alternam vero myrtus, punicae, oleae, quia celeriter fruticescunt. ceterae rarius tondeantur[*](tondeantur ego. cfr. Colum. -entur ll. v.), nulla autumn, ac ne radantur[*](radantur D2D. radiantur (-icantur d)r. raduntur v.) quidem nisi vere. putatione[*](putatio ne D.) plaga ad[*](pla- gae ad v. plaga sit D.) vitalia[*](lac. ego indicavi. intercidisse videntur fiat, cavendum; vitalia.)... sunt omnia, quaecumque non supervacua.

[*]((Th. C. III 9, 3. 5).) Similis fimi ratio[*](fimi ratio G. firmatio ll. sterco- ratio v.). gaudent eo, sed cavendum, ne in fervore solis admoveatur, ne inmaturum[*](immaturius dTv.a.G. inmutarum E.), ne validius quam opus sit. urit vineas suillum nisi quinquennio interposito , praeterquam si riguis diluatur, et e coriariorum sordibus nisi admixta aqua, item largius[*](lar- gius. iustum v. largiosius tum ll.). iustum existimant in denos pedes quadratos III modios. id quidem soli natura decernet.

[*](Colum. V 10, 15. 16. 10. II 10, 1. Pallad. IV 10, 3. 4. 30. XI 12, 1. III 25, 5. IX 2. III 25, 16. VII 5, 1. VIII 3, 1.) Columbino ac suillo plagis quoque arborum medentur . si mala punica acida nascantur, ablaqueatis radicibus fimum suillum addi iubent[*](addi iubent (-bend D2) D2D. adiubend D1. -bent G. adiuuent dE2. aduenit E1. adhi- bent v.). eo anno vinolenta, proximo dulcia futura. alii urina hominis aqua mixta riganda censent quater[*](quaternis dT.) anno, singulis amphoris, aut cacumina spargi vino lasere[*](lasare DGEJ.) diluto; si findantur in arbore, pediculum intorqueri ; ficis utique amurcam adfundi, ceteris arboribus aegris faecem vini[*](uini dv. uine DG. uinea E.), aut lupinum circum radices earum seri. aqua quoque lupini decocti circumfusa pomis prodest. fici, cum Volcanalibus tonuit, cadunt. remedium est, ut ante stipula hordeacea areae stringantur. cerasos praecoces

facit cogitque maturescere calx[*](calx D2E2v. ca.(ea d)Lx Gd. calix r.) admota radicibus. et haec autem, ut[*](ut ego. an et? om. ll. V. cfr. Pallad.) omnia poma, intervelli melius est, ut quae relicta sint grandescant.

[*](Colum. III 1, 9. Verg. Geo. II 238. Th. C. II 5, 3. III 17, 1. Pallad. XI 12, 2. Geop. V 39, 2. 37, 1. Colum. arb. 8, 4. 5.)

Quaedam poena emendantur aut morsu excitantur, ut[*](ut dv. et r.) palmae ac lentisci; salsis[*](salsis C. salis ll. v.) enim aquis aluntur. salis vim et cineres[*](cineres TEH. cinis rv.) , sed leniorem, habent[*](habet v. a. H.); ideo ficis adsperguntur rutaeque[*](rutaeque coni. Dal. rutaque ll. v. ruta G.) , ne[*](ne dv. nec r.) fiant vermiosae[*](uerminosae C.) neve radices putrescant . quin et vitium radicibus aquam salsam iubent adfundi , si sint lacrimosae; si vero fructus earum decidant, cinerem aceto conspergi ipsasque inlini aut sandaraca, si putrescat uva; si vero fertiles non sint[*](sint U 336. sunt ll. v.), aceto acri subacto cinere rigari atque oblini;[*](Geop. V 37, 1. (Cato 93. Colum. V 9, 16). Pallad. IV 7, 4. Th. H. IV 11, 13. Colum. IV 32, 5.) quod si fructum non maturent prius inarescentem, praecisarum ad[*](ab DG.) radices plagam fibrasque aceto acri et urina vetusta madefacere atque eo luto obruere, saepe fodere. olearum, si parum promisere fructus , nudatas radices hiberno frigori opponunt, eaque castigatione proficiunt. omnia haec annua caeli ratione constant et aliquando serius poscuntur, aliquando celerius. nec non ignis aliquis[*](aliquibus dT. -quid Ev. a. S.) prodest, ut harundini. ambusta namque densior mitiorque surgit[*](an resurgit? cfr. § 248. XVI 163.).[*](Cato 86 extr. 93. 94. 95. (Pallad. I 35, 6).) Cato et medicamenta quaedam conponit, mensurae quoque distinction, ad maiorum arborum radices amphoram, ad minorum urnam, amurcae et aquae portione[*](portionem E1v. a. D.) aequa[*](aqua DG. aequam v. a. D.), ablaqueatis prius radicibus paulatim [*](an paulum? cfr. XIX 158. XXIX 46. non alte Cato.), adfundi iubens, in olea hoc amplius stramentis ante circumpositis, item fico; huius praecipue vere[*](uere DGdTfP. uetere E. -rem v. a. H.) terrain adaggerari

radicibus; ita futurum, ut non decidant grossi maiorque fecunditas nec scabra proveniat. simili modo, ne convolvolus fiat in vinea, amurcae congios duos decoqui [*](decoqui dTfH. -oci rD. -octos v.) in crassitudinem mellis[*](mollis D1GE.), rursusque cum bituminis tertia[*](cum bituminis tertia dv. cubitum in his tertia D2. cubitu (-tum E) ministeria r.) parte et sulpuris quarta sub diu coqui[*](diu coqui G. diu qui DGE1. dio qui E2. di usque d. diuo usque v. diuo coquito Verc.), quoniam[*](quo dv. ne Verc.) exardescat [*](excandescat Verc. e Catone.) sub tecto. hoc vites circa capita ac sub bracchiis ungui; ita non fore convolvolum. quidam contenti sunt fumo huius mixturae suffire vineas secundo flatu continuo triduo.[*](Colum. V 9, 16. Pallad. IV 8, 1. Colum. arb. 15. Pallad. IV 10, 29. Colum. arb. 14. Democritus ap. Colum. XI 3, 64. X 357. Pallad. III 25, 15. I 35, 3. (Plin. XXVIII 78).) plerique non minus auxilii et alimenti arbitrantur in urina quam Cato in amurca, addita modo pari aquae[*](paria- que E. aquae pari v. a. S.) portione, quoniam per se noceat. aliqui[*](alii dEv. a. S.) volucre[*](uolucre dTH. -uere r. (-ucram Colum.) uoluocem v.) appellant animal praerodens pubescentes uvas. quod ne accidat, falces, cum sint exacutae, fibrina pelle detergent atque ita putant aut sanguine ursino[*](ursina D1GE.) linunt[*](li- nunt D. li///nunt D. linolunt G. lini uolunt ES. liniri uolunt dv.) post putationem easdem. sunt arborum pestes et formicae. has abigunt rubrica ac pice liquida perunctis caudicibus[*](caudibus GE.) , nec non et pisce suspenso iuxta in unum locum congregant aut lupino trito cum oleo radices linunt. multi et has[*](et has Ev. a. G.) et talpas[*](e talpas DG.) amurca necant, contraque urucas[*](uricas DG. erucas dv. a. S.) et, ne mala[*](ne mala ego. mala ne v. mala ll. an putrescentia?) putrescant , lacerti viridis felle tangi cacumina iubent, privatim autem contra urucasambiri arbores singulas a muliere incitati[*](incitate D2. initiante D cum Barthio ad Stat. Theb. VI 217.) mensis, nudis pedibus, recincta.[*](Cato 160. 139.) item ne quod animal pastu malefico decerpat frondem, fimo boum diluto[*](diluto dv. -tos r.)
spargi folia, quotiens imber interveniat, quoniam abluatur[*](abluatur v. obl- DGE. obluitur dT. oblinatur D.) ita virus medicaminis, mira quaedam excogitante sollertia humana[*](humana v. immanat D. inma- dE. ima- G.), quippe cum averti grandines carmine credant plerique, cuius verba inserere non equidem serio ausim, quamquam a Catone proditis[*](proditis ll. S. -ita v. an-iti?) contra luxata membra[*](membra v. -bra et dT. -bret G. menbra et D2. -bret D1. -breui E.) iungenda [*](iungenda TPar. -dae D. iunguendae G. unguendae E. -da d. inungenda v. iungente ea S.) harundinum fissurae. idem arbores religiosas lucosque succidi permisit, sacrificio prius facto, cuius rationem precationemque[*](precationemque H. (depre- P). recat- DG. recreat- dT. rotat- E. notionemque v. quoque G.) eodem volumine tradidit.

Sequitur natura frugum hortorumque ac florum quaeque alia praeter arbores aut frutices benigna tellure proveniunt, vel per se tantum herbarum inmensa contemplatione , si quis aestimet varietatem, numerum, flores, odores coloresque et sucos ac[*](ac dEv. aut r.) vires earum, quas salutis aut voluptatis hominum gratia gignit. qua[*](qua in D2dv. quam D1GF. qua E.) in parte primum omnium patrocinari terrae et adesse cunctorum parenti iuvat, quamquam inter initia[*](interitia E.) operis defensae. quoniam[*](2,154 sqq.) tamen ipsa materia accedimus[*](accedimus ego. -dit intus ll. Brot. intus accedit v. in- tus accendit B. accedit interius D.) ad reputationem eiusdem parientis et noxia: nostris eam criminibus urguemus [*](urguemur DFE1. -etur E2.) nostramque culpam illi inputamus. genuit venena.

set quis[*](et quis TE. ecquis dH.) invenit illa praeter hominem[*](hominum DGF.)? cavere ac refugere alitibus ferisque satis est. atque cum arbore exacuant[*](exaquant D1GE. exagant F.) limentque[*](limenque D1GFE. ti- D2.) cornua elephanti et uri[*](uri D2EH. humore (-res dT)r. duro v. del. G.), saxo[*](saxo ll. v. ac D2.) rhinocerotes, utroque[*](utroque v. -raque ll.) apri[*](apru D1GFE.) dentium sicas[*](sicas dC. siccas DGFv. sicca E.), sciantque ad nocendum praeparare se animalia, quod tamen eorum excepto homine et[*](et ego. e DGF.om. rv.) tela sua venenis tinguit[*](tinguis D1GF. -gui E.)? nos et sagittas tinguimus[*](tinguimus dTH. ung- rv.) ac ferro ipsi nocentius aliquid damus, nos et flumina[*](filomina D1GFE.) inficimus et rerum naturae elementa, ipsumque[*](ipsum quoque quo Ev.a.D.) quo vivitur in[*](in D. in se E. ipse D1GF. ipse in D2. aerem in d(?)v.) perniciem vertimus. neque est, ut putemus ignorari ea ab animalibus ; quae[*](quae quidem quae v. a. Brot.) praepararent[*](praepa- rarent Tfv. -parente D1. -parent r. -parent enim D.) contra serpentium dimicationes, quae post proelium ad medendum excogitarent[*](ex- cogitent dT. -tarint D.), indicavimus.[*](8,88. 96 sqq.) nec ab ullo praeter hominem veneno pugnatur [*](pugnantur E. -amtur GF.) alieno. fateamur ergo culpam[*](culpam dVerc. -pa rv.) ne iis quidem, quae nascuntur, contenti; etenim quanto plura[*](quanto plura Huet. ap. Brot. quando plura ll.Tv. complura G.) eorum genera humana manu fiunt! quid? non et[*](quin et dEBrot.) homines[*](homines dv. -nis rS.) quidem[*](quidam v. a. C.) ut[*](ut ll. G. ad v. e mente J. vi D.) venena[*](an uenenata (vel -ati)?) nascuntur? atra ceu serpentium lingua vibrat tabesque animi contacta[*](contacta dTBrot. cfr.IX 183. contracta rD. -ctata S. contrectata v.) adurit culpantium omnia ac dirarum alitum modo tenebris quoque suis[*](suis D2G. uis rT.om. v.) et ipsarum noctium quieti invidentium gemitu, quae[*](quae D2dv. que D1GF. quoque E.) sola vox eorum est, ut inauspicatarum animantium vice obvii[*](obuti D2.) quoque vetent agere aut prodesse vitae. nec ullum aliud abominati spiritus praemium novere quam odisse omnia. verum et in hoc eadem[*](dist. ego.) naturae maiestas. quanto[*](tanto d(?)v. a. S.) plures bonos genuit ut
fruges[*](ac fruges v. ac frugi B.)! quanto fertilior in his, quae iuvent[*](iuuant Ev. a. D. fouent dT.) alantque[*](alantque D2D. aluntque (-utque G)rv.)! quorum aestimatione et gaudio nos quoque, relictis exustioni[*](exustioni Tfv. -nis r. aestuationi B.) suae istis hominum rubis[*](urbis E. turbis v. a. Brot. cfr. XVII 96.), pergemus excolere vitam eoque constantius, quo[*](quo GEv.qmF. quoniam rT.) operae nobis maior quam famae gratia[*](graecia DG. gretia E2. grecia F2. precia F1.) expetitur . quippe sermo circa rura est agrestesque usus, sed quibus vita constet[*](constet TS. tet DGF. et E.om.dv.) honosque apud priscos maximus fuerit.

[*](Masurius Sabinus ap. Gell. VII 7, 8.) Arvorum sacerdotes Romulus in primis instituit seque duodecimum fratrem appellavit inter illos Acca Larentia[*](larentia fS. fauentia DFdE. fauue- G. Laurentia v.) nutrice sua genitos[*](genitos dTfH. -tus r. om. v.), spicea corona, quae vitta alba colligaretur, sacerdotio ei pro religiosissimo insigni data; quae prima apud Romanos fuit corona, honosque is[*](his ES. iis Par.) non nisi vita finitur[*](fini- tus dTE.) et exules etiam captosque comitatur. bina tunc iugera p. R. satis erant,[*](Varro I 10, 2.) nullique maiorem modum adtribuit, quo servorum paulo ante principis Neronis contento huius spatii[*](spatii v. patii DGF. spatio rS.) viridiariis? piscinas iuvat maiores habere, gratumque, si non aliquem culinas. Numa instituit deos fruge colere et mola salsa supplicare atque, ut auctor est Hemina[*](hemina dv. emina D2. aem- D1GF. eam- E.) , far torrere, quoniam tostum cibo salubrius esset[*](salubrius esset dv. salubribus (sarl- D1GF) esse r.), id uno modo consecutus[*](consecutus J. -tum ll.v.), statuendo non esse purum ad rem divinam nisi tostum.[*](Ovid. Fast. 11525. (Macrob. Sat. I 16. Augustin. de civ, dei IV 8).) is et Fornacalia[*](fornacalia Merula. fortunacalla ll.) instituit farris torrendi ferias et aeque religiosas Terminis agrorum. hos enim deos tum maxime noverant, Seiamque a serendo, Segestam a segetibus appellabant, quarum simulacra in circo videmus—tertiam[*](tertiam dv. -tia r.) ex his

nominare sub tecto religio est—, ac ne degustabant quidem novas fruges aut vina, antequam sacerdotes primitias libassent[*](libassent dv. liua- D2. iuua- r.).

[*](Varro I 10, 1. Col. V 1, 5. 6.)

Iugum[*](iugum Ursinus e Varrone. Par. iugerum ll. v. a. H.) vocabatur, quod uno iugo boum in die exarari posset; actus, in quo boves agerentur cum aratro uno impetu iusto. hic erat CXX pedum duplicatusque in longitudinem iugerum faciebat. dona amplissima imperatorum ac fortium civium quantum quis uno die plurimum circumaravisset, item quartarii[*](quartarius F2.) farris aut heminae[*](eminae E.), conferente populo. cognomina etiam prima inde: Pilumni, qui pilum pistrinis invenerat, Pisonis a pisendo[*](pisendo D2F2v. pisce- r.), iam Fabiorum , Lentulorum[*](Lentulorum B. -tinorum ll. v.), Ciceronum, ut quisque aliquod optime genus sereret. Iuniorum e[*](e ego. an in? om. ll. v.) familia[*](familiae dv. -liam FD.) Bubulcum nominarunt, qui[*](quia F2D.) bubus optime utebatur. quin et in sacris nihil religiosius confarreationis[*](confarreationis coni. Dal. -rationis v. conferretationis ll.) vinculo erat, novaeque nuptae farreum praeferebant. [*](Gellius IV 12, 1 (e Catone). Cato praef. 2. 3. (Nigidius ap. Gell. X 5, 2). Varro II 1, 9. Col. VI praef. 4.) agrum male colere censorium probrum iudicabatur, atque, ut refert Cato, cum virum bonum[*](bonum ego e Catone. om. ll. v.) laudantes[*](Laudantes bonum agricolam D2D.om. rv. bonum agricolam S e Catone.) bonum agricolam[*](bonum colonum dTv. a. S.) bonumque colonum dixissent, amplissime laudasse existimabantur. hinc et locupletes dicebant[*](dicebantur E.) loci, hoc est agri, plenos. pecunia ipsa a pecore appellabatur. etiam[*](et etiam F2D.) nunc in tabulis censoriis pascua dicuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum vectigal fuerat. multatio quoque non[*](non v. nec F2D. nunc r. cfr. § 35.) nisi ovium boumque inpendio dicebatur, non omittenda priscarum legum benivolentia: cautum quippe est, ne[*](ne quis bouem F2fD.) bovem prius

quam ovem nominaret, qui indiceret multam. ludos boum causa celebrantes Bubetios[*](bubetium d.) vocabant. Servius rex ovium boumque effigie primum aes[*](aes D2in ras.dEv. araes G. ares F. significauit E.) signavit. frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi[*](puberi F2v. -re D2. puueri D1GF1. puerum d.) XII[*](xi E.) tabulis capital[*](capitale dv. a. Brot.) erat, suspensumque Cereri necari iubebant gravius quam in homicidio convictum, inpubem praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve[*](noxiamque duplione H. noxaeue duplionem Lipsius.) decerni.[*](Varro II praef. 1. Col. I praef. 17. (18). Macrob. I 16, 29. Festus p. 173a, 30.) iam distinctio honosque civitatis ipsius non aliunde erat. rusticae tribus laudatissimae eorum, qui rura haberent, urbanae[*](urbanae F2dv. banae DF1. uanae E. bene G.) vero, in quas transferri ignominia esset, desidiae probro. itaque quattuor solae erant, a partibus urbis, in quis[*](quis dS. queis G. quibus F2fD. quas rv.) habitabant, Suburana, Palatina, Collina, Esquilina. nundinis[*]((non) nisi nundinis vet. Dal.) urbem revisitabant et ideo comitia nundinis habere non licebat, ne plebes rustica avocaretur.[*](cfr. Varro I 32.) quies somnusque in stramentis erat. gloriam denique ipsam a farris honore[*](onere E.) adoriam appellabant. equidem ipsa etiam[*](ipsa etiam E2fH. ipsa DF1. etiam rv.) verba priscae significationis admiror; ita enim est in commentariis pontificum: Augurio canario agendo dies constituantur, priusquam frumenta vaginis exeant nec[*](nec U chrest. 224. et ll. v.) antequam in vaginas perveniant.

[*]((cfr. Col. I praef. 19. 20). Varro II praef. 3. Liv. IV 16.) Ergo his moribus non modo sufficiebant fruges Nulla[*](nulla v. nulli ll.) provinciarum pascente Italiam, verum etiam annonae vilitas incredibilis erat. Manius Marcius aedilis plebis[*](plebis dv. -bilis r.) primum [*](primus S cum Bentl. ad Hor. sat. II 3, 156.) frumentum populo in modios[*](modios v. medios D2d. -dio r.) assibus[*](passibus GF.) datavit[*](dotauit d. donauit Ev. a. S.). L[*](L. om. E v. a. Brot.). Minucius

Augurinus, qui Spurium Maelium[*](Maelium v. aelium (el- d)ll.) coarguerat, farris pretium in trinis nundinis ad assem redegit undecimus plebei tribunus, qua[*](quae DGF.) de causa statua ei extra portam Trigeminam[*](trigemina DGF.) a populo stipe conlata statuta est. Seius[*](Seius U chrest. 224 coll. X 52. XV 2.T. Sesius d.T. reius DGF. Treius E.T. Seius S. Trebius v.) in aedilitate assibus populo frumentum praestitit, quam ob causam et ei statuae in Capitolio ac Palatio dicatae sunt, ipse supremo die populi umeris portatus in rogum est. quo vero[*](quo uero ego. quo uerum ll. J. uerum quo v. cfr. § 162.) anno Mater deum advecta Romam[*](romam dv. -ma r.) est, maiorem ea[*](ea v. eam ll.) aestate messem[*](messem dH. esse r. factam esse v. del. G.) quam antecedentibus annis decem factam esse tradunt.[*](Varro I 2, 9. Val. Max. VIII 6, 3. Liv. VII 16, 9. Col. I 3, 11.) M. Varro auctor est, cum L. Metellus in triumpho plurimos duxit elephantos, assibus singulis farris modios fuisse, item vini congios ficique siccae pondo[*](pondo v. ponto d (ter). post r (ter).) XXX, olei pondo X, carnis pondo XII. nec e latifundiis singulorum contingebat arcentium vicinos, quippe etiam lege[*](lege dv. legis r.) Stolonis Licini incluso modo quingentorum iugerum , et ipso[*](ipso Dv. ipse (-sae d)r.) sua lege damnato, cum substituta filii persona amplius possideret.[*](Col. I 3, 10. Val. Max. IV 3, 5. (Varro I 2, 9).) luxuriantis iam rei p. fuit ista mensura. Mani quidem Curi post triumphos inmensumque terrarum adiectum[*](aduectum d.) imperio nota contio[*](contio EPar. concio dVerc. coctio DF1. coccio G. dic- tio F2D.) est: perniciosum intellegi civem, cui septem iugera non essent satis. haec autem mensura plebei post exactos reges adsignata est.[*](Col. Ipraef. 3.) quaenam ergo tantae ubertatis causa erat? ipsorum tunc manibus imperatorum colebantur agri, ut fas est credere, gaudente terra vomere laureato et triumphali aratore, sive illi eadem cura semina tractabant, qua bella, eademque diligentia arva disponebant, qua castra, sive
honestis manibus omnia laetius proveniunt, quoniam et curiosius fiunt.[*](Val. Max. IV 4, 5. Verg. Aen. VI 844. Liv. III 26, 9. Col. I praef. 13. 19.) serentem invenerunt dati honores Serranum , unde ei et[*](ei et F2fS. om. rv.) cognomen. aranti quattuor sua iugera in Vaticano, quae prata Quintia appellantur, Cincinnato[*](cincinnato dv. -inator r.) viator attulit dictaturam et quidem, ut traditur, nudo[*](nodo D1F1d. manus nodo E.), plenoque[*](plenoque v. -nosque DF1dE. -nusque rD.) nuntius morarum[*](nuntius morarum F2D. nunti ac (nun- tia dcum ras.E) morum r. nunti laborum J. nunc iam anno- rum U chrest. 226. locus nondum sanatus videtur; conici possunt varia multa, ut mentis ac morum vel uirtutis auorum vel etiam peritusque nuntii morum vel militiae morum, alia.): Vela corpus, inquit, ut perferam senatus populique Romani mandata. [*](Cic. de sen. 16, 56. Col. I praef. 3. (Col. I 3, 12).)tales tum etiam viatores erant, quod ipsum nomen inditum est subinde ex[*](et ex E.) agris senatum ducesque arcessentibus[*](arcescentibus E. arcers- d. accers- v.a. H.). at nunc eadem illa vincti pedes, damnatae manus inscriptique vultus exercent, non tam surda tellure, quae parens appellatur colique dicitur et ipso[*](et ipso ego. et ipsa Ev. ut ipse G. ut ipsa DF1. ipsa dH. ut F2D.) honore[*](honore dv. honere DGF1. onere F2D. cfr. § 14. opere S.) his absumpto[*](his absumpto DGF1EG. his (hinc v) adsumpto dv. ab his sumpto F2fS.), ut[*](ut del.F2D.) non invita[*](inuite FE.) ea et indignante[*](indignante F2S. -gnata dH. -gna r. -gne ferente v.) credatur[*](credatur F2Tv. -dantur d. creantur r.) id fieri. et nos[*](et nos CFW Müller p. 18. sed nos ll v.) miramur ergastulorum non eadem emolumenta esse, quae fuerint imperatorum!

[*](Varro I 1, 8. 10 (cfr. Col. I 1, 8).) Igitur[*](iugitur G. -iter F.) de cultura agri praecipere principale fuit etiam apud exteros, siquidem et reges fecere, Hiero, Philometor, Attalus, Archelaus, et duces, Xenophon et Poenus etiam Mago, cui quidem tantum honorem senatus noster habuit Carthagine capta, ut, cum regulis[*](regulus E.) Africae bibliothecas donaret, unius eius duodetriginta volumina

censeret in Latinam linguam transferenda[*](transferenda v. -do ll.), cum iam M. Cato praecepta condidisset,[*](Varro I 1, 1.) peritisque Punicae[*](punice TES. linguae puni- cae d(?)v.) dandum negotium, in quo praecessit omnes vir clarissimae familiae D. Silanus. sapientiae[*](sapientes dG.) vero[*](uero del. v.a. G.) auctores[*](aucto- res-uiri D2S. om. rv.) et carminibus excellentes quique alii illustres viri conposuissent[*](copiosissimae v. complures G.), quos sequeremur[*](sequeremur dTv. sequemur D2GS. -uentur E. -umur D1. -uimur E. sequentes G.), praetexuimus hoc in volumine, non in grege[*](non ingrate Ev.a.S.) nominando M. Varrone, qui LXXXI[*](LXXXXI E.) vitae annum agens de ea re prodendum putavit.

Apud Romanos multo serior vitium cultura esse coepit, primoque, ut necesse erat, arva tantum coluere[*](coluere F2dv. colere F1. colore r.), quorum a nobis nunc ratio tractabitur, non volgari modo, verum, ut adhuc fecimus, et vetustis et postea inventis omni cura perquisitis[*](per- quisitis D2v. -tio r.) causaque rerum et ratione simul eruta. dicemus[*](dicemus v. dicimus ll.) et sidera siderumque ipsorum terrestria[*](207 sqq.) signa dabimus indubitata, quandoquidem qui[*](qui Ev. om. r.) adhuc diligentius ea tractavere, quibusvis potius quam agricolis scripsisse possunt videri. ac primum omnium oraculis maiore ex[*](ex dv. a E. e rD. del.D2.) parte agemus, quae non in alio vitae genere plura certiorave sunt. cur enim non videantur oracula, a certissimo deo[*](deo P. die ll. v. cfr. XXVI 11. Col. I 4, 4.) maximeque veridico, usu, profecta?

[*](Cato praef. 4. 1, 1. 3. (Col. I 3, 3).) Principium autem a Catone sumemus: Fortissimi viri et milites strenuissimi ex agricolis gignuntur minimeque male cogitantes.—Praedium ne cupide emas. in re rustica operae[*](opere E. operari dT. operi v. a. G.) ne parcas, in agro emendo minime. quod male emptum est, semper paenitet. agrum paraturos ante omnia intueri oportet aquam[*](aquarum F2v. a. H. an aquarium? cfr. Cato.), viam[*](uiam S. uiam aut D2. uim aut rv. uim et Verc. uiam et H.),

vicinum[*](uiciniam F2.). singula magnas interpretationes habent nec dubias[*](dubius E.).[*](Cato 1, 2. Col. I 4, 2. (Col. I 4, 9. 3, 9).) Cato in conterminis hoc amplius aestimari[*](existimari d.) iubet, quo pacto niteant[*](niteant C e Catone. iubeant ll. uiuant v.). in bona enim[*](bono enim E. bono est f. -na est v.a.H.), inquit, regione[*](regione dTVerc. relig- rv.) bene nitent[*](nitent TH. -entq. G. -enti r. utenti v. nitere Verc.). Atilius Regulus ille Punico bello bis consul aiebat neque fecundissimis locis insalubrem agrum parandum neque effetis saluberrimum. salubritas loci non semper incolarum colore detegitur, quoniam adsueti etiam in pestilentibus durant. praeterea sunt quaedam partibus anni salubria, nihil autem salutare est, nisi quod toto anno salubre[*](salubre est F2fD.). malus est ager, cum quo dominus luctatur.

[*](Cato 1, 3. 4. 6. 7. Varro I 7, 9. 10. Cato 1, 6. (Col. II 2, 6). Varro I 7, 10. Col. II 16, 2. Cic. de off. II 25, 89. Col. VI praef. 4.)Cato inter prima spectari iubet, ut solum sua virtute valeat[*](ualeat D2dv. aleat D1FE.om.G.) qua dictum est positione, ut operariorum copia[*](17,36) prope sit oppidumque validum, ut navigiorum evectus vel itinerum, ut bene[*](ut bene D2dv. ui bene D1GF. tum bene E.) aedificatus et cultus. in quo falli plerosque video; segnitiem[*](segnitiem Gv. -iam d. -tio r.) enim prioris domini pro emptore esse arbitrantur[*](arbitrantur v. -atur ll.). nihil est damnosius[*](damnosius D2v. damno (dampno d) eius r.) deserto[*](deserto v. -tius d. -tus r.) agro[*](ager E. agrum F2.). itaque Cato, de bono domino melius emi, nec temere contemnendam alienam disciplinam, agroque[*](agrorum qui d.) ut homini, quamvis quaestuosus sit, si tamen et sumptuosus, non multum superesse. ille in agro quaestuosissimam iudicat vitem, non frustra, quoniam ante omnia de inpensae[*](inpensa E.) ratione cavit[*](cauet U 339.); proxime hortos irriguos[*](irri- guos F2v. cfr. Cato. riguos rG.), nec id falso, si sub oppido sint; et prata antiqui parata dixere, idemque Cato interrogatus , quis[*](an qui?) esset certissimus quaestus, respondit: si bene pascas; qui[*](quis v. a. J.) proximus: si sat[*](si sat S. sit. at ll. v. si arat B. (si mediocriter pascat C e Col.)) bene.[*](Cato 2, 7.) summa omnium

in hoc spectando fuit, ut fructus is maxime probaretur, qui quam minimo[*](minimo F2dv. -ime r.) inpendio constaturus esset. hoc ex locorum occasione aliter alibi decernitur. eodemque pertinet ,[*](Cato 3, 1. Varro 111, 1. Cato 4. Col. I 1, 18. IV 18, 1.) quod agricolam[*](cato post agricolam add.F2D.) vendacem[*](uendacem, non emacem Sauppe var. lectt. p. 14 e Catone.) esse oportere dixit, fundum in adulescentia conserendum sine cunctatione[*](sine cunctatione aedificandum (ed- D2) D2v. om. r.), aedificandum non nisi consito[*](consito D2dv. -itio r.) agro, tunc quoque cunctanter, optimumque est, ut[*](ut om. d.) volgo dixere, aliena insania frui, sed ita, ut villarum tutela non sit oneri. eum tamen, qui bene habitet, saepius ventitare in agrum, frontemque domini plus prodesse quam occipitium non mentiuntur.

[*](Cato 3, 1. Col. I 4, 8. Varro I 11, 1. Col. I 4, 6) <1> Modus hic probatur, ut neque fundus villam quaerat neque villa fundum, non, ut fecere[*](fecere ego. (-re id coni. S). fecerit ll. -rint v. -runt Bas.) iuxta diversis[*](diuersis in ego. -sum DFdEv. om.G. -sis Bas.)in eadem aetate exemplis L. Lucullus et[*](et Q. G. et que DG. atque d. et quae F. equę E.Q. v.) Q. Scaevola, cum villa[*](uilla v.a. S.) Scaevolae fructus non caperet[*](caperet Turnebus. caret ll. careret v.a.S.), villam Luculli ager, quo in genere censoria castigatio erat minus arare quam verrere[*](uertere P.). nec hoc sine arte quadam est. novissimus villam in Misenensi[*](Misenensi C. misin- ll. v.) posuit C. Marius VII cos., sed peritia castra metandi[*](metanti E. -ntis S.) sic, ut conparatos[*](comparatos ei G. -tus et (ei v.) ll. v.) ei ceteros[*](ceteros dG. -rus DGF. -ri E. in caeteris v.) etiam Sulla Felix caecos[*](caccos E.) fuisse diceret[*](diceret G. -re ll. v.).[*](Col. I 5, 6. 4. Varro I 12, 2. 1. Homerus ε 469. Col. I 5, 5. Varro I 12, 1.) <2> convenit neque iuxta paludes ponendam esse neque adverso amne, quamquam Homerus omnino e[*](e v. om. ll.) flumine semper antelucanas auras insalubres verissime tradidit. spectare in aestuosis[*](aestiuosis f.) locis septentriones debet, meridiem in frigidis, in temperatis[*](in temperatis F2v. temp- r.) exortum aequinoctialem.

[*](Col. II 2, 20. 14.)Agri ipsius bonitas quibus argumentis iudicanda sit, quamquam de terrae genere optimo disserentes abunde dixisse possumus videri, etiamnum tamen traditas notas[*](17,25 sqq.) subsignabimus Catonis[*](Catonis ll. v. Columellae P. Magonis Klotz.) maxime verbis: ebulum vel prunus silvestris vel rubus, bulbus minutus, trifolium , herba pratensis, quercus, silvestris pirus malusque[*](malus- que Ev. malus r.) frumentarii soli notae[*](frumentari soli notae E. frumentis habilis linoque F2.), item nigra terra et[*](terreat et E. terra, at et S.) cinerei coloris. omnis creta coquet, nisi permacra , sabulumque[*](sabulum- que F2fdH. -lum rv.), nisi id etiam pertenue est, et multo campestribus magis quam clivosis respondent eadem.

[*](Col. I 3, 8. Verg. Georg. II 412. Mago ap. Col. I 1, 18.)<3> Modum agri in primis servandum antiqui putavere , quippe ita censebant, satius esse minus serere et melius arare; qua in sententia et Vergilium fuisse video. verumque confitentibus latifundia[*](latifundia Dv. -diam GF1d. -di iam F2. -dium E.) perdidere Italiam, iam vero[*](dist. U chrest. 227.) et provincias—sex domini semissem africae possidebant , cum interfecit eos Nero princeps—, non fraudando [*](frau- dandus F2. fraudabo v.a.G.) magnitudine hac quoque sua Cn. Pompeio[*](pompeius F2. -ium v.a.G.), qui numquam agrum mercatus est conterminum. agro empto domum vendendam inclementer atque non ex utilitate publici status Mago censuit[*](mago statuit dT.), hoc exordio praecepta pandere ingressus, ut tamen appareat adsiduitatem desideratam ab eo.

[*](Cato 5. ib. § 3. Col. I 8, 10. 13. XI 1, 27.) <4> Dehinc peritia vilicorum in cura habenda est, multaque de his Cato praecepit. nobis satis sit dixisse, quam proximum domino corde[*](corde DGF1Ev. -da d. -di F2C.) esse debere et tamen sibimet ipsi[*](semetipsi E.) non videri. coli rura ab[*](ab F2fdH. om. rv.) ergastulis pessumum

est, ut[*](ut v. et ll.G.) quidquid agitur a desperantibus. temerarium Videatur unam vocem antiquorum posuisse[*](pofuisse F2v. potu- r.), et fortassis incredibile[*](incredi- bile ni T. -lem E. -le rv.) , ni penitus aestimetur[*](aestiment v. existiment C. -metur G.), nihil minus expedire, quam agrum optime colere. L. Tarius Rufus infima[*](ab infima dT.) natalium humilitate consulatum militari[*](militari Ddv. -are r.) industria meritus, antiquae alias parsimoniae, circiter |M???|[*](|M???| HSD. miliens HS dBas. XIII S D1F. xi h??? S G. xi ??? S D2. In E.) HS liberalitate divi Augusti congestum[*](an Congestorum?) usque ad detractationem[*](detractationem (detrect- dLugd.) dE2G. de- tractionem rv.) heredis exhausit [*](exhausit dv. exausit r.) agros in Piceno coemendo colendoque in gloriam[*](in gloria (ad sqq. Relatum) B.). internicionem ergo famemque censemus? immo, Hercules, modum[*](modu E2. Modo E1.) iudicem rerum omnium utilissimum.[*](th. H. VIII 6, 3.) bene colere necessarium est, optime damnosum, praeterquam subole [*](dist. ego.)sua[*](sua v. suo ll.H.) colono aut[*](colono aut ll. v. colonoue C cum B.) pascendis alioqui colente[*](colente om. v.a.H.). domino aliquas[*](aliquas ll. v. An amplas vel etiam Italicas) messes colligere non expedit, si conputetur inpendium operae, nec temere olivam, nec quasdam terras diligenter colere, sicut in Sicilia tradunt, itaque decipi advenas.

[*](val. Max. IV 4, 6.) <1> Quonam[*](quonam dEv. qm??? r.) igitur modo utilissime colentur[*](coluntur dEv. a. G.) agri? ex oraculo scilicet: malis bonis. Sed defendi[*](de- fendi Ev. -endendi r.) aequum est abavos[*](abauis E.), qui praeceptis suis prospexere vitae. namque cum dicerent malis, intellegere voluere vilissimos, summumque [*](summumque D2D. -mum rv. -ma p.) providentiae illorum fuit, ut quam minimum esset[*](esset dv. esse r.) inpendii[*](inpedi DGF.). praecipiebant enim ista, qui triumphales denas argenti libras in supellectile crimini dabant, qui mortuo vilico relinquere victorias et reverti in rura sua postulabant, quorum heredia[*](heredia dTBrot. herendia r. praedia v.) colenda suscipiebat res p.,

exercitusque ducebant senatu illis[*](illis dv. illi r.) vilicante.[*](col. II 21, 1.) inde[*](In die E.) illa reliqua oracule[*](exoracula E. ex oraculo S.): nequam agricolam esse quisquis emeret quod praestare ei fundus posset[*](posset dv. -sit r.); malum patrem familias quisquis interdiu faceret, quod noctu posset, nisi in tempestate caeli; peiorem qui profestis[*](profestis v. -essis ll.) diebus ageret, quod feriatis deberet ; pessimum qui sereno die sub tecto potius operaretur quam in agro. <2> Nequeo mihi temperare , quo minus unum exemplum antiquitatis adferam, ex quo intellegi possit, apud populum etiam de culturis agendi[*](agendis F.) morem[*](modum F2f2.) fuisse qualiterque defendi soliti sint illi viri. C. Furius Cresimus[*](cressimus E2. Crescimus E1. Cresi- nus v. chresimus S.) e servitute liberatus, cum in parvo admodum agello largiores multo fructus perciperet, quam ex amplissimis vicinitas, in invidia erat magna, ceu fruges alienas perliceret[*](pelliceret dv. a. S.) veneficiis[*](ueneficiis dv. Uenif- E. benef- r.). quamobrem ab spurio albino curuli[*](curili DGF.)aedile[*](aedile S. Om. ll. v.) die dicta metuens damnationem, cum in suffragium tribus oporteret ire, instrumentum rusticum omne in forum attulit et adduxit familiam[*](familiam H. filiam ll. v.) suam[*](suam D2D. om. rv.) validam atque, ut ait piso, bene curatam ac vestitam, ferramenta egregie facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos.[*](col. III 21, 4.) postea dixit: Veneficia[*](uene- ficia Ev. beneficia d. -facia DF1. -facta F2. -facico G.) mea, Quirites, haec Sunt, nec possum vobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes meas vigiliasque et sudores . omnium[*](omnium F2Ev.-ibus r.) sententiis absolutus[*](absolutus. itaque dist. G.) itaque est. profecto opera, non[*](non om.ES. in F.) inpensa, cultura constat, et[*](constat et dEv. -stet r.) ideo maiores fertilissimum in agro oculum domini esse dixerunt.

[*](cato 4.-5, 2. 7. Col. I 8, 14. XI 1, 28. 30.—cato 5, 6.) <3> Reliqua praecepta reddentur suis locis, quae propria

generum singulorum erunt[*](erunt F2dv. erit F1. Erint rS.). interim communia, quae succurrunt, non omittemus, et in primis catonis humanissimum utilissimumque[*](utilissimumque F2fdTH. -mum r. et util- v.): id agendum, ut diligant[*](diligant se F2fD. -gant' d. -gant Te U 339.) vicini[*](uicinis E.). causas reddit[*](reddidit d.) ille, nos[*](nos om.E. quas v. a. H.) existimamus nulli esse dubias[*](dubios E.).—Inter prima idem cavet, ne familiae male sit[*](male sint E. malae sint dv. a. S.).— Nihil sero faciendum in agricultura omnes censent, iterumQue [*](iterum ES.) suo quaeque tempore facienda, et tertio praecepto praetermissa frustra revocari.—De terra cariosa execratio Catonis abunde indicata est, quamquam praedicere[*](de v. praedicere (=== interdicere) cfr. § 303.) non[*](17,3)[*](dist. Ego.)cessantis[*](ces- santis ego. cessat is ll. v.).—Quidquid per asellum fieri potest, vilissime constat[*](constare F2D.).—Filex[*](filex F2D. filix dv. felix rS.) biennio moritur,[*](col. II 2, 13.—col. XI 2, 62. Cfr. Diosc. IV 183.) si frondem agere non patiaris. id efficacissime contingit germinantis[*](germinantibus F2D.) ramis baCulo [*](ba- culo F2dv. -los r.) decussis; sucus enim ex ipsa defluens necat radices. aiunt et circa solstitium avolsas non renasci nec harundine sectas aut exaratas vomeri harundine inposita. similiter et harundinem exarari filice[*](filice F2v. -ci d. felice rS.) vomeri inposita praecipiunt .[*](col. II 2,13. (pallad.vi 3,3). Col. II 2, 11. (pallad. 16, 13).)—Iuncosus[*](iunco- sus D2Ev. iunco sucus (sucosus F2) r.) ager verti pala debet aut[*](at v.a.s. ante F2fD.) in saxoso[*](in faxoso GF1. infractus F2f2D.) bidentibus.[*](col. 111 2, 9. 10. Cfr. Th. C. III 6, 3. 4. Pallad. Vi 3, 1. 2.) frutecta igni optime tolluntur. umidiorem agrum fossis[*](fossis F2dG. -si r. -sione v.) concidi atque siccari utilissimum est, fossas autem cretosis[*](cretosis D2F2dB. ceto- D1G. reto- F1. Retusis Ev. a. G.) locis apertas relinqui[*](reliqui DGF.), in solutiore[*](solutiore F2v. -ione r.) terra[*](terrae d.) saepibus firmari vel[*](uel ego. ne EG. in F2. ine rf. margine D.) proclivibus[*](procliuibus D. procliuis F2. Procibus rf. imbricibus v e Colum. procidant G. decliuis imbricibus S.) ac[*](ac v. aut ll. G.) supinis lateribus
procumbere[*](procumbente D. sed de v. procliuibus cfr. auct. belli Afr. 37, de v. procumbere IV 44 et Curt. V 4, 6.); quasdam obcaecari et in alias dirigi[*](derigi d.) maiores patentioresque[*](po.. tentioresque E. patentiores d.) et, si[*](et si F2S. Om. r. si v.) sit occasio, silice vel glarea sterni, ora autem earum binis utrimque lapidibus statuminari[*](statuminari Ddf1Tv. istat- GF1E. intus muniri F2f2.) et alio[*](alios F2.) superintegi. silvae extirpandae rationem Democritus prodidit, lupini flore in suco cicutae uno die macerato sparsisque[*](sparsoque F2D.) radicibus.

[*](Col. II 6, 1. Th. H. VIII 1, 1.) Et quoniam praeparatus est ager, nunc indiCabitur natura frugum. Sunt autem duo prima earum genera: frumenta, ut triticum, hordeum[*](triticum, far, hordeum v. a. D.), et legumina, ut faba, cicer. differentia notior, quam ut indicari deceat.

[*](th. H. VIII 1, 2. 4.) <1> Frumenti ipsius totidem genera per tempora satu divisa: hiberna, quae circa vergiliarum occasum sata terra per hiemem nutriuntur, ut triticum, hordeum; aestiva, quae aestate ante vergiliarum exortum seruntur, ut milium, panicun, sesama[*](sesama D2C. (sis- v.) sesima GES. sisima r.), horminum[*](horminum v. orm- D2. Torm- F2. Urm- r.), irio[*](irlio E. milio D2.), Italiae dumtaxat ritu. alioquin in graecia et in Asia omnia a[*](a DTS. om. rv.) vergiliarum occasu seruntur, quaedam autem utroque tempore in Italia, ex his quaedam et tertio veris.[*](Verg. Georg. I 215. Th. H. VIII 1, 3. Col. I 10, 31.) aliqui verna milium, panicum , lentem, cicer, alicam appellant, sementiva[*](sementiua F2dTG. (-tica v.) -tiuam r.) autem triticum, hordeum, fabam, rapam[*](rapam ll. D. napum, rapam v.). et in tritici genere pars aliqua pabuli est quadripedum causa sati, ut farrago, et in leguminibus, ut vicia[*](uitia Ev. a. C.); ad[*](ac F2. at v. a. D.) communem[*](communem D2D. -ne rG.) quadripedum hominumque usum[*](usum D2D. usui rv.) lupinum.

[*](th. H. VIII 2, 3. 1, 5. (Varro I 45, 1). 2, 1.) <2> Legumina omnia singulas habent radices praeter fabam, easque surculosas, quia non in multa[*](an multas?) dividuntur,

altissimas autem cicer. frumenta multis radicantur fibris ine ramis. erumpit a primo satu hordeum die septimo, legumen[*](legumina dv. a. S.) quarto vel, cum tardissime, septimo, faba a[*](a TEv. om. r.) xv Ad XX, legumina in Aegypto tertio die. Ex hordeo alterum caput grani in radicem exit, alterum in herbam, quae et prior floret. radicem crassior pars grani fundit, tenuior florem, ceteris seminibus eadem pars et radicem et florem.

[*](Th. H. VIII 2, 4. 3, 2.) <3> Frumenta hieme[*](hieme Fdv. -mi r.) in herba sunt, verno tempore fastigantur[*](fastigantur dTv. fa//tig- E. fatig- D1GF1. Fastigiantur D2Par. spicantur F2f.) in stipulam quae sunt hiberni generis, at milium et[*](et om.d.) panicum in culmum[*](culmen Ev. A. Bas.) geniculatum et concavum, sesama[*](sesama D2C. sis- F2v. sesima dS. sisemina r.) vero in ferulaceum.[*](ib. 3, 4. I 11, 2.) omnium satorum[*](satorum D2in ras.dv. saturorum GF1E. satiuorum F2fTD.) fructus aut spicis continetur, ut tritici[*](aut tritici E.), hordei, muniturque vallo aristarum contra aves et parvas quadripedes[*](contra aues et paruas quadripedes D2S. ob F2. om. rv.), aut includitur Siliquis, ut leguminum, aut vasculis, ut sesamae[*](sesamae D2F2C. sesimae dES. sesemae r.) ac papaveris . milium et panicum tantum pro indiviso et parvis avibus expositum est; indefensum[*](indefensū ego. -sa ll. v.) quippe membranis continetur [*](continentur F2v.).

Panicum a paniculis dictum, cacumine languide nutante , paulatim extenuato culmo paene in surculum, praedensis acervatur granis, cum longissima, pedali phoba[*](phoba Turneb. coll. Theophr. obfa D1GF1dTE. offa D2F2Salm. loba B. obba G.). milio[*](milio D2S. mili F1. Miliae r. milii G.) comae granum complexae fimbriato[*](fibriato E.) capillo curvantur. sunt et panico genera mammosa[*](mammoso E1v. a. H.),[*](Col. II 9, 19.) e pano parvis racemata panculis, et cacumine gemino; quin et colore distinguntur[*](distinguitur dfv. a. G.) candido, nigro, rufo, etiam purpureo. panis multifariam[*](multifariam DS. -riae F2. -rie dv. -ria r.) et

e milio fit, e panico rarus; sed nullum ponderosius frumentum [*](frumento Ev. a. G.) est aut quod coquendo magis crescat[*](crescit ES.). LX pondo panis e modio reducunt[*](redicunt d. reddit p. redire dicunt coni. S.) modiumque pultis ex tribus sextariis madidis. milium intra hos X annos ex india in Italiam invectum est nigrum[*](nigro Es.) colore, amplum grano, harundineum culmo. adolescit ad pedes altitudine[*](altitu- dines F1. -dinis F2. -din E.) vii, praegrandibus comis[*](comis D2F2TD. cumis D1GF1E. culmis Dv.)—iubas[*](iubas D2salm. D. lobas rv. phobas scaliger.) vocant—, omnium frugum fertilissimum. Ex uno grano sextarii terni gignuntur. Seri debet in umidis.

[*](Th. H. VIII 2, 4. 5 (cfr. Col. II 11, 10). Varro 32, 1.) <4> Frumenta quaedam in tertio genu spicam incipiunt concipere, quaedam in quarto, sed etiamnum occultam. genicula autem sunt tritico quaterna, farri[*](farri F2v. -ris r.) sena, hordeo octona. Sed non ante supra dictum geniculorum numerum conceptus est spicae, qui ut spem sui fecit, iiii aut V tardissime[*](an cum tardissime?) diebus florere incipiunt totidemque aut paulo pluribus deflorescunt, hordea vero[*](uero om.dt.), cum tardissime, diebus[*](diebus D2D. om. rv) VII. Varro quater novenis[*](quinquies nouenis p e varr.) diebus fruges absolvi tradit et mense nono meti.

[*](Th. VIII 3, 2. 2, 3.) <5> Fabae in folia exeunt ac deinde caulem[*](caulem Ev. -les Ffd. -lis r. An caulem cavum? Cfr. Theophr.) emittunt nullis distinctum[*](distinctus f1. -ctas F2.) internodiis. Reliqua legumina surculosa sunt. Ex his ramosa cicer, ervum[*](erbum DGF.), lens. Quorundam caules sparguntur in terram, si non habeant adminiculum; at[*](at ego coll. Theophr. ut ll. V.) pisa scandunt, si habuere, aut[*](pisa scandunt si habuere aut ego. piscandum (-unt d) nisi habuere aut DGF1dE. pisarum Et F2d. pisa scandunt aut nisi habuere u 343. pisorum quod si non habuere v.) deteriora fiunt. Leguminum unicaulis faba sola, unus et lupino, sed[*](lupino sed D2d. -inos et D1GF1. -inis Et (sed S) EdTs. -inis v.)...., ceteris[*](lac. Ego indicavi. Deest non rectus.)

ramosis[*](ramosis ego. (abl. abs.) -osus ll. v.) praetenui surculo, omnibus vero fistulosis[*](fistulosus v.).[*](Th. H. VIII 2, 1. 3. Ib. 3, 1.) folium quaedam ab radice emittunt[*](emit- tunt ego. mittunt ll. V.), quaedam a cacumine, ut[*](ut ego et vv. Dist. om. ll. V.) frumentum et hordeum. Utrumque[*](utrum- que G. utrimque DGFDT. uitiumque E. uitiaque vel uiciaque v. Utique D.) et quidquid in stipula est in cacumine unum folium habet—sed hordeo scabra sunt, ceteris levia—, multifolia[*](multifolia D e Theophr. -ficia ll. -fida s. -pli- cia v.) contra faba, cicer, pisum. Frumentis folium harundinaceum[*](harundineum df.cfr. § 55. VIII 117. XXIV 150.), fabae rotunda[*](rotundum dv. a. S.) et magnae[*](magna d2E.) leguminum parti[*](parti F2dv. parte r.), longiora[*](longiora v. -iore d2. -iores d2in ras.e. -ior r.) erviliae[*](erui ciceri D2. uiliae E. uillae d.) et piso, phasiolis[*](pasiolis E. pass- d.) venosa, sesamae[*](sesamae D2C. sae- sime G. sesimae rs.) et irioni[*](et irioni v. irioni d. cetrioni E. ti d. trioni r.) sanguinea.[*](th. H. VIII 2, 5–7. Ib. 3, 5.) cadunt folia lupino tantum et papaveri. Legumina diutius florent, et ex his ervum ac cicer, sed[*](sed del.F2.) diutissime faba, XL diebus, non autem singuli scapi tamdiu, quoniam alio desinente alius[*](alius ev. aliud d2d. aliut r.) incipit, nec tota seges, sicut frumenti, pariter. Siliquantur[*](siliquantur dv. -quata d2. -quam tam d1FE. aliquam tam G.) vero omnia diversis[*](diueris DGF.) diebus et ab ima primum parte, paulatim flore subeunte[*](subiunctae E.).

<6> frumenta cum defloruere, crassescunt maturanturque , cum plurimum, diebus XL, item faba[*](faba XL F2.), paucissimis cicer. Id enim a sementi diebus XL perficitur. Milium et panicum et sesama[*](sesama c. sisama f2v. sesima gds. sesina E2. semina r.) et omnia aestiva xl diebus maturantur a flore, magna terrae caelique differentia. in aegypto enim hordeum sexto a satu mense, frumenta septumo metuntur, in hellade VII[*](VII FfS. om. rv.) hordeum, in peloponneso octavo, et frumenta etiamnum tardius. grana in stipula crinito textu spicantur. In faba leguminibusque

alternis lateribus siliquantur. fortiora contra[*](contra om.Ev. ad G. hieme Ev. a. G.) hiemes frumenta , legumina[*](legumini- bus F2.) in cibo.

[*](Th. H. VIII 4, 1.) <7> Tunicae frumento plures. hordeum maxime nudum et arinca[*](aruncas et E.), set praecipue avena. calamus altior frumento quam hordeo, arista mordacior hordeo. in area exteruntur triticum et siligo[*](silico E.) et hordeum. Sic et seruntur pura, qualiter moluntur[*](moliuntur DEC. mori- F.), quia tosta[*](torta E2. tota E1.) non sunt. e diverso far, milium, panicum purgari[*](purgari om.d.) nisi tosta non possunt. Itaque haec cum suis folliculis seruntur[*](seruntur D2v. serantur rs.) cruda. et far in vaginulis suis servant ad satus[*](ad satus GF2dv. assuetus D2(?). at satus r.) atque non torrent.

Levissimum ex his hordeum raro excedit XV libras et faba XXII. Ponderosius far magisque etiamnum triticum . far in aegypto[*](farina in aegypto F2D.) ex olyra conficitur. tertium genus spicae hoc ibi est. Galliae quoque suum genus farris dedere , quod illic bracem[*](bracum f. brance v. a. H.) vocant, apud nos scandalam[*](scandalum d. sandalam EH. -lum C. scandulam Ge- orges ex edicto dioclet. ed. Momms. 1 nr. 8. Isidor. 17, 3. 11.), nitidissimi grani. Est et[*](est et F2fD. est dTS. et rv.) alia differentia, quod fere quaternis libris plus reddit panis quam far aliud. Populum romanum farre tantum e frumento CCC annis usum verrius [*](uerius D1G. uarrius E. uarro dTP.) tradit.

[*](cfr. Ib. 4, 5. 3. 4.) <1> Tritici genera plura, quae fecere gentes. Italico nullum equidem comparaverim candore ac pondere, quo maxime decernitur. montanis modo comparetur ltaliae agris externum, in quo principatum tenuit Boeotia, dein Sicilia, mox Africa. tertium pondus erat Thracio, Syrio[*](Assyrio U 344 e Theophr.), deinde et aegyptio, athletarum [cum[*](uncos ego posui. tum U 344. an olim vel quidem?)] decreto, quorum capacitas iumentis similis quem diximus ordinem fecerat. Graecia et Ponticum laudavit, quod in italiam non pervenit

.[*](Th. C. III 21, 2. (H. VIII 4, 3).) ex omni autem[*](autem D2in ras.GdTD. aeadem F1. eadem EBas. a F2.) genere grani praetulit dracontian[*](dracontian D2D. -iam C e Theophr. -ion dTS. ora con- tion r.) et strangian[*](strangiam C. stelepan D2. istelepant r. stlengian U 345 cum J.) et Selinusium argumento crassissimi calami. itaque [*](ita dDal.) pingui solo haec genera adsignabat. levissimum et maxime inane speudian[*](inane speudian D2S. -ne sceu- dia D1GFd. -nes ceu E. -ne seu v.), tenuissimi calami, in umidis seri iubebat, quoniam multo egeret alimento. haec[*](haec (pro hae) E. hae rv.) fuere sententiae Alexandro Magno regnante, cum clarissima fuit Graecia atque in toto orbe terrarum potentissima, ita tamen ut ante mortem eius annis fere CXLV Sophocles poeta in fabula Triptolemo frumentum Italicum ante cuncta laudaverit[*](laudauerit D2F2dv. -rim r.), ad verbum tralata sententia: et fortunatam Italiam frumento serere[*](serere D2D. carere D1GFd. canere EG.) candido. quae laus peculiaris hodieque Italico est; quo magis admiror posteros Graecornm nullam mentionem huius fecisse frumenti.

<2> Nunc ex his generibus, quae Romam[*](Romam v. roma DG. romae FdEBrot.) invehuntur, levissimum est Gallicum atque Chersonneso advectum[*](aduentum D1GF1. adpensus F2.), quippe non excedunt[*](exce- dit F2dT.) modii[*](modii D2dTD. -dius F2. -dium E. in modium v. mod G. modo r.) vicenas libras, si quis[*](si quis D2v. silique F1. siliqui r.) granum ipsum ponderet. Sardum adicit[*](sar- dum adiecit (-cis d)dT. sardinia dicit E.) selibram[*](selibram F2D. -ras rG.), Alexandrinum et trientem[*](trientem F2D. -tes rv.)—hoc et Siculi pondus—, Baeticum[*](Baeticum U 346. boet- DGFE. boeot- dv.) totam libram addit, Africum et dodrantem[*](dodrantem F2D. -tes rv.). in transpadana Italia scio vicenas quinas libras farris modios pendere, circa Clusium et senas. lex certa[*](certe dEH.) naturae[*](natura DGF1.), ut in quocumque genere pani[*](pane dEv. a. C.) militari[*](miliari D coll. §§ 55. 102. 73. 74. sed cfr. Vopisc. Aurel. 9, 6. panis nauticus ap. Plin. XXII 138. praeterea dicendum esset miliario vel miliaceo: cfr. herba miliaria XXII 161. Varro r. r. III 5, 2.) tertia portio ad grani pondus

accedat[*](accedat v. accedit (-dat F2) et tertia ll.), sicut optumum frumentum esse, quod in subactum[*](subactu v. a. J.) congium aquae capiat. quibusdam generibus per se pondus ,[*](locum recte dist. v. a. S. cfr. § 62.) sicut Baliarico: modio tritici panis p???. XXXV[*](xxx dv. a. H.) reddit[*](redit D.); quibusdam binis[*](binis H. in pinis D1GFdE. in binis G. non nisi D2S.) mixtis, ut Cyprio et Alexandrino XX prope libras non excedentibus. Cyprium fuscum est panemque nigrum facit, itaque miscetur Alexandrinum candidum, redeuntque [*](redduntque F2dEv. a. S.) XXV pondo. Thebaicum libram[*](libram F2in ras.fS. -ras rv.) adicit. marina aqua subigi, quod plerique in[*](in om.ES.) maritimis locis faciunt occasione [*](occasione F2dv. -nem r.) lucrandi salis, inutilissimum[*](inutilissimum dG. util- r. uil- fv.). non alia de causa opportuniora morbis[*](a morbis F2.) corpora existunt. Galliae[*](gallia ES.) et[*](et F2v. om. r.) Hispa niae[*](hispanie G. -nia E.) frumento in potum resoluto quibus diximus generibus[*](62,67) spuma ita concreta pro fermento utuntur, qua de causa[*](dist. ego.) levior illis quam ceteris panis.[*](Th. H VIII 4, 3 extr. (cfr. C. III 21, 2). ib. 4, 4. Col. II 9, 7. Th. C. IV 11, 4. Col. II 9, 8. Diosc. II 107. Th. H. VIII 4, 5.) <3> Est differentia [*](differentia ego. -tiae DF. -cie G. -tia est dEv.) et calami, crassior quippe melioris est generis. plurimis tunicis Thracium triticum vestitur ob nimia frigora illi plagae exquisitum. eadem causa et trimenstre[*](trimestre Dal. -estria dEv. -enstria rD.) invenit detinentibus terras nivibus, quod tertio fere a satu[*](a satu F2Bas. assatum r.) mense, cum[*](cum D2D. om. rv) et in reliquo orbe, metitur. totis hoc Alpibus notum, et hiemalibus provinciis nullum hoc frumento laetius, unicalamum praeterea nec usquam capax, seriturque[*](seriturque dEv. -turquae F2. sequitur quae r.) non nisi tenui terra. est et bimestre circa Thraciae[*](thraciae Ev. -cia dT tracie r.)Aenum[*](Aenum P e Theophr. enum D2. num G. finem F2f2. fenum r. finum v a. Brot.), quod XL die, e quo[*](e quo ego. cfr. XVII 126. quo F2v. quod r. quam G.) satum est, maturescit, mirumque nulli frumento
plus esse ponderis et furfuribus carere. utitur eo et Sicilia et Achaia[*](achia DGF.), montuosis utraque partibus, Euboea quoque circa Carystum. in tantum fallitur Columella, qui ne trimestris[*](trimestris E1v. -stri rD.) quidem proprium genus existimaverit esse, cum sit antiquissimum[*](anti- quissimum F2v. -mis d. -m//i D. -mi rS.). Graeci setanion[*](setamon E. sitanion Turneb. adv. 1, 20. cfr. Diosc. II 107. Theophr. h. pl. VIII 2, 3. trimenon v. a. H.) vocant. tradunt in Bactris grana tantae magnitudinis fieri, ut singula[*](singulas F2E.) spicas nostras aequent.

[*](Th. H. IV 4, 9.) primum ex omnibus frumentis seritur hordeum. dabimus et dies serendo cuique generi natura[*](matura E.) singulorum[*](201 sqq.) exposita. hordeum Indis[*](indi E.) sativum et silvestre[*](silurē E.), ex[*](ex Gdv. in r.) quo panis apud eos praecipuus et alica[*](et alica H coll. Theophr. et XXII 136. italica DGF1dEG. itali F2. -lici fv.). maxume quidem[*](quidem v. quidam ll. S.) oryza gaudent, ex qua tisanam conficiunt, quam reliqui mortales ex hordeo. oryzae folia carnosa, porro similia, sed latiora , altitudo cubitalis, flos purpureus, radix gemmeae[*](gemmeae Ddv. geminae fED. -ne GF.) rotunditatis.

[*](Pl. iun. p. 8, 15–20.) Antiquissimum in cibis hordeum, sicut Atheniensium ritu[*](ante mensium ritum E.) Menandro auctore apparet et gladiatorum cognomine , qui hordearii[*](hordiarii E.) vocabantur. polentam quoque Graeci non aliunde praeferunt. pluribus fit haec modis. Graeci perfusum aqua hordeum siccant nocte una ac postero die frigunt, dein molis frangunt. sunt qui vehementius tostum rursus exigua aqua adspergant et siccent[*](et siccent F2fH. siccent r. siccentque v.), priusquam molant . alii vero virentibus spicis decussum hordeum recens purgant madidumque in pila tundunt atque in corbibus eluunt ac siccatum[*](siccatum D2F2in ras.dv. -arum r.) sole rursus tundunt et purgatum molunt . quocumque autem genere praeparato vicenis hordei

libris ternas seminis lini et coriandri selibram[*](selibram FH. -bras DGv. -bra E. sex libras dT.) salisque acetabulum[*](acetabulum F2S. -ulo rv.), torrentes omnia ante[*](omnia ante DGd. ante omuia rv.), miscent in mola. qui diutius volunt servare, cum polline ac furfuribus suis condunt novis fictilibus. Italia sine perfusione tostum in subtilem farinam molit, isdem additis atque etiam milio[*](milio v. emilio ll.).

Panem ex hordeo antiquis usitatum vita damnavit, quadripedumque [*](quadrupedum quis D2. -dum quorum F2.) fere cibus[*](fere cibus D2dTfH. refe cibus D1F1G. cibus F2. refectibus E. tradidit refectibus v.) est, cum tisanae inde usus validissimus saluberrimusque tanto opere probetur.[*](cfr. Geop. III 9.) unum laudibus eius volumen dicavit Hippocrates e clarissimis medicinae scientia[*](scientiae E1v. a. G.). tisanae bonitas praecipua Uticensi. in Aegypto vero est quae fiat ex hordeo, cui sunt bini anguli . in Baetica et Africa genus, ex quo fiat, hordei glabrum appellat Turranius. idem olyran et oryzan[*](oryzan Verc. orygan DFE2. origan (am d) r.) eandem[*](ean- dem dEv. eadem r.) esse existimat[*](existimant E1.). tisanae conficiendae volgata ratio est.

[*](Diosc. II 123. Cato 87.) Simili modo e[*](e S. et ll. ex v.) tritici semine tragum[*](tragum D2v. -grum d. trangum r.) fit, in Campania dumtaxat et Aegypto, amylum vero ex omni tritico ac siligine[*](sigiline E.), sed optimum[*](et optimum ES.) e[*](e F2G. ex dv. et r.) trimestri. inventio eius Chio[*](dist. ego.) insulae debetur; et hodie laudatissimum inde. est[*](inde est D2dEv. idem F2. id est r.) appellatum ab eo quod sine mola fiat. proximum trimestri quod[*](quod de dT. quodam G.) e minime ponderoso tritico. madescit dulci aqua in[*](aqua in D2F2dv. aquam r. aqua C.) ligneis vasis, ita ut integatur[*](intinguatur F2.) quinquies in die mutata; melius, si et noctu[*](noctu F2G. in noctu r.), ita ut misceatur pariter. emollitum priusquam acescat, linteo aut sportis saccatum[*](saccatum dH. sicc- rv.) tegulae infunditur inlitae fermento, atque ita in sole densatur. post Chium maxime laudatur Creticum, mox Aegyptium—probatur

autem levore[*](leuiore E.) et levitate atque ut recens sit—, iam et Catoni[*](catonis Ev. a. G.) dictum apud nos.

[*](Th. H. VIII 4, 2.) Hordei farina et ad medendum utuntur, mirumque in usu iumentorum ignibus durato ac postea molito offisque humana manu demissis in alvum maiores vires[*](in aluum maiores uires (esse uires F2S. eis uires J) F2v. maiores esse in aluum uires r.) torosque corporis fieri. spicae quaedam binos ordines habent, quaedam plures usque ad senos. grano ipsi aliquo t[*](aliquot v. -quod DGF1D. -quid dE. -quae F2.) differentiae: longius leviusque aut brevius ac[*](ac ego. aut ll. v. et U 349.) rotundius , candidius nigriusve[*](nigriusue D. -iusque uel DS. -ius uel rv.), cui purpura est opimo[*](opimo ego e Theophr. (cfr XXII 92). opti-D2D. ulti-rv.) ad polentam. contra tempestates candido maxima infirmitas. hordeum frugum omnium mollissimum est.[*](Col. II 9, 3 (14). Th. H. VIII 4, 1 extr.) seri non volt[*](uolt S. uult dTG. uolet DGF1E. ualet F2v.) nisi in sicca et soluta terra ac nisi laeta. palea ex optimis , stramento vero nullum conparatur. hordeum ex omni frumento minime calamitosum, quia[*](quia F2dEv. qui r.) ante tollitur quam triticum occupet rubigo—itaque sapientes agricolae triticum [*](dist. ego.) cibariis tantum serunt, hordeum sacculo seri dicunt—, propterea[*](prop- terea quod S.) celerrime redit, fertilissimumque[*](fertilissimumque dv. -mum quae F1. -mum- que est F2D. -mum S. -miquae (-que D2E)r.) quod in[*](in del.F2.) Hispaniae [*](hispania E.) Carthagine Aprili mense collectum est. hoc seritur eodem mense in Celtiberia, eodemque anno bis[*](anno bis Ddv. a nobis r. a del.F2f2.) nascitur. rapitur omne a prima statim maturitate festinantius quam cetera. fragili enim stipula et tenuissima palea granum continetur. meliorem etiam polentam fieri tradunt, si non excocta maturitate tollatur.

Frumenti genera non eadem ubique nec, ubi eadem sunt, isdem nominibus. volgatissima ex his[*](ex his atque D2D. om. rv.) atque

pollentissima[*](pollentissima ego. ponent- D2. potent- D. om. r. v.) far, quod adoreum veteres appellavere[*](appel- lauere Ddv. -llare r.), siligo, triticum. haec plurimis terris communia. arinca Galliarum propria, copiosa et Italiae est, Aegypto[*](aegypto GG. in aeg- rv.) autem ac Syriae Ciliciaeque et Asiae ac Graeciae peculiares zea, oryza[*](oryza D. oriza F2. olyza D. oliza r. olyra v.), tiphe.[*](cfr. Col. II 6, 1. Diosc. II 123.) Aegyptus similaginem conficit e tritico suo nequaquam Italicae[*](italicae Fv. -ico d. -iae r Bas.) parem. qui zea utuntur non habent far. est et haec ltaliae, in Campania maxime, semenque appellatur . hoc habet nomen res praeclara, ut mox docebimus,[*](112) propter quam Homerus[*](umerus E.)ζείδωρος ἄρουρα[*](zidoros (eid- D1. zoid- D2) arura ll.) dixit[*](dixit D2dv. diximus r.), non, ut aliqui arbitrantur, quoniam vitam donaret[*](donaret dv. -rent r.). amylum quoque ex ea fit priore crassius;[*](cfr. Col. II 8, 5. Val. Max. II 5, 5.) haec sola differentia est. ex omni genere durissimum far et contra hiemes firmissimum . patitur frigidissimos locos et minus subactos vel aestuosos[*](aestuosos dEv. -tiuosos rD.) sitientesque. primus antiquis[*](antiquo is CFW Müller p. 18.) Latii[*](Latii ego. cfr. XI 251. latio ll. v.) cibus, magno argumento in adoriae donis, sicuti diximus. pulte autem,[*](14) non pane, vixisse longo tempore Romanos manifestum, quoniam et pulmentaria hodieque dicuntur et Ennius, antiquissimus[*](dist. ego.) vates, obsidionis famem exprimens offam eripuisse plorantibus liberis patres commemorat. et hodie sacra prisca atque natalium pulte[*](pul- tibus d.) fitilla[*](fitilla G. cfr. Buecheler in Fleckeis. ann. 1875 p. 328. fit illa DGF1. fritilla (-tella E1)F2E2v. ilia d.) conficiuntur, videturque tam puls[*](tam puls DdC. tam plus F1Ev. tamplius F2. tempus G.) ignota Graeciae fuisse quam Italiae polenta.

[*](Col. II 9, 13.) <1> Tritici semine avidius nullum est nec quod plus[*](dist. D.) alimenti trahat. siliginem proprie dixerim tritici delicias candore sive virtute sive pondere[*](candore siue uirtute siue pondere ego. candore uirtute pondere D2D. candor (-ore F1) est et sine uirtute sine, (et sine v) pondere rv. (an candore, etsi uincitur pondere?)). conveniens umidis

tractibus, quales Italiae sunt et[*](sed et Ev. a. D.) Galliae Comatae, sed trans Alpes in Allobrogum tantum Remorumque[*](remorumque D2dTBrot. memo- r. Meminorumque G.) agro pertinax , in ceteris ibi partibus biennio in triticum transit. remedium, ut gravissima quaeque grana eius serantur.

e siligine lautissimus[*](lautissimus D2dv. lat- r.) panis pistrinarumque opera laudatissima . praecellit[*](prae- cellit dEv. -llet r.) in Italia, si Campana Pisis natae misceatur. rufior illa, at Pisana candidior ponderosiorque cretacea. iustum est e grano Campanae[*](Campanae v. -aniae ll.), quam vocant castratam, e modio redire sextarios IV siliginis vel e gregali sine castratura sextarios V, praeterea floris semodium et cibarii, quod secundarium vocant, sextarios IV, furfuris sextarios totidem, e Pisana autem siliginis sextarios V, cetera paria sunt. Clusina Arretinaque etiamnum sextarios siliginis adiciunt[*](adiciunt coni. H. adsiunt E. adsciunt r Brot. assumunt v.), in reliquis pares. si vero pollinem[*](pollionem E.) facere libeat, XVI pondo panis[*](panes E.) redeunt et cibarii III[*](III ego. tres F2D. tria rv. (scribendum erat terna).) furfurumque semodius. molae discrimine hoc constat. nam quae[*](namque d1E. si add.d2.) sicca moluntur, plus farinae reddunt, quae salsa aqua sparsa, candidiorem medullam, verum plus retinent in furfure. farinam a farre dictam nomine ipso apparet. siligineae farinae modius[*](modius PF2dv. -ios r.) Gallicae XX[*](xx PD. XXII rv.) libras panis reddit, Italicae duabus tribusve amplius in artopticio pane. nam furnaceis binas adiciunt libras in quocumque genere.