Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Quaedam autem natura[*](naturae D2. natorae D1.) tarde crescunt, et in primis semine tantum nascentia et longo aevo durantia . at quae cito occidunt, velocia sunt, ut ficus, punica, prunus, malus, pirus[*](pirus dv. Pinus r.), myrtus, salix, et tamen antecedunt divitiis[*](diui- tis DD.). in trimatu enim ferre incipiunt[*](incipiunt v. -pit ll.), ostendentes et ante[*](ostendens stante DE.). ex his lentissima est pirus, ocissima omnium cypirus et pseudocypirus[*](pseudocypirus C. -capirius ll. v.) frutex. protinus enim floret semenque perfert[*](profert d.v. a. S.). omnia vero celerius adolescunt stolonibus ablatis unamque in stirpem redactis alimentis.

[*](Th. H. III 18, 4. Cato 133, 2. 4. (52, 2).) Eadem natura et propagines docuit. rubi namque curvati gracilitate et simul proceritate nimia defigunt rursus in terram capita iterumque nascuntur ex sese repleturi [*](replentur d.) omnia, ni resistat cultura, prorsus ut possint videri homines terrae causa geniti. ita pessima atque execranda res propaginem tamen docuit ac viviradicem[*](uiuiradicem TG. uirira- D. uiridem ra- r.). eadem autem natura et hederis[*](natura et hederis S. naturae (-re D1E. -ra D2) tederis ll. -ra est hederis v.). Cato propagari praeter vitem tradit ficum, oleam, punicam, malorum genera omnia, laurus [*](lauros dT. laurum v. a. S e Ca-tone.), pruna[*](pruna J. -nam ll. -num S e Catone. -nos v. del. P.), myrtum[*](syrtus Dd. myrtus v. -tos C.), nuces abellanas et Praenestinas, platanum .

[*](Cato 51. 133, 3. Column. arb. 7, 2. Cato 51.) Propaginum duo genera: ramo ab arbore depresso in scrobem IIII pedum quoquo[*](quoquo dVerc. quoque rv. an quoquoversus vel undique?) et post biennium[*](post biennium D2V. posten- nium r.) amputato

flexu plantaque translata post trimatum, quas si[*](quas si dv. qnasi r.) longius ferre libeat, in qualis statim aut vasis fictilibus defodere propagines aptissimum, ut in his transferantur.[*](Cato 133, 3. 52, 1. Pallad. III 10, 6. 7. Geop. XI 16.) alterum genus luxuriosius[*](luxoriosum E.), in ipsa arbore radices sollicitando traiectis per vasa fictilia vel qualos ramis terraque circumfartis [*](circum- fartis dTH. -mpartis r. -mpactis v.), atque hoc blandimento inpetratis radicibus inter poma ipsa et cacumina—in summa[*](cacuminum summa dT.) etenim cacumina hoc[*](dist. ego.) modo petuntur audaci ingenio[*](ingenio ll. cfr. XV 49. an inuento?) arborem aliam longe a tellure faciendi—eodem quo supra biennii spatio abscisa propagine et cum quasillis[*](quasillis S. quas illis E. qua illis r. qualis illis v.) sata. Sabina herba propagine seritur et avolsione; tradunt faece vini aut e parietibus latere tuso mire ali. iisdem modis rosmarinum seritur et ramo, quoniam neutri semen, rhododendrum propagine et semine.

[*]((Th. C. II 17, 4. V 4, 5).) Semine quoque inserere natura docuit raptim avium fame devorato solidoque et alvi tepore madido cum fecundo fimi medicamine abiecto in mollibus[*](fortasse e mollibus. an potius in mollitias arborum vel ventis?) arborum lecticis et ventis[*](uentis dv. -ti E. ueti D.) saepe translato in aliquas corticum rimas, unde vidimus cerasum in salice, platanum in lauru, laurum in ceraso et bacas simul discolores. tradunt et monedulam condentem semina in thensauros cavernarum eiusdem rei praebere causas.

[*](Verg. Geo. II 74 sq.) Hinc nata inoculatio sutoriae simili fistula ape-100 riendi in arbore oculum cortice exciso semenque includendi eadem fistula sublatum ex alia. in ficis et[*](et U 321. hoc et ll. autem et v.) malis haec fuit inoculatio antiqua. Vergiliana quaerit sinum in nodo germine[*](germine dEv. gemine D. gemmae C. cfr. Colum. V 11, 3.) expulsi corticis gemmamque ex alia arbore includit.

[*](Th. C. I 6, 1. Colum. V 11, 3. 4. 6. 7.) Et hactenus natura ipsa docuit, insitionem autem casus, magister alius et paene numerosior, ad hunc modum: agricola sedulus casam saepis munimento cingens, quo minus putrescerent sudes, limen subdidit ex hedera. at illae vivaci morsu adprehensae suam ex aliena[*](aliena Hack. -eno ll. v.) fecere vitam, apparuitque truncum esse pro terra. aufertur ergo serra aequaliter superficies, levigatur falce truncus.[*](Colum. V 11, 1. Verg. Geo. II 78 sq.) ratio postea duplex, et prima inter corticem lignumque inserendi. timebant prisci truncum findere, mox inforare[*](inforare dEv. inperare D.) ausi[*](ausi dv. aut si r.) medio ipsique in eo medullae calamum imprimebant, unum inserentes , neque enim plures capiebat medulla. subtilior postea ratio[*](dist. Müller emend. III 19.) vel senos addi[*](addi ego. adici DES. adiicit d(?)v.), mortalitati eorum et numero[*](numero succurrere persuasa v. a. D.), per media trunco leniter fisso cuneoque tenui fissuram custodiente , donec cuspidatim decisus descendat in rimam calamus .

Multa in hoc servanda: primum omnium, quae patiatur coitum talem arbor et cuius arboris[*](arboris calamus v. a. S.). varie quoque et non isdem in partibus subest omnibus sucus. vitibus ficisque media sicciora[*](sicciora v. -iore ll.) et e[*](e om.d.) summa parte conceptus; ideo illinc surculi petuntur. oleis circa media[*](media fEH. -ias rv.) sucus, inde et surculi[*](surculi dv. -lis r.); cacumina sitiunt.[*](Colum. V 11, 1. 12. Th. C. I 6, 2. Verg. Geo. II 78. Colum. V 11, 3. 10. 4. 7. IV 29, 9.) facillime coalescunt quibus eadem corticis natura quaeque pariter florentia eiusdem horae cognationem[*](cognationem DBS. gigna- rv. germina- C.) sucorumque societatem habent. lenta res[*](res Ddv. res est EC.), quotiens umidis repugnant sicca, mollibus corticum duri[*](dura Brot. ex ed. princ.). reliqua observatio, ne fissura in nodo fiat—repudiat quippe advenam inhospitalis duritia—, ut in parte nitidissima, ne longior multo tribus digitis, ne obliqua,

ne tralucens.[*](Verg. Geo. II 78. Colum. V 10, 6. arb. 20, 1. V 11, 3. 9. Pallad. III 17, 4. Th. C. I 6, 3. 4. III 5, 1.) Vergilius e cacumine inseri vetat, ceitumque est ab umeris arborum orientem aestivum spectantibus surculos petendos, et e feracibus et e germine novello, nisi vetustae[*](uetustae dv. -state r. -stati S.) arbori[*](arboris DS.) inserantur: ii[*](ii E2v. id r.) enim robustiores esse debent. praeterea ut praegnates, hoc est germinatione [*](germinatione dTv. cfr. Colum. V 11, 3. gemina- r. gemma- G.) turgentes et qui parere illo speraverint anno, bimi utique nec tenuiores digito minimo.[*](Colum. V 11, 7. 5. (Pallad. III 17, 5). Th. C. I 6, 7. Colum. IV 29, 9.) inseruntur autem et inversi, cum id agitur, ut minor altitudo in latitudinem [*](latitudinem v. alti- ll.) se fundat. ante omnia gemmantes nitere conveniet ;[*](dist. D.) nihil usquam ulcerosum aut retorridum[*](aut retor- ridum v. aut ore to- d. auctore to- r.) spei favet. medulla calami commissurae in matre[*](si in matre v. a. D.) ligni corticisque iungatur, id enim satius quam foris cortici[*](cortici dv. -cis r.) aequari. calami exacutio medullam ne nudet, tamen tenui[*](tenui tamen dv. a. S. an tantum tenui?) fistula detegat. fastigatio[*](fastigio d.) levi descendat cuneo[*](cuneo dv. cum eo r.) tribus non ampliore digitis, quod facillime contingit tinctum aqua radentibus.[*](Th. C. I 6, 8. 5.) ne exacuatur [*](exacuatur G. exaquatur DE. -uetur d.) in vento, ne cortex a ligno decedat[*](decidat dv. a. G.) alterutri. calamus ad corticem usque suum deprimatur. ne luxetur[*](laxetur dTv. a. G.), dum deprimitur[*](deprimitur v. rep- ll.), neve cortex replicetur in rugas. ideo lacrimantes calamos inseri non oportet, non, Hercules, magis quam aridos, quia illo modo labat umore nimio cortex, hoc vitali defectu non umescit neque concorporatur [*](concorporatur DC. -rat rv.).[*](Colum. V 11,2. Pallad. III 17, 4.) id etiam religionis servant, ut luna crescente, ut calamus utraque deprimatur manu. et alioqui hoc in opere duae simul manus minus nituntur, necessario temperamento . validius demissi tardius ferunt, fortius durant,
contraria ex diverso. ne hiscat nimium rima[*](rima v. prima ll.) laxeque capiat , aut ne parum et[*](et ll. G. del. v. ut D.) exprimat aut conpressum necet; hoc[*](dist. ego.) maxime cavendum[*](praecauen- dum dv. a. S.) in[*](in Dd1EJ. ne in d2T. ut v.) praevalide accipientis trunco.[*](Pallad. III 17, 3. Colum. IV 29, 9. (V 11, 7. 4).)ut[*](ut ego. in ll.v.) media[*](an modica?) fissura relinquatur[*](relinquatur v. -quant ll. S. de dic-tione cfr. Colum. IV 29, 16 et V 11, 7.), quidam[*](quidem dE.) vestigio fissurae falce[*](falce dv. -cem r.) in truncis facto salice praeligant marginem ipsum, postea cuneo[*](cuneo J. -eos ll. v.) findunt[*](figunt v. a. J.) continente vinculo libertatem dehiscendi.— (quaedam in plantario[*](plantario v. -tatio ll.) insita eodem die transferuntur).— si crassior truncus inseratur, inter corticem et lignum inseri melius, cuneo optime osseo, cortexne[*](cortex ne ego. cortice ll. J. ne cortice v. cfr. Colum. V 11, 4.) rumpatur, laxato.[*](Pallad. XI 12, 5. Colum. V 11, 5.) cerasi libro dempto finduntur[*](finduntur dv. fund- r.). hae solae et post brumam inseruntur. dempto libro habent veluti lanuginem , quae si conprehendit[*](comprehen- derit d.) insitum, putrefacit. vinculun[*](putrefacit. uinculum Schneider ad Colum. IV 29, 10. putrefacito incolume DE. -cit incolume (-mi v) dH.) cuneo adacto[*](ad- acto Schneider l. l. -tum ll. v.) utilissime adstringitur. inserere aptissimum, quam proxime[*](proximum dv. a. S.) terrae patiatur nodorum truncique ratio. [*](Cato 40, 2. 3.) eminere calami[*](calami sex dv. -mi se D. -mis e ī E.) VI digitorum longitudine non amplius debent. Cato argillae vel cretae harenam fimumque bubulum admiscet atque ita usque ad lentorem subigi iubet idque interponi et circumlini. ex iis, quae commentatus est, facile apparet illa aetate inter lignum et corticem nec alio modo inserere solitos aut ultra latitudinem II digitorum calamos demittere[*](demittere dv. dim- r.). inseri autem praecipit pira ac mala per ver et post solstitium[*](per solstitium S e Catone 40, 1.) diebus L et post[*](et post H. post ll. v. et per S.) vindemiam ,[*](Cato 41,1.40, 1. (28.) 40, 4. Colum. VII, 6. Th. C. I 6, 7.) oleas autem et ficos per ver tantum, luna sitiente[*](silente P e Catone 40, 1.),
[hoc[*](uncos posuit D. cfr. XVII 57.) est sicca] praeterea post meridiem ac sine vento austro. mirum quod non contentus insitum munisse, ut dictum est, et caespite ab imbre frigoribusque protexisse [*](111) ac mollibus bifidorum viminum fasciis[*](fasciis J. fasces ll. fascibus v.), lingua bubula — herbae id genus est—insuper optegi iubet eamque inligari opertam stramentis. nunc abunde arbitrantur paleato luto sarcire[*](farcire dDal. farcire rv. fasciare J.)et libro[*](et libro ego. libro ll. v. -ros C. plagam vincire libro coni. S.) II digitos[*](duos ll. v. quattuor digitis Colum. V 11, 6.) insito exstante.[*](Th. C. I 6, 5. 8.) verno inserentes tempus urguet, incitantibus se gemmis praeterquam in olea, cuius dintissime oculi parturiunt, minimumque suci habet sub cortice, qui nimius insitis nocet. punica vero et ficum quaeque[*](quaeque Brot. e Theophr. quamque ll. quamquam (alias) v) alia sicca sunt recrastinare[*](procrastinare coni. Dal.) minime utile.[*]((Pallad. III 25, 7. - Geop. X 75, 22). Colum. IV 29, 8.) pirum vel florentem inserere licet et in Maium quoque mensem protendere insitiones[*](insitionem dv. a. S.). quod si longius adferantur pomorum calami, rapo infixos[*](infixos v. -xo ll.) optime custodire sucum arbitrantur, servari inter duos imbrices iuxta rivos vel piscinas utrimque terra obstructos,

vitium vero in scrobibus siccis stramento opertos ac deinde terra obrutos, ut cacumine exstent[*](exstent Duker ad Liv. 42, 2. existent DE. -tant dv. a. S.).

[*](Cato 41, 2. 3. 4.) Cato vitem tribus modis inserit: praesectam findi iubet per medullam, in eam surculos exacutos, ut dictum [*](106) est, addi, medullas iungi[*](iungi dv. iunci r.). altero, si[*](altero si dVerc. -ros r.) inter se vites contingant , utriusque in obliquum latere contrario adraso[*](adraso v. -sa ll.) iunctis medullis colligari. tertium genus est terebrare vitem in obliquum ad medullam calamosque addere longos pedes binos atque ita ligatum insitum intritaque inlitum operire terra calamis subrectis.[*](Colum. IV 29, 16. 4. 6. arb. 8, 1. (Geop. IV 12). IV 29, 10. arb. 8, 3. Th. C. I 6, 8.) nostra aetas correxit, ut

Gallica uteretur terebra, quae excavat nec urit—quoniam adustio omnis hebetat—, atque ut gemmascere incipiens eligeretur[*](eligeretur D. ligatur ll. -getur v. legatur G.) calamus, nec plus quam binis ab insito[*](an ab in- sitione?) emineret oculis, ulmi[*](ulmi ll. S. ulmeo v. del. D. an ulmi libro uel?)... vimine alligato[*](alligatus v. a. S.).... bina[*](binaque v. a. S.) circumdarentur [*](circumdaretur Tv. circum- cidatur C. -cideretur G. lacunam indicavi cum J. etiam bina corruptum videtur. legendumn fortasse: ulmi libro vel vimine alligato vincula luto paleato oblita circumdarentur, et vitis infra falcis incideretur acie.).... acie a duabus partibus, ut inde potius destillaret mucor[*](mucor DEG.cfr. Theophr. humor dTv.cfr. Colum. arb. 8, 3.), qui maxime vites infestat; dein cum evaluissent flagella[*](flagella dv. -elli r.) pedes binos, vinculum insiti incideretur, ubertati[*](ubertati v. -ate ll. D.) crassitudine permissa.[*]((Colum. IV 29, 1). Th. C. I 6, 10. 6.) vitibus inserendis tempus dedere ab aequinoctio autumno ad germinationis initia. sativae plantae silvestrium radicibus inseruntur natura siccioribus [*](siccioribus ll. v. an spis- sioribus? cfr. § 121. Theophr. c. pl. I 6, 10 cum h. pl. III 2, 3.); si sativae silvestribus inserantur, degenerant in feritatem[*](feritatem dv. -tate r.). reliqua caelo constant. aptissima insitis siccitas [*](siccitas dv. -catas r.);[*](dist. ego.) huius enim remedium[*](in remedium D.): adpositis fictilibus vasis modicus umor per cinerem destillat[*](distillans Hack.). inoculatio rores amat lenes.

[*](Colum. V 11, 8. 11. 9. 10. 11. 8. Cato 42.) Emplastratio[*](Em- plastratio Huet ap. Brot. cfr. index libri. emplastri (-sti E) ratio dEv. Emplastri D.) et ipsa ex[*](ex om. ES.) inoculatione nata videri potest, crasso autem maxime cortici[*](cortice E.) convenit, sicut est ficis[*](ficus D.). ergo amputatis omnibus ramis[*](an summis ramis? cfr. Colum.), ne sucum avocent, nitidissima in parte quaque praecipua cernatur[*](cernatur dv. certatur r.) hilaritas, exempta scutula ita, ne descendat ulta corticem ferrum, inprimitur ex alia cortex par cum sui germinis mamma[*](mamma v. -mas ll.),

sic conpage densata, ut cicatrici locus non sit et statim fiat unitas, nec umorem nec adflatum recipiens; nihilominus tamen et luto munire et vinculo melius. hoc genus non pridem repertum volunt qui novis moribus favent, sed iam et[*](iam et ego. etiam et DED. etiam d. id etiam v. et iam J. et S.) apud veteres Graecos invenitur et apud Catonem, qui oleam ficumque sic inseri iussit, mensura etiam praefinita secundum reliquam diligentiam suam: cortices[*](corticis DD.) scalpro excidi quattuor digitorum longitudine et trium latitudine[*](longitudinem... latitudinem DD.) atque ita coagmentari[*](coagmentati d.) et ilia sua intrita oblini[*](oblini v. obliti dE. oblita D.), eadem ratione ut[*](ut D. et ll. v.) in malo. quidam huic generi miscuere fissuram in vitibus, exempta cortici tessella latere[*](latere ego. a latere ll. D. surculo a la- tere v.) plano[*](plano ll. v. calamo D.) adigendo .[*]((Colum. IV 29, 9). Th. C. III 1, 1. 4.) tot modis insitam arborem vidimus iuxta Tiburtes tullios[*](tullios O. Jahn (bull. dell' inst. arch. 1840 p. 12). tullias dBrot. thulias rS. Tullios H. tulias G. tilias v.) omni genere pomorum onustam, alio ramo nucibus, alio bacis, aliunde vite, piris, ficis, punicis malorumque generibus. sed huic brevis fuit vita. nec tamen omnia[*](omnem v. per omnia S.) experimentis[*](ex- perientes CFW Müller p. 18.) adsequi in natura[*](in natura ego. naturam ll. v.) possumus. quaedam enim nasci nisi sponte nullo modo queunt, eaque inmitibus tantum et desertis locis proveniunt.[*](extr.: Colum. V 10, 6. arb. 20, 2.) capacissima insitorum omnium ducitur[*](dicitur v. a. S.) platanus, postea robur, verum utraque sapores corrumpit[*](corrumpunt Ev. a. H.). quaedam omni genere inseruntur, ut ficus, ut punicae[*](et puni- cae dv. a. S.an punicae?). vitis non recipit emplastra, nec quibus tennis aut caducus[*](ac caducus dv. a. S.) rimosusque cortex, neque inoculationem siccae aut umoris exigui. fertilissima omnium inoculatio , postea emplastratio, sed utraque infirmissima; et quae cortice tantum nituntur, vel levi aura ocissime deplantantur . inserere firmissimum et fecundius quam serere.

Non est omittenda raritas unius exempli. Corellius [*](cornelius d.) eques Romanus Ateste genitus insevit castaneam suomet ipsam surculo in Neapolitano agro. sic facta est castanea, quae ab eo nomen accepit inter laudatas. postea Tereus[*](Tereus D coll. v. 6 et XV 94. heret E. heres d. haere// D1. haeres D2v. Etereius H. Hetereius U 321.) eiusdem[*](eiusdem dv. eius de r. (an eius de libertis?)) libertus Corellianam iterum insevit. haec est inter eas differentia: illa copiosior, haec Tereiana[*](haec terreiana E. haec Etereiana H. Hetereiana U 321. si Tereiana recte legatur, fortasse (illa ex dittogr. orto) legendum sit: copio- -sior haec, Tereiana melior.) melior.

[*](Th. H. II 1, 2. II 5, 6. 4. 5. II 1, 4.) Reliqua genera casus ingenio suo excogitavit ac defractos serere ramos docuit, cum pali defixi radices cepissent. multa sic seruntur inprimisque ficus omnibus aliis modis nascens praeterquam talea[*](talea v. tale ll.), optime quidem, si vastiore[*](ua- stiore dv. uastatiore r.) ramo pali modo exacuto adigatur[*](adigatur dv. adicatur r.) alte, exiguo super terram relicto capite eoque ipso[*](ipso dv. ipsa r.) harena cooperto. ramo seruntur et punica, palis laxato prius meatu, item myrtus, omnium horum longitudine[*](longitudine dv. -nem r.) III pedum, crassitudine [*](crassitu- dine dv. nem r.) minus bracchiali, cortice diligenter servato, trunco exacuto.

[*](Th. H. II 1, 4. Pallad. III 25, 28. 30 extr. (Plin. XV 57). Colum. V 9, 2. 3. Varro r. r. I 40, 4. Th. H. II 5, 5.) Myrtus et taleis[*](e taleis E.) seritur, morus talea tantum, quoniam in ulmo eam inseri religio fulgurum prohibet. quapropter de talearum satu nunc dicendum est. servandum in eo ante omnia, ut taleae ex feracibus fiant arboribus , ne curvae neve scabrae aut bifurcae, ne[*](ne v. om. ll. neue C. et D.) tenuiores quam ut manum impleant, ne minores pedalibus, ut inlibato cortice atque ut sectura inferior ponatur semper et quod fuerit[*](fuerit Müller emend. III 20. erit ll. v. erat U.) ab radice, adcumuleturque germinatio terra, done robur planta capiat.

[*](Cato 45.) Quae custodienda in olearum cura Cato iudicaverit, ipsius verbis optime praecipiemus: Taleas oleagineas, quas in scrobe saturus eris, tripedaneas facito[*](decidito Cato.), diligenterque tractato, ne liber laboret , cum dolabis aut secabis. quas in seminario saturus eris, pedales facito. eas sic inserito: locus bipalio subactus sit beneque[*](siet beneque terra tenera siet bene- que, glittus siet Cato.) gluttus[*](guttus E1.). cum taleam demittes[*](demittes fCato H. -tis Dv. dimittes E. -tis d.), pede taleam opprimito. si parum descendet[*](descendet f Cato S. -dat rv.), malleo aut mateola adigito[*](adigito dCato v. adicito r.), cavetoque, ne librum scindas, cum adiges[*](adiges Cato H. adices ll.). palo prius locum ne feceris, quo taleam demittas[*](demittas Cato v. -tat ll.); ita[*](si ita seueris uti stet talea, melius Cato.) melius vivet. taleae[*](taleae dCato H. talea et rv.)[*](sese Cato.) ubi trimae sunt[*](sint dv.), tum denique maturae[*](maturae Cato curae ll. v.) sunt, ubi[*](ubi dCato v. obi r.) liber se vertet.[*](Cato 61, 2) si in scrobibus aut in sulcis seres[*](seres DdfCato H. seras Ev.), ternas taleas ponito easque divaricato. supra terrain ne plus quattuor digitos traverses[*](trauersos (transuersos v) emineant v e Cat. D. trauerso semine aut ll.) emineant, vel oculos[*](oculo seruato P.) serito.—Diligenter eximere[*](eximere semina et per tempus radices Cato.) oleam oportet et radices quam [*](an quam plurima? cfr. § 86 et Cato 28, 1.)plurimas cum terra ferre, ubi radices bene operueris, calcare bene, ne[*](ne aqua noceat Cato.) quid noceat. si quis quaeret[*](quaeret DCato. -rat dE2. -rit E1.), quod tempus oleae serendae sit[*](siet Cato.), agro sicco per sementem, agro laeto per ver.[*](Cato 44. 5, 8. 61, 1.) <1> Olivetum diebus xv ante aequinoctium vernum incipito putare. ex eo die dies XL[*](XLV Cato.) recte putabis. id hoc modo putato: qua locus recte ferax erit, quae arida erunt et si quid

ventus[*](1 uentus Cato v. uetus ll.) interfregerit, inde[*](inde ll. H. om. codd. Cat. Verc. in v.) ea omnia eximito. qua locus ferax non erit, id plus concidito aratoque[*](artatoque S cum Pontedera antique. p. 56.) bene enodatoque[*](eno- dato Cato.) stirpisque leves facito.—Circum oleas autumnitate [*](autumno v. a. H.)ablaqueato et stercus addito .—Qui oletum[*](oliuetum dEv. a. D.) saepissime et altissime miscebit [*](me miscebit is tenuissi om. codd. Cat.), is tenuissimas radices exarabit. si male arabit,[*](si male arabit S e Cat. om. ll. v.) radices susum abibunt, crassiores fient[*](fient Cato v. fiunt ll.) et eo[*](eo om.TCato.) in radices vires oleae abibunt.

[*](Mago ap. Colum. arb. 17, 1. (Plin. XVII 11).) <2> Quae genera olearum et[*](et TS. ut DE. uel dv.) in quo genere terrae iuberet[*](iuberet S. -re et DE. ui- uere et dv.) seri[*](seri debeant v. a. S.) quoque spectare oliveta, diximus in ratione [*](15,20 sqq.) olei. Mago in colle et siccis et argilla[*](argilla v. -la et E. -lam et r.) inter autumnum et brumam seri iussit, in crasso aut umido aut subriguo[*](subriguo solo P. -iguoso T. -icosu D. -icoso d. -igu E. -iguo v. a. S.) solo a messe ad brumam. quod praecepisse eum Africae intellegitur[*](uero Dd.). Italia quidem[*](quidem v. -dam ll.) nunc vere maxime serit[*](serit v. seri ll.). sed[*](sed et si dT.) si et autumno libeat, post aequinoctium XL diebus ad vergiliarum occasum III[*](IIII H coll. XVII 11. XVIII 287. 288. XIIII ll. v.) soli dies sunt, quibus seri noceat. Africae[*](inserere v. a. S.) peculiare,[*](Pallad. V 2, 2. 3. (Colum. V 9, 16). Th. C I 6, 10.) quod in oleastro[*](olea- stro eas Müller emend. III 20. -stro est ll. v. -stro S. -stros D.) eas inserit quadam[*](quidem in v. a. S.) aeternitate, cum senescant, proxima adoptione[*](adoptione v. -oni ll. H.) virga emissa atque ita alia arbore ex eadem iuvenescente[*](uiuescente dTP.) iterumque et quotiens opus sit, ut aevis eadem oliveta constent[*](consenescunt v. a. S.). inseritur autem oleaster calamo et inoculatione.

[*](Colum. V 8, 7. arb. 17, 3. (Varro I 16, 6). Pallad. XI 8, 2. Colum. XI 2, 40. 41. V 9, 12. 15.) <3> Olea, ubi quercus effossa est[*](est ego. sit ll. v.), male ponitur, quoniam

vermes, qui raucae vocantur, in radice quercus nascuntur et transeunt. non infumare[*](infumare dTBrot. cfr. § 143. XIX 73. intu- ll. inhu- v.) taleas aut siccare prius, quam serantur, utilius conpertum. vetus olivetum ab aequinoctio verno intra vergiliarum exortum interradi alternis annis melius inventum, item museum radi[*](radi ego coll. Colum. et Pallad. radici DTE. circumdare radici d(?)v.), circumfodi autem omnibus annis a solstitio II cubitorum scrobe pedali altitudine, stercorari tertio anno.

[*](Colum. V 9, 13. Pallad. XI 8, 2. 3. (II 15, 6. III 25, 1).)<4> Mago idem amygdalas ab occasu arcturi ad brumain seri iubet, pira non eodem tempore omnia, quoniam [*](dist. D.)neque[*](non aeque v. a. D.) floreant eodem[*](eodem D. eadem ll. v.), oblonga aut rotunda ab occasu vergiliarum ad brumam, reliqua genera media hieme ab occasu sagittae, subsolanum aut septentrionis spectantia, laurum[*](laurum ad occasum D.) ab occasu aquilae ad occasum sagittae. conexa enim de tempore serendi inserendique[*](inserendique ratio Müller emend. III 21. que (quae Dv) ratio ll. v. aeque ratio Verc. quaestio D. cfr. § 19. 140.) ratio est.[*](Th. C. III 2, 6. 3, 3.) vere et autumno id magna ex parte fieri decrevere. est et alia hora circa canis ortus, paucioribus nota, quoniam non omnibus locis pariter utilis intellegitur, sed haud omittenda nobis non tractus alicuius rationem[*](ratione E.), verum naturae totius indagantibus.[*](Th. C. III 3, 4. 3.) in Cyrenaica regione sub etesiarum flatu conserunt, nec non et in Graecia, oleam maxime in Laconia . Coos[*](Coos J. cuius ll. Cos C. Co v.) insula et vites tune serit, ceteri apud Graecos inoculare et inserere non dubitant, sed arbores non serunt. plurimumque in eo locorum[*](eo locorum dv. oleo quorum E. oleo colarum D1. ocularum D2.) natura pollet; namque in Aegypto omni serunt mense et ubicumque imbres [*](dist. J.)aestivi sunt[*](non sunt H.), ut in India et[*](at J.) Aethiopia, necessario post[*](post aestum coni. J. an postea h. e. vel post hos?) haec autumno seruntur arbores.[*](Th. C. III 2, 6.) <5> ergo tria tempora eadem

[*](eadem del. P.) germinationis, ver et canis arcturique ortus. neque enim animalium tantum est ad coitus aviditas, sed multo maior[*](maior est dv. -iore r.) est terrae[*](terrae ac dv. ac terrae r.) ac satorum omnium libido, qua tempestive uti plurimum interest conceptus, peculiare utique in insitis , cum sit mutua cupiditas utrimque[*](utrimque dv. -rique rS. cfr. VIII 163. 187.) coeundi.[*](Th. C. III 3, 1. 2, 7. Varro I 39, 2. Colum. XI 2, 96. Pallad. II 15, 12. Th. C. III 3, 4.) qui ver probant, ab aequinoctio statim admittunt, praedicantes germina parturire, ideo faciles corticum esse conplexus. qui praeferunt autumnum, ab arcturi ortu, quoniam statim radicem quandam capiant et ad ver parata veniant atque non protinus germinatio auferat vires. quaedam tamen statutum tempus anni habent ubique, ut cerasi et amygdalae circa brumam serendi vel inserendi. de pluribus locorum situs optime iudicabit[*](iudicabit dv. -cauit r.). frigida enim et aquosa verno conseri oportet, sicca et calida autumno.[*](Colum. V 10, 20. 17. (Varro I 25, 2). 19. 20. 14. arb. 25, 1. 24. 25, 1. 22, 3. 29, 1.) <6> communis quidem Italiae ratio tempora ad hunc modum distribuit: moro[*](Mora Dv. a. G.) ab idibus Februariis in aequinoctium, piro[*](piro dG. pira rv.) autumnum, ita ut brumam XV ne minus diebus antecedant, malis aestivis et cotoneis, item sorbis, prunis, post mediam hiemem in idus Februarias, siliquae Graecae et persicis ante brumam per autumnum, nucibus iuglandi et pineae et abellanae et Graecae atque castaneae a[*](ad v. et ll.) kal. Martiis ad idus easdem, salici[*](salici Tv. -icis r.) et genistae circa Martias kal. hanc in siccis semine, illam[*](illam dv. illa r.) in umidis virga seri diximus.

[*](16,74. 77)

[*](Colum. V 11, 13. arb. 26, 2.) <7> Est etiamnum[*](etiamnunc Ev. H. etiam G.) nova inserendi ratio, ne quid sciens quidem praeteream, quod usquam invenerim[*](inuenerim dv. -rit r.), Columellae excogitata, ut adfirmat[*](adfirmet E.) ipse, qua[*](qua v. quo DdT. que E.) vel diversae insociabilesque [*](inso- ciabilisque DED.) arborum naturae copulentur, ut fici[*](fici dv. faci D. fagi E.) atque

oleae. iuxta hanc seri ficum iubet non ampliore[*](ampliorum E.) intervallo , quam ut contingi large possit ramo oleae quam maxime sequaci atque oboedituro, eumque omni interim tempore edomari meditatione curvandi.[*](Colum. V 11, 14. 15. arb. 26, 3. IV 29, 13. (Varro I 40, 6).) postea fico adepta vires, quod evenire trimae aut utique quinquenni, detruncata superficie ipsum[*](ipsum quoque coni. S. ipsumque ll. G.)quoque deputatum et, ut dictum est,[*](115) adraso cacumine defigi in[*](in crure—fugiat transponi post cur- vandi voluit P.) crure[*](cruce Ev. a. C.) fici, custoditum vinculis, ne curvatura fugiat[*](an refugiat?). ita quodam propaginum insitorumque temperamento triennio communem[*](communem (sc. ramum) ego. -une DED. -uni dv. -uniter (del. inter) Huet ap. Brot.) inter duas matres coalescere, quarto anno abscisum totum adoptantis esse, nondum vulgata ratione aut mihi certe satis conperta.

[*](extr.: (Colum. V 9, 13).) Cetero eadem illa de calidis frigidisque et umidis aut siccis supra dicta ratio et scrobes fodere monstravit.[*](135) in aquosis enim neque amplos neque altos facere expediet , aliter in aestuoso[*](aestuoso TBas. aestiuoso r v.D.) et sicco, ut quam maxime accipiant aquam contineantque. haec et veteres arbores colendi ratio est. ferventibus enim locis adcumulant aestate radices operiuntque, ne solis ardor exurat.[*](Colum. V 5, 6.) aliubi ablaqueant[*](ablaqueant v. alla- d. adlaqueant (-ntur E)r.) perflatusque [*](perflatusque dv. -atum usque r. -atuusque D.) admittunt. iidem[*](idem DD. id est E.) hieme cumulis a gelu vindidicant . contra illi hieme aperiunt umoremque sitientibus quaerunt. ubicumque circumfodiendi [arbores[*](arbo- ris DD. uncos posui, quia radices dicendum erat propter vv. in summa tellure oberrant; si radices ante ratio intercidisset, arborum radices scribendum esset.)] ratio [in circuitum[*](circuitum DTE. -itu dv. uncos posui cum Dal.; glossema est ad vv. in orbem.)] pedes in orbem ternos, neque id in pratis, quoniam [*](quoniam DD. qm??? d. quando Ev.) amore solis umorisque in summa tellure oberrant.

Et de arboribus quidem fructus gratia serendis[*](serendis inserendisque Tv. -di inserendique r.) inserendisque in universum sint[*](sint D1dv. sunt r.) dicta haec:[*](Colum. IV 30, 3. 4. 5.)

restat earum ratio, quae propter alias seruntur ac vineas maxime, caeduo ligno.

Principatum in his optinent salices, quas serunt[*](quas serunt Müller emend. III 22. qua- rum ll. quarum satio fit v. lac. indicavit D.) loco madido, tamen refosso[*](refosso v. -ssos ll.) pedes II et semipedem, talea sesquipedali vel pertica, quae utilior, quo plenior.[*](Colum. IV 30, 6. 31, 2.) intervallo esse debent pedes seni[*](seni dBas. semi r.). trimae pedibus binis a terra putatione coercentur, ut se in latitudinem fundant ac sine scalis tondeantur. salix enim fecundior, quo terrae propior . has quoque omnibus annis confodi[*](confodi D2dv. -fidi D1. -figi E.) iubent mense Aprili.[*](Colum. IV 30, 7. Atticus ap. Colum. IV 30, 2.) haec est viminalium cultura. perticalis et virga et talea seritur, fossura eadem. perticas ex ea caedi iustum est quarto fere anno. et hae[*](eae dv. a. S.) autem senescentium locum[*](locum om.dv. a. S.) propagine[*](propagine D2dv. om. r. S.) sarciunt[*](sarciunt D2D. sarciunt locum dv. praesarciunt D1ES. praesarciunt locum f.Brot. resarciunt locum H.) praecisa[*](prae- cisa ego. (cfr. § 211. Colum. IV 31, 3). pertica EJ. pertica ac D. pertica immersa ac dv.) post annum[*](annum recisa d2(?)v. a. J.). salicis viminalis iugera singula sufficient xxv vineae iugeribus. eiusdem rei causa populus alba seritur bipedaneo pastinato, talea sesquipedali, biduo siccata, palmipedi intervallo, terra superiniecta II cubitorum crassitudine.

[*](Colum. IV 32, 1. 2. 4. 5. arb. 29, 1. Pallad. III 23, 1. Geop. V 53, 1. (Cato 6, 3). Geop. V 53, 5.) Harundo etiamnum[*](etiam D2D.) dilutiore quam hae solo gaudet . seritur bulbo radicis[*](radici E.), quod alii oculum vocant, dodrantali scrobe, intervallo II pedum[*](duum ll. v.) et semipedis, reficiturque ex sese vetere[*](utere D1E.) harundineto exstirpato, quod utilius repertum quam castrare, sicut antea. namque inter se radices

serpunt mutuoque discursu[*](discursu dTv. decursu rD.) necantur. tempus conserendi , priusquam oculi harundinum intumescant, ante kal. Martias. crescit ad brumam usque desinitque, cum durescere incipit. hoc signum tempestivam habet caesuram . et hanc autem, quotiens et vineam, fodiendam putant . seritur et traversa, non alte terra[*](alte terra dC. altera r Verc.) condita, erumpuntque e singulis oculis totidem plantae.[*](Colum. arb. 29, 2. Geop. V 53, 2.) seritur et deplantata pedali sulco, binis obrutis gemmis, ut tertius nodus terram attingat, prono cacumine, ne rores concipiat . caeditur decrescente luna. vineis anno siccata[*](fumo siccata Schneider ad Colum. IV 32, 1 ex Geop. V 53, 6.) utilior quam viridis.

[*](Pallad. XII 15, 2. Colum. IV 33, 1. Pallad. XII 7, 19. Geop. X 63, 1.) Castanea pedamentis omnibus praefertur facilitate tractatus, perdurandi pervicacia; regerminatione caedua vel salice laetior. quaerit solum facile nec tamen harenosum , maximeque sabulum umidum aut carbunculum vel tofi etiam farinam, quamlibet opaco septentrionalique et praefrigido situ, vel etiam declivi. recusat eadem glaream[*](glaream P e Palladio H. galleam DE. galeam dT. Gallicam B.), rubricam, cretam omnemque terrae fecunditatem.[*](Pallad. XII 7, 21. 17. Column. IV 33, 2. 3. 4. 1. Geop. X 63, 3. Colum. IV 30, 2.) seri nuce diximus, sed nisi ex[*](nisi ex v. nifi et DE. ni fiet d.) maximis non provenit, nec nisi quinis[*](59) acervatim satis. refringi[*](refringi DdfT.cfr. Colum. IV 33, 1. perfr- Ev.) solum debet subea[*](sub ea D. supra ll. v.) ex Novembri mense in Februarium, quo solutae sponte cadunt ex arbore atque subnascuntur. intervalla sint pedalia, undique sulco dodrantali. ex hoc seminario transferuntur in aliud bipedali intervallo post[*](post D. plus ll. v.) biennium[*](biennio dv.). sunt et propagines [*](an serunt et propagine... faciliore? sequentia Schnei- der ad Colum. IV 33, 3 vitiata putavit.), nulli quidem faciliores. nudata enim radice tota in sulco prosternitur; tur ex cacumine supra terram relicto renascitur et alia ab radice. sed tralata nescit hospitari

pavetque[*](dist. Schneider l. l.) novitatem[*](nouitatem D2dv. -tas tam r.) biennio fere; postea prosilit. ideo nucibus potius quam viveradicibus[*](uiueradicibus J. uiuir- G. nice ra- ll.) plantaria caedua implentur . cultura non alia quam supra dictis, fodiendo[*](fodiendis dv. a. S.) supputandisque[*](supplantandisque E.) per biennium sequens. de cetero ipsa se colit umbra stolones[*](stolones v. -one ll.) supervacuos enecante. caeditur intra septimum annum. sufficiunt pedamenta iugeri vicenis[*](uice- nis D2S. uicem sui r. unius uicenis v.) vinearum iugeribus, quando etiam bifida ex[*](ex Schneider l. l. ea ll. v. a. S.) stirpe fiunt, durantque ultra alteram silvae suae caesuram.

Aesculus similiter provenit, caesura triennio[*](biennio Colum.) serior[*](serior C. senior ll. v. H. an caesurae biennio senior?), minus morosa nasci in quacumque terra seritur vere balano, sed non nisi aesculi, scrobe dodrantali, intervallis II pedum . saritur[*](saritur J cum Dal. seritur ll. v.) leviter quater anno. hoc pedamentum minime putrescit caesumque[*](caesumque H cum Dal. laes- ll. v.) maxime fruticat.

Praeter haec, quae diximus, sunt caedua[*](quae dixi- mus sunt caedua ego. sunt caedua quae diximus ll. v.) fraxinus, laurus , persica, corulus, malus, sed tardius nascuntur terramque defixa vix tolerant, non modo umorem. sabucus contra firmissima ad palum taleis seritur, ut populus. nam de [*](16, 139 sqq.) cupresso satis diximus.