Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*]((cfr. Varro r. r. I 9, 7. Colum. III 11, 6. 9. [Pallad. I 5, 2. 34, 3.] Verg. G. II 255).)Terram amaram [probaverim[*](uncos ego posui. probauerim ll. D. an probaturis? -averint coni. S. siue macram si quis probare uelit v. a. J.)] demonstrant[*](demonstrantes J.) eius[*](eius ego. eas ll. H. eam v. sata J.) atrae degeneresque[*](degenerisque J.) herbae, frigidam autem retorride nata, item uliginosam tristia, rubricam oculi[*](oculi v. -lis ll. S.) argillamque, operi difficillimas[*](difficillima v. a. G. -mam D.) quaeque[*](quae- quae D.) rastros aut vomeres ingentibus glaebis onerent[*](onerent dG. -ret rv.), quamquam non quod operi, hoc et fructui adversum ; item e contrario cineraceam[*](cinericeam ES. sed cfr. XXVII 44.) et sabulum album. nam sterilis denso[*](denso D. -sa ll.v.) callo facile deprehenditur vel uno ictu cuspidis.[*](Cato 5, 6.) Cato breviter atque ex suo more vitia determinat : Terram cariosam[*](cariofam D2v. -otam d. -ota E. carior iam D1.) cave[*](cave ne ares P e Catone.), neve plaustro[*](plo- strum et pecus Cato.) neve pecore[*](pecores Dd.) inpellas. quid putamus hac appellatione ab eo tantopere[*](tanto opere ab eo dES.) reformidari, ut paene vestigiis quoque interdicat? redigamus ad ligni cariem, et inveniemus illa, quae in tantum abominatur[*](abominatur v. abominantur (abho- D) ll.), vitia aridae, fistulosae, scabrae, canescentis[*](canescentis v. canentientis (-tes DE) ll. canentis J.), exesae[*](exesae v. ex se ll.), pumicosae.[*](Colum. II 1, 2.) plus dixit una significatione quam possit ulla copia sermonis enarrari. est enim interpretatione vitiorum quaedam non aetate (quae nulla in ea intellegi potest), sed natura sua anus[*](an anilis?) terra, et ideo infecunda ad omnia atque inbecilla.[*](Cato 1, 3. 151, 2.) idem agrum optimum iudicat ab radice[*](ab radice D2dTD. -cem D1. ad radicem Ev. sub radice P e Catone.) montium planitie in meridiem excurrente,

qui est totius[*](totius v. potius ll.) Italiae situs, terram vero teneram, quae vocetur pulla. erit igitur haec optima et operi et satis[*](satis P. satia DE. sata dT.). intellegere modo libeat dictam[*](dictam Ev. -ta r.) mira significatione teneram , et quidquid optari debet, in eo vocabulo invenietur. illa temperatae ubertatis,[*](Hom. ς 541. 547.) illa mollis facilisque culturae, nec madida nec sitiens. illa post vomerem nitescens, qualem fons ingeniorum Homerus in armis a deo[*](a deo B. ab eo ll. v.) caelatam dixit addiditque miraculum nigrescentis[*](nigre- scentis B. incresc- ll. v.), quamvis fieret ex auro. illa quam recentem exquirunt inprobae alites vomerem comitantes corvique aratoris vestigia ipsa rodentes[*](rodentis DD.). reddatur hoc in loco luxuriae quoque sententia et aliqua[*](et aliqua ll. v. Italica S parum apte coll. § 93. an et alioqui (cfr. XIII 21) vel ex obliquo (i. e. inproprie)?) in propositum certe.[*](Cic. de or. III 25, 99.) Cicero, lux doctrinarum altera, Meliora, inquit, unguenta sunt quae terram, quam quae crocum sapiunt. hoc enim maluit dixisse quam redolent. ita est profecto, illa erit optima quae unguenta sapiet.[*](Th. C. VI 17, 6. 7.) quod si admonendi sumus, qualis sit terrae odor ille qui quaeritur, contingit saepe etiam quiescente ea sub occasum solis, in quo loco arcus caelestes[*](caelestis DEv. a. S.) deiecere[*](deucere E. deiecerit v. a. S.) capita sua, et cum a siccitate continua immaduit imbre. tune emittit ilium suum halitum divinum ex[*](ex v. et ll.) sole[*](sole dv. solem r.) conceptum, cui conparari suavitas nulla possit. is esse e[*](e ego (cfr. XXXIII 98). om. ll. S. odor in v.) commota debebit repertusque neminem fallet[*](fallet dv. -lat r.), ac de terra odor optime iudicabit. talis fere est in novalibus caesa vetere silva, quae consensu laudatur.[*](Colum. I praef. 1. 2. II 1, 2.) et in frugibus quidem ferendis eadem terra utilior intellegitur, quotiens intermissa cultura quievit, quod in vineis non fit[*](fit E.), eoque est diligentius eligenda, ne vera existat opinio eorum, qui
iam Italiae terram existimavere lassam.[*](Th. C. III 20, 3.) operis quidem facilitas[*](facilitas ego. facultas ll.v. cfr. XVIII 110.) in aliis generibus constat et caelo, nec potest arari post imbres aliqua[*](ali- quo E.), ubertatis vitio lentescens. contra in Byzacio[*](byzantio dv. a. G.) Africae illum centena quinquagena fruge fertilem campum nullis, cum[*](cum dv. eum r.) siccum[*](siccum ll. J. -us v.) est, arabilem[*](arabile E.) tauris, post imbres vili asello et a parte altera iugi anu[*](iugi anu v. iungi anum ll. U 306 et a parte altera iungi anum post scindi transponi vult.) vomerem trahente[*](trahente v. -tem ll.) vidimus scindi. terram[*](terra E.) enim terra[*](terrae DE.) emendandi [*](emendari dv. a. S. sed cfr. Nipperd. ad Tac. ann. XIII 26 extr.), ut aliqui praecipiunt, super tenuem pingui iniecta[*](intecta DE.) aut gracili bibulaque super umidam ac praepinguem, dementi s[*](dementis coni. J. cfr. II 85. -tia ll. v.) operae est. quid potest sperare qui colit talem?

[*](extr.: Th. C. III 20, 3. 4.) Alia est ratio, quam Britanniae[*](bri- tanniae dTJ. -nia Ev. brittannia D.) et Galliae[*](gallia Ev. a. J.) invenere , alendi eam ipsa[*](ipsa dv. ipsae DES (indicata lacuna). ipsa. est U 307.), genusque, quod[*](quod genus v.a.S. genus quod U.an quod delendum?) vocant margam. spissior ubertas in ea intellegitur et quidam[*](quidem E.) terrae adipes ac velut glandia in corporibus, ibi densante se pinguitudinis nucleo.

non omisere et hoc Graeci—quid enim intemptatum illis?—leucargillon[*](leucargillon G. -ilion dE. leugargilion D.) vocant candidam argillam, qua in Megarico agro utuntur, sed tantum in umida frigidaque terra. illam[*](illas Ddv. a. H.) Gallias Britanniasque locupletantem [*](locupletantes v. a. H.) cum cura dici convenit.

Duo genera fuerant, plura nuper exerceri coepta proficientibus ingeniis. est enim alba, rufa[*](rufa v. rofa ll.), columbina, argillacea , tofacea, harenacea. natura duplex, aspera aut pinguis; experimenta utriusque in manu. usus aeque[*](manu usus aeque D. manus usaeque Dd. manus usu quae E. manus ususque v.) geminus, ut fruges tantum alant aut eaedem et pabulum. fruges alit

tofacea albaque[*](albaque dEBrot. alba quae Dv.), si[*](si DdBrot. sit ED. si sit v.) inter fontes reperta est, ad infinitum fertilis,[*](dist. Brot.) verum aspera[*](aspero D.) tractatu[*](tractatu v. tractuus D. tractu rD.); si[*](si S. et si v. om. ll.) nimia iniecta est, exurit solum. proxima est rufa, quae vocatur acaunumarga[*](acaunumarga TfEH. -nomarga r.), intermixto lapide terrae minutae, harenosae. lapis contunditur in ipso campo, primisque annis stipula difficulter caeditur propter lapides; inpendio tamen minima[*](minima DED. -mo v. nimia dT.) levitate dimidio minoris,[*](dist.Müller emend. III 17.) quam ceterae, invehitur. inspergitur rara; sale eam[*](eam dv. ea r.) misceri putant. utrumque hoc genus semel iniectum in L annos valet et frugum et pabuli ubertate.

Quae pingues esse sentiuntur, ex his praecipua alba. plura eius genera: mordacissimum quod supra diximus . alterum genus albae creta[*](cretae dEv. a. J.) argentaria[*](argumentaria DdT.) est. petitur[*](43) ex alto, in centenos pedes actis plerumque puteis, ore angusto[*](angusto ego. (an angustiore?) -tur D1. -tatur r Brot. -tatis v. -tis vet. Dal.), intus, ut in metallis, spatiante vena. hac maxime Britannia utitur. durat[*](durat C. -ant ll. v.) annis LXXX, neque est exemplum ullius, qui bis[*](qui bis v. quibus ll.) in vita hanc[*](hanc v. hunc ll.) eidem iniecerit. tertium genus candidae glisomargam vocant. est autem creta fullonia mixta pingui terra, pabuli quam frugum fertilior, ita ut messe sublata ante sementem alteram laetissimum secetur. dum fruges[*](fruges ego. in fruge est ll. v. in frugem exit Müller emend. III 17.), nullum aliud gramen emittit. durat XXX annis. densior iusto Signini modo strangulat solum. columbinam Galliae[*](gallia Ev. a. H.) suo nomine eglecopalam[*](glecopalam d.) appellant[*](appellat v. a. H.). glaebis excitatur lapidum modo, sole et gelatione ita solvitur, ut tenuissimas bratteas faciat. haec ex aequo fertilis. harenacea utuntur, si alia non sit; in uliginosis vero[*](uero DdG. uerti E.), et si alia sit. Ubios[*](ubi hos Ev. a. G.) gentium solos novimus, qui fertilissimum agrum colentes quacumque terra infra pedes tres effossa et pedali crassitudine iniecta[*](intecta DE.) laetificent. sed ea non diutius

annis x prodest. Aedui et Pictones calce uberrimos fecere agros, quae sane et oleis vitibusque[*](et uitibus dv. a. S.) utilissima reperitur. omnis autem marga arato inicienda[*](aratro initienda E.) est. ut medicamentum rapiatur,[*](dist. D.) et fimi[*](fimum D2D.) desiderat quantulumcumque[*](quantulumcumque D. -lumquae ll. aliquantu- lum, quae (quaeque J) v.), primo plus aspera et quae in herbas non effunditur; alioquin novitate quaecumque fuerit solum laedet, ne sic quidem primo anno fertilis. interest et quali solo quaeratur. sicca enim umido melior, arido pinguis. temperato[*](temperato B. -te E. -tae dG. -poratae D.) alterutra, creta vel columbina, convenit.

[*](Th. H. II 7, 5 (Colum. XI 2, 60).) Transpadanis cineris usus adeo placet, ut anteponant fimo iumentorumque, quod[*](quod quia (pro que quod) d(?) v. a. D.) levissimum est[*](est dv. esse r.), ob id exurant[*](exurunt v. a. S. exarant J.). utroque tamen pariter non utuntur in eodem arvo, nec in arbustis cinere nec quasdam ad fruges, ut dicemus[*](dicimus D1E. diximus v. a. S.). sunt qui pulvere quoque uvas ali iudicent pubescentesque pulverent et vitium arborumque radicibus adspergant. quod certum est, Narbonensi[*](narboniensi E. -sis d.) provinciae et vindemias circius[*](circius D coll. § 21 et II 121. cercius D. certius rv.) sic coquit[*](sic coquit D. sicco quid D. sicco quod E. sic (certius) coqui dTv (add. eo).), plusque[*](plus quia D. quia plus v. a. S.) pulvis ibi quam sol confert.

[*](Hom. ω 225, Varro r. r. I 38, 2.) Fimi plures differentiae, ipsa res antiqua. iam apud Homerum regius senex agrum ita laetificans suis manibus reperitur. Augeas rex in Graecia excogitasse traditur , divulgasse vero Hercules in Italia, quae[*](quae om.E.) regi suo Stercuto Fauni filio ob hoc inventum inmortalitatem tribuit . M. Var r o principatum dat turdorum fimo ex aviariis, quod etiam pabulo boum suumque magnificat neque alio cibo celerius pinguescere adseverat. de nostris moribus bene sperare est, si tanta apud maiores fuere aviaria, ut

ex his agri stercorarentur.[*](Colum. II 14, 1. Chartodras ap. Th. H. II 7, 4. Th. C. III 9, 3. 17, 5.) primum[*](primum P e Colum. proximum ll. v.) Columella e[*](e DD. om. rv. ex P.) columbariis , mox gallinariis facit, natantium alitum damnato. ceteri auctores consensu humanas dapes ad hoc in primis advocant. alii ex his praeferunt potus hominum in coriariorum[*](coriariorum C. (cfr. § 258). coriorum ll. v.) officinis pilo madefacto, alii per sese aqua iterum largiusque etiam, quam[*](iam ibi d(?) v. a. D.) cum bibitur, admixta. quippe plus ibi mali[*](mali dH. male rv.) domandum[*](domandum dv. -dus D2E. -mundus D1.) est, cum ad virus illud vini homo accesserit. haec sunt certamina, invicemque[*](inuicemque ll. S. quibus inuicem v.) ad tellurem quoque alendam aluntur[*](aluntur ego. utuntur ll. v.) homines[*](homine U 312.).[*](Colum. II 14, 4. Varro r. r. I 38, 3.) proxime spurcitias suum laudant, Columella solus[*](solus v. solum ll.) damnat. alii cuiuscumque quadripedis ex cytiso[*](exciti. so E. exitiosum v.a.G.), aliqui columbaria praeferunt. proximum deinde caprarum est, ab hoc ovium, dein boum, novissimum [*](nouissi- mum dG. -us rv.) iumentorum.

[*](Varro I 13, 4. Colum. I 6, 21. Geop. II 21, 11.) Hae fuere apud priscos differentiae, simulque praecepta non invenio[*](non inuenio ll. v. ut inuenio B. non inuenta ingeniorum S. plura non inuenio J. eici vult U 313.) recenti[*](recenti ego. rettuli ll. S. re tali v.) utendi, quando et hic vetustas utilior; visumque iam est apud quosdam provincialium inveteratum[*](inueteratum ego. in tantum ll. v.), abundante geniali copia pecudum, farinae vice cribris superinici[*](iniici dT.), faetore aspectuque temporis viribus in quandam etiam gratiam mutato.—(Nuper repertum oleas gaudere maxime cinere e calcariis fornacibus[*](verba Nuper—fornacibus videntur pertinere ad § 49 (post ut dicemus).).)[*](Varro I 38, 3. Colum. II 14, 4. 5. 6 [II 15, 5. 6]. Pallad. I 33, 2.)—Varro praeceptis adicit equino, quod sit levissimum, segetes alendi, prata vero graviore et quod ex hordeo fiat multasque gignat herbas. quidam etiam bubulo[*](bubula d. bubalo E.) iumentorum

praeferunt ovillumque[*](suillumque dT.) caprino, omnibus vero asininum, quoniam lentissime mandant. e contrario usus adversus utrumque pronuntiat. inter omnes autem constat nihil esse utilius lupini segete, priusquam siliquetur[*](siliquetur v. -quet D. -queat d. -quent T. -quę E.), aratro vel bidentibus versa[*](uersa v. -sae ll.) manipulisve desectae circa radices arborum ac vitium obrutis. et ubi non sit pecus, culmo ipso vel etiam felice stercorare arbitrantur.

[*](Cato 37, 2. Cato 30.) Cato: Stercus unde facias[*](facias P e Catone. faciat ll. fiat v. a. S.), stramenta, lupinum , paleas, fabalia ac frondis[*](frondes dv. a. S.) iligneam[*](iligneam J. -nea DE. -nas v. iliginea d.) quernea m[*](querneam J. -nea DE. -na d. -nasque v.). ex segete evellito ebulum, cicutam et circum salicta herbam altam[*](altam P e Catone. actam DE. auctam v. mactam dTBrot.) ulvamque. eam substernito ovibus, bubusque[*](bubusque S e Catone. que ll. om. v.) frondem[*](frondemque v. a. S.) putidam. -Vinea[*](uitis Cato.) si macra erit[*](macra erit H e Catone. macrauerit ll. macruerit v. macra fuerit S.), sarmenta sua comburito et indidem inarato[*](sua con- cidito minute et ibidem inarato aut infodito Cato.). idemque: Ubi saturus eris[*](ubi sementim facturus eris, ibi oues delectato Cato.) frumentum, oves ibi delectato.

[*](Cato 37, 2. 1. Verg. G. I 77.) Nec non et[*](et dv. est r.) satis quibusdam ipsis pasci terram dicit:[*](dist. ego.) segetem stercorant fruges: lupinum, faba, vicia; sicut e contrario: cicer, quia vellitur et quia salsum[*](quod uellitur et quod salsum Cato.) est, hordeum, fenum Graecum, ervum, haec omnia segetem exurunt[*](exsugunt Cato.) et omnia quae velluntur. nucleos[*](nucleos dv. -eus D. -eum E.) in segetem ne indideris.—Vergilius et lino segetem exuri et avena et papavere arbitratur.

[*](Colum. I 6, 22. II 14, 7. 6. Varro r. r. I 38, 3. Cato 29. Colum. II 14, 9.) Fimeta sub diu concavo loco et qui umorem colligat , stramento[*](stramenta E.) intecta, ne in sole arescant, palo e robore

depacto fieri iubent[*](iuuent E.). ita fore ne innascantur iis serpentes. fimum inicere terrae plurimum refert favonio flante ac luna sitiente[*](silente P e Catone.). id plerique prave intellegunt a favonii ortu faciendum ac Februario mense tantum, cum id pleraque sata aliis postulent mensibus. quocumque tempore facere libeat, curandum, ut ab occasu aequinoctiali flante vento fiat lunaque decrescente ac sicca. mirum in modum augetur ubertas effectusque eius observatione tali.

[*](Th. H. II 1, 1. Trogus: cfr. Th. H. II 2, 2.) Et[*](et TEJ. om. rv.) abunde praedicta ratione caeli ac terrae nunc de iis arboribus dicemus[*](dicemus D2dv. -cimus rH.), quae cura hominum atque arte proveniunt. nec pauciora prope sunt genera; tam benigne naturae gratiam retulimus. aut enim semine proveniunt aut plantis radicis aut propagine aut avolsione aut surculo[*](aut consecto DES. (cfr. Theophr. ) in cons- dTH. et cons- v.) aut insito aut consecto arboris trunco. nam folia palmarum apud Babylonios seri atque ita arborem provenire[*](proueniret D.) Trogum[*](Trogum om.D.) credidisse[*](deuenisse credidisse E1.) demiror. quaedam autem pluribus generibus seruntur, quaedam omnibus.

[*](Colum. IV 33, 2. 4. Verg. Geo. II 15. Th. H. II 2, 4. 5. Th. C. I 8,1. IV 1, 1. I 9, 1. 16, 12.) Ac pleraque ex his natura ipsa docuit et in primis semen serere, cum decidens exceptumque terra vivesceret. sed quaedam non aliter proveniunt, ut castaneae , iuglandes[*](iuglandes Ev. ut glandes r.), caeduis dumtaxat[*](dumtaxat v. -xaret ll.) exceptis; et[*](et DdG. e ES. ex v.) semine autem, quamquam dissimili[*](dissimilia D.), ea quoque, quae aliis modis seruntur, ut vites et mala atque pira. namque his pro semine nucleus, non, ut supra dictis[*](dictus E.), fructus ipse. et mespila semine nasci possunt. omnia haec tarda[*](tardo d.) proventu ac degenerantia et insito restituenda, interdumque[*](inter- dumque DTD. -dum rv.) etiam castaneae.

[*](Th. H. II 2, 6.) Quibusdam natura contra[*](contra om.d.an contra natura?) omnino non degenerandi , quoquo[*](quoquo dv. quo r.) modo serantur[*](serantur dv. seruantur r. seruntur S.), ut cupressis, palmae, lauris. [*](15,27 sqq.) namque et laurus pluribus modis seritur. genera eius diximus. ex his Augusta et bacalis et tinus[*](tinus G. (cfr. XV 128). tpinus E1. pinus rv.) simili modo seruntur. bacae mense lanuario aquilonis adflatu siccatae leguntur expandunturque rarae, ne calefiant acervo. postea quidam fimo[*](fimo Verc. fumo ll. v.) ad satum[*](satum G. -tu ll.) praeparatas[*](paratas Ev. a. G.) urina[*](urina v. ad urinam (-na D) ll.) madefaciunt,[*](Pallad. III 23, 2.) alii in qualo pedibus in profluente deculcant, donec auferatur cutis, quae[*](quae DD. que d.om.Ev.) alioqui uligine[*](uligo v. a. S.) infestat[*](infestatur D.) nec patitur partum.[*](pati- tur partum ego. (an potius parturire? cfr. § 135. XVI 101). patitur ll. patitur nasci v. panditur D.) in sulco repastinato[*](repastinato v. -nati ll.) palmi altitudine vicenae fere acervatim *seruntur*[*](seruntur ll. v. habent post propagine; transposui et dist. ego.), mense Martio. eaedem et propagine*, triumphalis[*](triumphali E.) talea tantum.[*](Geop. XI 7, 4. Colum. XI 3, 5. Pallad. 1 34, 5.) myrti genera omnia in Campania bacis seruntur, Romae propagine. Tarentinam[*](Tarentinam P coll. XV 122. -na ll. v.) Democritus et alio modo seri docet, grandissimis bacarum tusis[*](lacunam ego indicavi his fere ex-plendam: ex aqua farinam misceri: cfr. Pall. 1 34, 5.) leviter, ne grana frangantur,..... eaque[*](ea quae D.) intrita restem[*](restem Bas. reste ll. v.)[*](lacunam ind. J. mirae expl. Dal.) circumlini atque ita seri. parietem[*](pariete E.) fore... densitatis [*](densitates D. -ate D.), ex quo virgulae differantur. sic et spinas saepis[*](saepis v. -pe D. sepe r. (cfr. § 68).) causa serunt, tomice moris spinarum circumlita. pilas autem laurus et myrti inopia a trimatu tempestivum est transferre.

[*](Pallad. II 15, 7. 8. 15. Colum. V 10, 12. 13.) Inter ea, quae semine seruntur, Mago[*](Mago v. magno ll.) in nucibus operosus est. amygdalam[*](amygdalam dS. amygdala (amig- D) rG.) in argilla molli meridiem spectante

seri iubet; gaudere et dura calidaque terra, in pingui aut umida mori aut sterilescere; serendas quam maxime falcatas et e novella fimoque diluto maceratas per triduum aut pridie, quam serantur, aqua mulsa; mucrone defigi, aciem lateris in aquilonem spectare; ternas simul serendas, triangula ratione palmo[*](palmo v. (cfr. Column. ) -mas ll. -mam D.) inter se distantes; denis diebus adaquari, donec grandescant.[*](Pallad. IV 10, 11. II 15, 2.) iuglandes nuces porrectae seruntur commissuris[*](commis- suris dv. -ra r.) iacentibus, pineae nucleis septenis fere in ollas perforatas additis[*](abditis D.) aut ut laurus, quae bacis seritur. citrea grano et propagine, sorba semine et a radice planta et avolsione[*](auolsione v. auers- ll.) proveniunt, sed illa in calidis, sorba in frigidis et umidis.

[*](Verg. Geo. II 17. 55. 17.) Natura et plantaria demonstravit[*](demonstrauit dv. -aui r.) multarum radicibus pullulante subole densa et pariente matre, quas[*](quis E.) necet: eius quippe umbra turba indigesta[*](ingesta ES.) premitur, ut in lauris, punicis, platanis, cerasis, prunis. Paucarum[*](paucarum U 314 (cfr. v. 18 quarum). paucorum ll. v.) in hoc genere rami parcunt suboli, ut ulmorum palmarumque. nullis vero tales pulluli[*](pilluli E.) proveniunt nisi quarum radices amore solis atque imbris in summa tellure spatiantur. omnia ea non statim moris est in sua[*](sua (i. e. tellure) DEv. suo dT.an suo solo?) locari[*](locari Tv. iocati r.), sed prius nutrici[*](nutrici dv. -cis E. -risci D.) dari atque in seminariis adolescere iterumque migrare, qui transitus mirum in modum mitigat etiam silvestres, sive arborum quoque, ut hominum, natura novitatis ac peregrinationis avida est, sive discedentes virus relincunt mansuescuntque[*](mansuescuntque v. -cunt ceu ll.) tractatu ceu ferae, dum radici[*](radicis P.) avellitur planta[*](dum —lanta videntur post relincunt transponenda esse.).

[*](Th. H. II 5, 3. Pallad. IV 10, 19.) Et aliud genus simile monstravit, avolsique[*](an avolsi namque (vel quippe)? cfr. § 65. 96.) arboribus

stolones vixere, quo in genere et[*](et v. ut ll. S. an ut... avellantur, partem plerumque?) cum perna sua avelluntur partemque aliquam e matris quoque corpore auferunt[*](auferunt v. -ant ll. D.) secum fimbriato corpore. hoc modo plantantur punicae, coryli, mali, sorbi, mespilae, fraxini, fici inprimisque vites. cotoneum ita satum degenerat. ex eodem inventum est surculos abscisos serere.[*]([Pallad.III 25,21]. Th. C.II,4.) hoc primo saepis causa factum, sabucis, cotoneo et rubis[*](an cotoneo, rubis?) depactis, mox et culturae, ut populis, alnis, salici, quae[*](quae dv. aquae r.) vel inverso surculo seritur. iam haec ibi[*](haec ibi E (cfr. § 5. XVI 195). helbi D. eae ibi d(?)v. hae ibi S.) disponuntur, ubi libeat esse eas. quamquam[*](quamquam ll. dist. ego. cfr. XVIII 125. quamobrem v.) seminarii curam ante convenit dici, quam transeatur ad alia genera.

[*](Colum. arb. 1, 4. 5. Cato 46, 1. Colum. V 9, 1. 10, 1.) Namque ad id praecipuum eligi solum refert, quoniam nutricem indulgentiorem esse quam matrem saepe convenit. sit ergo siccum sucosumque, bipalio subactum, advenis hospitale et quam simillimum terrae ei,[*](ei ego. cfr. Cato. om. ll.v.) in quam transferendae sint, ante omnia elapidatum munitumque ab incursu[*](ab incursu DD. -sum dT. ad incursum Ev.) etiam gallinacei generis, quam minime rimosum, ne penetrans sol exurat fibras.[*](Colum. V 10, 7. Cato 46, 2. Colum. V 6, 7.) intervallo sesquipedum seri—nam si inter se contingant, praeter alia[*](alia D2dTv. aha D1. ea ali E.) vitia etiam verminosa[*](uermiosa dv. a. C.) fiunt—, sariri[*](ante sariri habent ideo Ev. dist. ego.) convenit saepius herbasque evelli, praeterea semina ipsa fruticantia supputare ac falcem pati consuescere.[*](Cato 48, 2. 3. Th. C. I 5, 4 (IV 4, 3). Varro I 40, 1.) Cato et furcis crates inponi iubet altitudine hominis ad solem recipiendum atque integi culmo ad frigora arcenda. sic pirorum malorumque semina nutriri, sic pineas nuces, sic cupressos semine satas et ipsas.[*](extr.: Th. H. II 2, 1.) minimis id granis constat, vix ut perspici quaedam

possint, non omittendo naturae miraculo[*](omittendum... miraculum dTEv. a. G. cfr. XVI 170.) e tam[*](e tam G. etiam ll. ex tam v.) parvo gigni arbores, tanto maiore tritici et hordei grano, ne quis fabam reputet. quid simile origini suae habent malorum pirorumque semina? his principiis respuentem securis materiem nasci, indomita ponderibus inmensis prela[*](prela dv. preda E. praeda D.), arbor es[*](arbores v. -ris DED. -ribus d.) velis, turribus murisque inpellendis arietes! haec[*](hoc E.) est naturae vis[*](na- turae uis C. -ra eius ll. v.), haec potentia. super omnia erit e lacrima nasci aliquid, ut suo loco dicemus.

[*](19,162.21,24)

[*](Geop. XI 5, 5. Cato 48, 1. 2. 151, 3.).Ergo e cupresso femina—mas enim, ut diximus,[*]((16,140)) non gignit—pilulae collectae quibus docui[*](an docuimus?) mensibus[*](60) siccantur sole, ruptaeque emittunt semen formicis mire expetitum, ampliato etiam miraculo tantuli animalis cibo absumi natalem tantarum arborum. seritur Aprili mense, area aequata cylindris aut volviculis[*](uolui- culis ego. uuluoalis Df. uulgo alis dT. uulgiualis E1. ualgi- E2. uolgiolis v. pauiculis U 315. (cfr. Cato 91.129. Colum. XI 3, 34).), densum, terraque cribris superincernitur[*](superincernitur DdTS. supercern- Ev.) pollicis crassitudine.[*](Cato ibid. 28, 1. Th. H. II 7, 1 (cfr. Plin. XVI 76).) contra maius[*](maius D2D. mans D1. mas/// d. immane Ev.) pondus attollere se non valet torqueturque sub terra. ob hoc et pavitur[*](pauitur DfH. patitur r. parcitur v.) vestigiis. Leniter[*](leniter v. (cfr. Cato 151, 3). leuiter ll. S.) rigatur[*](rigatur dv. lig- r.) a solis occasu in trinis diebus, ut aequaliter bibat, donec erumpant. differuntur [*](deferuntur P.) post annum dodrantali filo, custodita temperie, ut viridi caelo serantur ac sine aura. mirumque dictu, periculum eo tantum die est, si roravit quantulumcumque[*](quantulacumque Df.) imbris[*](imbris ego. imbres Ddf. imbrem Ev.), aut si adflavit. de reliquo tutae sunt perpetua securitate aquasque postea odere[*](odere E2Verc. uidere Dd. odore E1v.).[*](Pallad. V 4, 1. II 15, 20. X 14, 3. II 25, 32. V 5, 2. Colum. V 6, 8.) et zizipha grano seruntur

Aprili mense. tubures[*](tuberes dv. tubes E2. tubescere E1.) melius inseruntur in pruno silvestri et malo cotoneo[*](cotoneo v. -onea E. -one d. cotinne D.) et[*](et om.E.) in calabrice. ea est spina silvestris; quaecumque[*](quacumque E.) optime et myxas recipit; utiliter et sorbos.

Plantas ex seminario transferre in[*](in dv. m D.om.E.) aliud, priusquam suo loco ponantur, operose praecipi arbitror, licet translatione folia latiora fieri spondeant.

[*](Colum. V 6, 6.) Ulmorum, priusquam foliis vestiantur, samara colligenda est circa Martias kalendas, cum flavescere incipit. dein, biduo in umbra siccata, serenda densa in refracto[*](refracto v. refacto DE. arefacta dT. area facta Schneider, sed cfr. Colum. V 6, 6 cum XI 2, 60.), terra super minuta incribrata crassitudine, qua[*](qua CFW Müller p. 18. quae ll. v.) in cupressis. pluviae si non adiuvent, rigandum. differendae[*](deferendae TEv. disse- G.) ex arearum venis post annum in ulmaria intervallo pedali in quamque partem.[*](Colum. V 6, 9. 10. 12. arb. 16, 3. Th. H. II 5, 6.) Atinias[*](Atinias ego coll. XVI 72. 108 et Colum V 6,9. maritas ll. v.) ulmos autumno serere utilius, quia carentes[*](carentes TU 316. -ente ll. -ent v.) semine[*](post semine habent nam (non dTf) ut e ll. S.; eieci ut ex iterato semine orta. nam et eae D. nam eae e v.) plantis seruntur. in arbustum quinquennes sub urbe transferunt[*](transferuntur fv. a. Bas.) aut, ut quibusdam placet, quae vicenum pedum esse coeperunt. sulco, qui novenarius dicitur, altitudine pedum III[*](III ego. trium ll.v. nonne ternorum?), pari latitudine[*](latitu- dine v. altit- ll. om.d1.) et eo amplius circa positas pedes terni[*](terni D2v. sterni r.) undique e solido adaggerantur. arulas id vocant in Campania. intervalla ex loci[*](ex loci v. sex luci ll.) natura sumuntur . rariores[*](rariores dTfH. ariores D1E. ari- diores D2v.) serendas in campestribus convenit. populos[*](populos D1dv. -lus r.) et fraxinos[*](fraxinos dv. -nus r.), quia festinantius germinant, disponi quoque maturius convenit, hoc est ab idibus Februariis, plantis et ipsas nascentes. in disponendis arboribus arbustisque

ac vineis quincuncialis[*](quincuncialis v. -unculis d. quisuncalis E. quinsonoalis D.) ordinum ratio vulgata et necessaria, non perflatu modo utilis, verum et aspectu grata, quoquo[*](quoquo dTfH. que quo r. quocumque v.) modo intueare, in ordinem se porrigente versu. populos[*](popu- los dTS. -lus r. -lis v.) eadem ratio semine[*](semine v. -na DE. -nandi dT.) quae[*](quae dS. qua rv.) ulmos serendi, transferendi quoque e seminariis eadem et silvis.

[*](Pallad. III 9, 5. Th. H. II 5, 1. C. III 5, 2. (Colum. arb. 20, 2). Colum. III 5, 2. 9, 7–9. Th. C. III 4, 1.) Ante omnia igitur in similem transferri terram aut meliorem oportet, nec ex tepidis aut praecocibus in frigidos aut[*](aut dv. et rTS.) serotinos situs, ut neque ex his[*](ex his dS. exiit r. ex iis v.) in illos; praefodere scrobes ante[*](ante ll. v. an ante aliquanto? (Theophr.ὡς πλείστου χρόνουetἐκ πολλῶν).); si fieri possit, tanto, donec[*](tanto donec Dv. tanto prius do- nec EG. tanto prior nec d.) pingui caespite obducantur.[*](Colum. V 5, 1. 2. 10, 2. arb. 19, 1. 16, 2. 4, 3. V 9, 7. 10, 3. (III 13, 8). V 10, 4. arb. 4, 3. 19, 2. Xenoph. Oecon. 19, 5. 7. Colum. III 13, 7. 8. (Th. H. II 6, 2).) Mago[*](magno E.) ante annum iubet, ut solem pluviasque conbibant, aut, si id condicio largita[*](largita om.dT.cfr. Colum. V 9, 7.) non sit, ignes in mediis[*](mediis DdTD. -ios ES. -io v.) fieri ante menses duos, nec nisi post imbres in his seri, altitudinem eorum in argilloso aut duro solo trium cubitorum[*](post cubitorum Petavius suspicatus est lacunam esse, his fere explendam: latitudinem duorum.) esse in quamque partem, in pronis[*](pronis H coll. Colum. pruinis DTE. prumis d. prunis v.) palmo amplius, iubetque[*](iubetque ego. et ubi- que ll. v.) caminata fossura ore conpressiore esse[*](conpressiore esse in ego. -iores (S. -iore dv). sint ll. v.), in nigra vero terra duo cubita et palmum quadratis angulis[*](dist. J.) eadem mensura. Graeci auctores consentiunt non altiores quino semipede esse debere nec latiores II[*](II ego. duobus ll. v.) pedibus, nusquam vero semisquipede[*](semisqui- pede dS. -dem r.) minus altos. quoniam [*](dist. ego.) in umido solo ad vicina aquae[*](aquae dv. quae D. quēque E.) perveniatur[*](perueniatur ego. -iat ll. v. (cfr. § 193. IV 94. VI 52).an potius exciderunt ante quoniam haec fere: fodiendum autem in sicco tantum? cfr. Xenoph. Oecon.), Cato,

si locus aquosus sit,[*](Cato 43. (Colum. arb. 20, 3). Th. C. III 4, 2. H. II 5, 1. Colum. V 9, 7. Th. C. III 8, 1. Liv. IX 16, 17. 18.) latos[*](latos G. latus ll.) pedes ternos in faucibus imosque [*](imisque Ev. a. G.) palmum et pedem, altitudine IIII[*](III ego. quattuor ll. v.) pedum, eos lapide consterni aut, si non sit, perticis salignis viridibus, si neque hae sint, sarmentis, ita ut in altitudinem[*](altitu- dinem v. -ne Ef. -ni D. -nis d.) semipes detrahatur [*](semipes detrahatur J. -pede trahatur ll.). nobis adiciendum[*](adiciendum v. adiuuendum DE. -ntum d.) videtur ex praedicta arborum natura, ut altius demittantur ea, quae[*](ea quae dv. aquae r.) summa tellure gaudent , tamquam fraxinus, olea. haec et similia quaternos pedes oporteat[*](oporteat Dd. -tet Ev.) demitti[*](dimitti Ev.). ceteris altitudinis pedes terni suffecerint [*](terni suffecerint D. ternis (-ni d. -nos v) effecerint ll. v.). *est[*](est D2. esti r. et est J.) innoxium adradi[*](adradi DED. abradi dv. cfr. § 115. 138. Column. IV 29, 9. arb. 8, 2.) partes, quae se nudaverint[*](est innoxium—nudaverint post securi iussa habent ll. v. transposui ego.).* Excide radicem, inquit, istam, Papirius Cursor imperator , ad terrorem Praenestinorum praetoris destringi securi iussa[*](securi iussa J. securius set (sed D2) ll.).*[*](Aristot. de invent. 6. Colum. arb. 4, 4. 5. Th. C. III 6, 5. 4, 3. Verg. Geo. II 348. Colum. III 15, 3. 4. arb. 17, 2. V 9, 9. Pal- lad. III 18, 5.) testas[*](testas om. v. a. H.), aliqui[*](aliqui, aliqui J. aliqui vel S. sed cfr. Müller de stilo Plin. p. 91.) lapides rotundos subici malunt , qui et contineant umorem et transmittant, non idem[*](idem ego. item ll.v.) planos facere et a terreno arcere radicem existimantes. glarea[*](glarea Ev. gloria r.) substrata inter utramque sententiam fuerit.

[*](Cato 45, 3. (Pallad. III 25, 2). Colum. V 9, 10. Cato 28, 2. Verg. Geo. II 269 (Th. H. II 5, 3). Co- lum. V 6, 20. 9, 8. 10, 7. arb. 17, 4.) Arborem nec minorem bima nec maiorem trima transferre [*](transferri dv. a. S.) quidam praecipiunt, alii cum manum[*](annum dv. a. D.) conpleat, Cato crassiorem v digitis. non omisisset idem, si attineret[*](attineret G. absti- ll. v.), meridianam caeli partem signare in cortice, ut translatae[*](translatae S. -lat DE. -latis dT. -lata v.)

isdem et adsuetis statuerentur[*](statuerentur TS. -eretur ll. v.) horis[*](horis dG. oris rTv.), ne aquiloniae meridianis oppositae solibus finderentur et algerent meridianae aquilonibus.[*](Th. H. II 6, 12. C. III 5, 2. Colum. III 9, 7.) quod e diverso adfectant etiam quidam in vite ficoque, permutantes in contrarium. densiores enim folio ita fieri magisque protegere fructum et minus amittere , ficumque[*](ficumque dv. -mue r.) sic etiam scansilem fieri. plerique id demum cavent, ut plaga deputati cacuminis meridiem spectet, ignari fissuris nimii vaporis opponi.[*](cfr. Plin. XVIII 334. Column. V 6, 19.) id quidem in horam diei quintam vel octavam spectare maluerim. aeque latet non neglegendum, ne radices mora inarescant neve a[*](a om.Dd.) septentrionibus aut ab ea parte caeli usque ad exortum brumalem vento flante effodiantur arbores, aut certe non adversae his ventis radices praebeantur, propter quod emoriuntur ignaris causae agricolis.[*](Cato 28, 1 (cfr. Cato 61, 2, ubi plurima cum terra scribendum videtur). Colum. V 9, 8. Cato 28, 1. 2. (Colum. V 6, 21). Colum. V 10, 16. Pal- lad. IV 10, 2.) Cato omnes ventos et imbrem quoque in tota translatione damnat. et ad haec proderit quam plurimum terrae, in qua vixerint, radicibus cohaerere ac totas cum[*](cum ego. om. ll. v. cfr. Colum. V 9, 8. an totos caespites?) caespite circumligari cum ob id Cato in corbibus transferri iubeat, procul dubio utilissime . qui quidem[*](qui quidem ego. quidem DTEv. idem d(?)P. qui idem D.) summam terram contentus est subdi. quidam punicis malis substrato lapide non rumpi pomum in arboribus tradunt.radices inflexas poni melius; arborem ipsam ita locari, ut media sit totius scrobis, necessarium .[*](Th. H. II 5, 5. (C. V 6, 10). Pallad. IV 10, 25. Th. C. V 9, 4. Cato 28, 2. (Colum. V 6, 13. Th. C. III 5, 5).) ficus si in scilla[*](si in scilla TVerc. in ficilia (in fic- D1 ) ll.)—bulborum hoc genus est[*](est dv. om.D. esse E.)— seratur[*](ratur E. seritur v. a. G.), ocissime ferre traditur pomum neque vermiculationi obnoxium, quo vitio carent et[*](et ego. om. ll. v.) reliqua poma similiter
sata. radicum filis[*](filis ego. cfr. XVI 128. eius ll. v. del. P.) magnam adhibendam curam, ut exemptas appareat, non evolsas, quis dubitet? qua ratione et reliqua confessa[*](confesse E.) omittimus, sicuti terram circa radices festuca cospissandam[*](festuca cospissandam (consp- P) D cum P. festugato (-ucato v. fistucato dC) spissandam ll.v.), quod Cato primum in ea re esse censet, plagam quoque a trunco oblini fimo et foliis praeligari praecipiens.

[*](Th. H. II 5,6.) Huius loci pars est ad intervalla pertinens: quidam punicas et myrtos et lauros densiores seri iusserunt , in pedibus tamen[*](tamen ll. v. an tantum?) novenis, malos amplius paulo, vel magis etiam piros magisque amygdalas et ficos[*](ficos TE1S. ficus rv.). Quam- quam[*](quamquam ego (mutata distinctione). qmDd. quoE. quod v. del. S. quod iam D.) optime diiudicabit[*](diiudicabit v. -cauit ll. an id diiudicabit?) ramorum amplitudinis ratio locorumque ; et umbrae cuiusque arboris, quoniam has quoque observari oportet. breves sunt quamvis magnarum arborum, cum[*](cum ego. om. ll. D U 318. quae v.) ramos[*](ramis D.) in orbem circinant[*](circinant ego. -nent v. -nat D2d. cercineat E. -nat D1. circinatis D. -nantium U 318.), ut in malis pirisque ; eaedem[*](eadem Ev. a. Verc.) enormes cerasis, lauris.

[*]((Varro I 16, 6. Pall. XII 7, 9).) Iam quaedam umbrarum proprietas: iuglandum[*](iuglandium dv. a. D. (item § 91).) gravis et noxia, etiam capiti humano omnibusque iuxta satis. necat gramina et pinus, sed ventis utraque resistit, quoniam et protecta[*](proiecta D cum Dal. sed cfr. XVI 35.) vinearum ratione egent[*](egent dv. aegent r. augent (iunctum cum stilicidia) D.). stilicidia pinus, quercus, ilicis ponderosissima, nullum cupressi[*](nulla com- praessi D2.), umbra minima et in se convoluta. ficorum levis[*](lenis f.), quamvis sparsa, ideoque inter vineas seri non vetentur. ulmorum lenis[*](levis v. a. H.), etiam nutriens, quacumque opacat. Attico haec quoque videtur e gravissimis, nec dubito, si emittantur in ramos; constrictae quidem illius[*](illius E1S. ullius DE2G. mollius d.) noxiam esse

non arbitror. iucunda et platani, quamquam crassa. licet gramini[*](gramina EU 319.) credere non sub[*](non sub ego. cfr. XIX 156. Pliniana p. 32. non soli ll. v. soli non U 319. non solum Müller emend. III 18.) alia[*](haud alia v. a. D.) laetius operienti[*](operienti E. -imenti d. -iente Dv.) toros[*](toros v. cfr. XXII 76. -rus ll. -ris Müller l. l.). populo nulla ludentibus foliis, pinguis alno, sed pascens sata. vitis sibi sufficit, mobili folio iactatuque crebro solem umbra temperans, eodem gravi protegens in imbre. omnium fere levis umbra, quorum pediculi longi. non fastidienda haec quoque scientia atque non in ultimis ponenda, quando satis quibusque umbra aut nutrix aut noverca est. iuglandum quidem pinorumque et picearum et abietis quaecumque attingere[*](attigere dv. a. S.) non dubie venenum.

[*](Th. H. II 5, 6. C. III 7, 2. Cato 6, 1. (Colum. V 9, 7).) Stilicidii brevis defiuitio est: omnium, quae proiectu frondis ita defenduntur, ut per ipsas non defluant imbres, stilla saeva est. ergo plurimum intererit hac in quaestione, terra, in qua seremus, in quantum[*](an in quantum intervallum?) arbores quasque alat. iam per se colles minora quaerunt intervalla . ventosis locis crebriores seri conducit, oleam[*](oleam ego. olea ll.v.) tamen maximo intervallo, de qua Catonis Italica sententia est in XXV pedibus[*](pedes Cato 6, 1.), plurimum[*](plurimum DED. minimum, plurimum d(?)v.) XXX seri. sed hoc variatur locorum natura. non alia[*](alia dv. alio r.) maior in Baetica arbor, in Africa vero—fides penes auctores erit—miliarias vocari multas narrant a pondere olei, quod ferant annuo proventu. ideo LXXV pedes Mago intervallo dedit undique aut in macro solo ac duro atque ventoso, cum minimum, XLV.[*](extr. cfr. Column. I 8, 14) Baetica quidem uberrimas messes inter oleas metit. illam inscientiam[*](inscitiam v. a. H.) pudendam esse conveniet[*](conueniet v. cum (com D2) uehi et ll.) adultas interlucare[*](interlucare G. -uc- tare ll.v.) iusto plus et in senectam praecipitare aut, ut[*](ut om.dv. a. S.) plerumque ipsis, qui posuere, coarguentibus imperitiam suam, totas

excidere. nihil est foedius[*](foedius v. fidius ll) agricolis quam gestae[*](gestae v. castae ll.) rei poenitentia[*](poeni- tentia v. potentia ll.), multo iam ut praestet laxitate[*](laxitate dv. -tati r.) delinquere[*](delingere D.).

[*](§ 59. Th. C. I 8, 1. Colum. arb. 20, 2. Verg. Geo. II 57. Varro I 41, 4. Th. C. I 8, 4.)