Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Natura arborum terra marique sponte sua provenientium dicta est; restat earum, quae arte et humanis ingeniis fiunt verius quam nascuntur. sed prius mirari[*](mirari v. cfr. index libri. arari ll.) succurrit, quae[*](quae fv. qua ll. H.) retulimus[*](abstulimus v. a. H.) paenuria pro indiviso possessa[*](possessa ego. -essa a D2v. -essas a rH.)[*](16, 1 15.) feris, depugnante cum his homine circa caducos fructus, circa pendentes vero et cum alitibus, in tanta

deliciarum pretia venisse, clarissimo, ut equidem arbitror, exemplo L. Crassi atque Cn. Domiti Ahenobarbi. Crassus orator fuit in primis nominis Romani. domus ei magnifica, sed aliquanto praestantior in eodem Palatio Q. Catuli, qui[*](quę E.) Cimbros cum C. Mario fudit, multo vero pulcherrima consensu omnium aetate ea in colle Viminali C. Aquili, equitis Romani clarioris illa etiam quam iuris civilis scientia, cum tamen[*](an tum tamen?) obiecta Crasso sua est.[*](cfr. Valer. Max. IX 1, 4.) nobilissimarum gentium ambo[*](post ambo ll. v. habent Crassus est (est om.dEv) atque Domitius; glossema cognovit U 301.) censuram post consulatus simul gessere anno conditae urbis DCLXII frequentem iurgiis propter dissimilitudinem morum. tum Cn. Domitius, ut erat vehemens natura, praeterea accensus odio[*](ira odio d.), quod ex aemulatione avidissimum[*](audissimum E.an acidissimum?) est, graviter increpuit tanti censorem habitare, |LX[*](|LX| HSego coll. § 4 et Val. Max. his d. tis G. //is D. is E. milla nummorum v. sestertium milies G. sestertium sexagies Brot. (post eius). HSS. M??? HS D.)| HSpro domo eius identidem promittens , et Crassus, ut praesens ingenio semper, ut faceto lepore sollers, addicere se respondit exceptis sex arboribus . ac ne uno quidem denario, si adimerentur, emptam volente Domitio, Crassus: Utrumne igitur ego sum, inquit, quaeso, Domiti, exemplo gravis et[*](et GD. et ab rv.) ipsa[*](an ipse?) mea censura notandus, qui domo, quae mihi hereditate obvenit, comiter[*](comiter dv. cumiter (-tor D1) r. conmuniter S.) habitem, an tu, qui sex arbores |LX[*](|LX] ego. cx D1. om. rv. HS milies G. sestertio sex- agies Brot. (ante sex). |HS| S (post aestimes).M??? D.)| aestimes? haec[*](haec DGE. eae dv. hae D. cfr. XVI 195.) fuere lotoe patula ramorum opacitate lascivae, Caecina Largo e proceribus crebro iuventa nostra eas in domo sua ostentante, duraveruntque —quoniam et de longissimo aevo arborum diximus—[*](16, 234 sqq.) ad Neronis principis incendia[*](incendia D. in- cendia quibus cremauit urbem annis (CLXXX add. v) postea ll. v.) cultu virides iuvenesque, ii princeps ille adcelerasset etiam arborum mortem. ac
ne quis vilem de cetero Crassi domum nihilque in ea iurganti[*](iurganti U chrest. p. 219. -nte ll. v. a. D.) Domitio fuisse licendum[*](licendum ego. dic- ll.v.) praeter arbores iudicet, iam columnas VI[*](VI (pro IV) U chrest. l. l. cfr. XXXVI 7. quat- tuor ll. v.) Hymetti marmoris, aedilitatis gratia ad scenam ornandam advectas, in atrio eius domus statuerat, cum in publico nondum essent ullae marmoreae. tam recens est opulentia, tantoque tunc plus honoris arbores domibus adferebant, ut sine illis ne inimicitiarum quidem pretium servaverit Domitius.

Fuere ab his et cognomina antiquis: Frondicio[*](fronditio dEv. a. D.) militi illi, qui praeclara facinora Volturnum transnatans fronde[*](fronde DGED. fronde capiti d(?)v.) inposita adversus Hannibalem edidit, Stolonum Liciniae genti. ita appellatur in ipsis arboribus fruticatio inutilis, unde[*](inde dT.) et pampinatio inventa primo Stoloni dedit nomen. fuit et arborum cura legibus priscis, cautumque est XII tabulis ut, qui iniuria cecidisset alienas, lueret in singulas aeris xxv. quid existimamus? venturasne[*](futurasne Ev. a. H.) eas credidisse [*](credidisse v. -set ll.) ad supra dictam aestimationem illos, qui vel[*](uel om.Ev. a. S.) frugiferas tanti taxaverant[*](taxauerant v. tuex- E1. uex- r.)? nec minus miraculum in porno est multarum circa suburbana fructu annuo addicto binis milibus nummum, maiore[*](maiore dv. -res r.) singularum reditu quam erat apud antiquos praediorum. ob hoc insita et arborum quoque adulteria excogitata sunt, ut nec poma pauperibus nascerentur . nunc ergo dicemus[*](dicemus dv. dicimus r.), quonam[*](quonam TS.quoE. quo dv. Qm??? D. qu G.) maxime modo tantum ex his vectigal contingat, veram colendi rationem absolutamque prodituri, et ideo non volgata tractabimus[*](tractauimus EX.) nec quae constare animo advertimus, sed incerta atque dubia, in quibus maxime fallitur vita. nam diligentiam supervacuis[*](in superuacuis d.v. a. D.) adfectare non nostrum est. ante omnia autem [in[*](uncos ego posui.) universum et] quae ad cuncta arborum genera pertinent in commune de caelo terraque dicemus[*](dicimus D1GE.).

[*](Th. H. IV 1, 4. (V 1, 11). Colum. IV 16, 3. Varro r. r. I 26. Th. H. IV 14, 1. Th. C. II 1, 2. 3.)

Aquilone maxime gaudent, densiores ab adflatu eius laetioresque et materie[*](materie D. -riae D2dEv. maturia ore G2. -uriore r.) firmiores[*](firmioris v. a. S.). qua in re plerique falluntur, cum in vineis pedamenta non sint a vento eo[*](ea E.) opponenda[*](ponenda d.) et id tantum a septentrione servandum. quin immo tempestiva frigora plurimum arborum firmitati conferunt, et sic optime germinant, alioqui[*](alioqui dv. alio qua DG. alia qua ES.), si blandiantur austri, defetiscentes[*](defatiscentes Ev. a. D.), ac magis etiam in flore[*](flore G. florem ll. v.).[*](Th. C. II 2, 1. 2. 3. 2. 3. Verg. G. I 100. 101.) nam si, cum defloruere, protinus sequantur imbres, in totum poma depereunt , adeo ut amygdalae et piri, etiam si omnino nubilum fuit[*](fuerit d.) austrinusve flatus, amittant fetus. circa vergilias quidem pluvere[*](pluuere S. puluere DGE. pluere dv.) inimicissimum viti et oleae, quoniam tum coitus est earum. hoc est illud quadriduum oleis decretorium , hic articulus austrinus nubili spurci, quod diximus. fruges quoque peius maturescunt austrinis diebus, [*](16,109) sed celerius. illa sunt noxia frigora, quae septentrionibus aut praeposteris fiunt horis. hiemem[*](hiemem dv. -mes D2E. -nes r.) quidem aquiloniam esse omnibus satis utilissimum. imbres vero tum expetendi evidens causa est, quoniam arbores fetu exinanitas et foliorum quoque amissione[*](amis- sione v. emiss- ll. J.) languidas naturale est avide esurire, cibus autem earum imber. quare tepidam esse hiemem, ut absumpto partu arborum sequatur protinus conceptus, id est germinatio, ac deinde alia florescendi exinanitio, inutilissimum experimentis creditur. quin immo si plures ita continuentur anni, etiam ipsae moriuntur[*](moriuntur v. -iantur ll. H.) arbores, quando nemini dubia poena est in fame laborantium. ergo qui dixit hiemes serenas optandas , non pro arboribus vota fecit;[*](Verg. G. ib. Th. C. II 1, 3. 4. 5. 6. 7. Cato 40, 4.) nec per solstitia imbres vitibus conducunt; hiberno quidem pulvere laetiores fieri

messes luxuriantis ingenii fertilitate[*](an de fertilitate?) dictum est. alioqui vota arborum frugumque communia sunt nives diutinas sedere. causa non solum quia animam terrae evanescentem exhalatione includunt et conprimunt retroque agunt in vires frugum atque radices, verum quod et liquorem sensim praebent, purum praeterea levissimumque, quando nix aquarum caelestium spuma[*](puma D1G. pruina EU 302.) est. ergo umor ex his non universus ingurgitans diluensque, sed quomodo sititur destillans velut ex ubere, alit omnia, quia non[*](quia non ego. quae non ll. v. neque P.) inundat. tellus quoque illo[*](illo dv. ullo r. a del. D. ac v.) modo fermentescit, et sui plena, a lactescentibus satis non effeta, cum tempus aperit, tepidis adridet horis. ita maxime frumenta pinguescunt, praeterquam ubi calidus semper aër est, ut in Aegypto. continuatio enim et ipsa consuetudo idem quod modus aliubi efficit[*](efficit dv. effecti r.), plurimumque prodest ubicumque non esse quod noceat. in maiore parte orbis, cum praecoces excurrere germinationes evocatae indulgentia[*](indulgen- tia dv. -tiam r.) caeli, secutis frigoribus exuruntur. qua de causa serotinae hiemes noxiae, silvestribus quoque, quae magis etiam dolent urguente umbra sua nec adiuvante medicina, quando vestire teneras intorto stramento in silvestribus non est.[*](Th. C. II 2, 1. 3.) ergo tempestivae aquae hibernis primum imbribus[*](in imbribus ES.), dein germinationem [*](germinatio- nem dv. -ione et r.) antecedentibus; tertium tempus est, cum educant poma, nec protinus, sed iam valido fetu. quae fructus suos diutius continent longioresque desiderant cibos, his et serotinae aquae utiles, ut viti[*](ut uiti dv. ut uitio D. et uitio r.), oleae, punicis. hae tam en[*](tamen ego. iam ll. v.) pluviae generis cuiusque arboribus diverso modo desiderantur , aliis alio tempore maturantibus. quapropter eisdem imbribus aliqua laedi videas, aliqua iuvari, etiam in[*](dist. J.) eodem genere, sicut in piris alio die hiberna quaerunt
pluvias, alio vero[*](alio uero v. uero alia ll.) praecocia, ut pariter quidem omnia desiderent [*](dist. J.) hibernum tempus, set[*](set ego. est ll. v. del. J.) ante germinationem.[*](ib. II 3, 1. II 2, 4.) quae aquilonem austro utiliorem facit ratio, eadem mediterranea maritimis praefert—sunt enim plerumque frigidiora — et montuosa planis et nocturnes imbres diurnis. magis fruuntur[*](fruuntur v. fruitur DGdE1. -tura E2S.) aquis sata non statim auferente[*](auferente dv. -rent r.) eas sole[*](solae E.).

[*](Verg. G. II 298. Colum. III 12, 5. 6.) Conexa et situs vinearum arbustorumque ratio est, quas in horas[*](horas v. (cfr. § 83. 84). oras dVerc. hora r.) debeant spectare. Vergilius ad occasus seri damnavit, aliqui sic maluere quam in exortus[*](exortus vet. Dal. -tu ll. v.). a pluribus meridiem probari adverto, nec arbitror perpetuum quicquam in hoc praecipi posse. ad soli naturam, ad loci[*](ad soli dv. ac soli r.) ingenium, ad caeli cuiusque mores dirigenda sollertia est. in Africa meridiem vineas spectare et viti[*](etsi uiti v. uiti H.) inutile et colono[*](et colono D. col- (eol- G) ll. v.) insalubre[*](salubre v. a. H.) est, quoniam ipsa meridianae subiacet plagae, quapropter ibi, qui in occasum aut septentriones conseret, optime[*](optimi D2G. -mu D1.) miscebit solum caelo. cum Vergilius occasus improbet, nec de septentrione relinqui[*](relinqui dv. -iqui DG. -iqua ES.) dubitatio videtur. atqui in cisalpina[*](an sub- alpina? cfr. XVI 55.) Italia[*](Gallia pro Italia coni. Strack.) magna ex parte vineis ita positis compertum est nullas[*](nulla E.) esse fertiliores. multum rationis optinent et venti. in Narbonensi provincia atque Liguria et parte Etruriae contra circium serere imperitia existimatur , eundemque oblicum accipere providentia. is namque aestates ibi[*](aestatem sibi E.) temperat, sed tanta plerumque violentia, ut auferat tecta.[*]((cfr. Colum. III 12, 6) [Pallad. II 13, 6]. Colum. III 1, 7.)

quidam caelum terrae parere cogunt, ut, quae in siccis serantur, orientem ac septentriones spectent, quae in umidis, meridiem. nec non ex ipsis

vitibus[*](uitis D.) causas mutuantur in frigidis praecoces serendo, ut maturitas antecedat algorem, quae poma vitesque rorem oderint, contra ortus, ut statim auferat[*](auferat D2dv. -ant r.) sol, quae ament[*](amant E.), ad occasus vel etiam ad septentriones, ut diutius eo[*](eo v. con d. com D2. eum E. cum r.) fruantur. ceteri fere rationem naturae secuti in aquilonem obversas[*](obuersas G. obseruas DE. obser G. -eruantes dT.) vites et arbores poni suasere. odoratiorem etiam fieri talem fructum Democritus putat.

aquilonis situm ventorumque reliquorum diximus secundo volumine [*](2,119 18,321 sqq.) dicemusque proximo plura caelestia. interim manifestum videtur salubritatis argumentum, quoniam in meridiem etiam spectantium semper ante decidunt[*](decidunt v. -dant ll. G.) folia. similis et in maritimis causa. quibusdam locis adflatus maris noxii, in plurimis iidem alunt[*](alunt J. aiunt ll. utiles v. a. S.). quibusdam satis e longinquo aspicere maria iucundum, propius admoveri salis[*](satis dEHack.) halitum inutile. similis et fluminum stagnorumque ratio. nebulis adurunt aut aestuantia refrigerant. opacitate atque etiam rigore gaudent quae diximus. quare experimentis optime [*](16,74) creditur.

[*](Colum. III 11, 6. Verg. G. II 217. Colum. III 11, 10. 7.) A caelo proximum est terrae dixisse rationem, haud faciliore tractatu, quippe non eadem arboribus convenit et frugibus plerumque, nec pulla, qualem habet Campania, ubique optima vitibus, aut quae tenues exhalat nebulas, nec rubrica[*](lubrica GdTEv. a. B.) multis laudata. cretam in Albensium Pompeianorum[*](pompeianorumque Ev. a. Bas.) agro et argillam cunctis ad vineas generibus anteponunt, quamquam praepingues[*](praepingues DGv. -guis rS. -gue est D.), quod excipitur in eo genere. invicem sabulum album in Ticiniensi[*](Tici- nensi v. a. J.) multisque in locis nigrum itemque rubrum, etiam pingui terrae permixtum, infecundum est.[*](Verg. G. II 207. 184. 185 (219).) argumenta quoque

iudicantium saepe fallunt. non utique laetum solum est, in quo procerae[*](procerae dv. -ras r.) arbores nitent, praeterquam illis arboribus . quid enim abiete procerius[*](abiete procerius dv. ab iste proceries r.)? at[*](at Dv. aut r Verc.) quae vixisse possit[*](an possint (sc. sata)?) alia in loco eodem? nec luxuriosa pabula pinguis soli semper indicium habent. nam quid laudatius Germaniae pabulis? at[*](at ego. et DGES. et tamen d(?)v.) statim subest harena tenuissimo caespitum corio.[*](Verg. G. 184 (251). 248–250 (Colum. II 2, 18). 227 sqq. (Colum. II 2, 19) [Pallad. I 5, 3]. 220. 254. 186. 187. Hyginus apud Colum. III 11, 8.) nec semper aquosa est terra, cui proceritas herbarum , non, Hercules, magis quam pinguis, adhaerens digitis, quod in argillis arguitur. scrobes quidem regesta in eos nulla conplet, ut densa atque rara ad hunc modum deprehendi possit, ferroque omnis rubiginem obducit. nec gravis aut levior iusto deprehenditur pondere. quod enim pondus terrae iustum intellegi potest? neque fluminibus adgesta semper laudabilis, quando senescant[*](senescunt Scum Gesnero.) sata quaedam aqua[*](aqua v. aquae ll. an aquae sede, neque?). sed neque illa, quae laudatur, diu praeterquam salici[*](salici v. -cis ll.) utilis sentitur. inter argumenta stipulae crassitudo est, tanta alioqui in Leborino Campaniae nobili campo, ut ligni vice utantur. sed id[*](is E. idem v. a. D.) solum ubicumque arduum opere, difficili cultu, bonis suis acrius paene, quam vitiis posset, adfligit agricolam.[*](Colum. III 11, 7. 9 [Pallad. II 13, 6]. (cfr. Varro r. r. I 9, 2. Vitruv. II 6, 6). Colum. arb. 3, 6 [Pallad. II 13, 3]. (cfr. Vitruv. II 7, 2). Verg. G. II 189.) et carbunculus, quae terra[*](terrae D2.) ita vocatur[*](ita uocatur (-antur DGE) ll. v. an damnatur vel inpro- batur?), emendari intenta cura[*](intenta cura ego. (an inuicem arte? cfr. § 58). uidemacra D1G. idemacra D2. uite macra dEG. macra D. quidem cura Müller emend. III 16. marga U.) videtur[*](utetur E. pu- tatur v. a. S.). nam tofus naturae[*](naturae ego (cfr. XXXVI 144). satur ac dTJ. satura ac r. scaber natura v. scaber ac S. natura D.) friabilis[*](fricabilis E.) expetitur quoque ab auctoribus. Vergilius et
quae felicem[*](filicem v. a. S.) ferat non inprobat vitibus. salsaeque terrae multa melius creduntur, tutiora[*](tumora DG.)a[*](a Bas. om. ll. v.) vitiis innascentium animalium . nec colles opere nudantur, si quis perite fodiat[*](perite fodiat v. periteff- D1GE. perit'eff- d. per id eff- D2.), nec campi omnes minus solis atque perflatus, quam opus sit, accipiunt, et quasdam pruinis ac nebulis pasci diximus [*](14,23) vites. omnium rerum sunt quaedam in alto secreta et suo cuique corde pervidenda.[*](Th. C. V 14, 2. 3. 5. III 20, 5.) quid quod mutantur saepe iudicata quoque et diu comperta[*](comperta G. -pressa dTE. conpressa G. -raessa D. com- prehensa v.)? in Thessalia circa Larisam emisso lacu frigidior facta ea regio est, oleaeque desierunt, quae prius fuerant, item vites aduri, quod non antea[*](lacunam cognovit P coll. Theophr., explevit U 304 his: coeperunt, contra calorem augeri.),.... Aenos sensit admoto Hebro, et circa Philippos cultura siccata regio mutavit caeli habitum. at in Syracusano agro advena cultor elapidato solo perdidit fruges luto[*](luto del. P. gelu U 305, sed ap. Theophr. lectio est incerta.), done regessit lapides. in Syria levem tenui sulco inprimunt vomerem, quia subest saxum exurens aestate semina.[*](Th. C. III 23, 4. H. VIII 2, 9.) iam in quibusdam locis similes[*](similes dv. -lis rS.) aestus inmodici et frigorum effectus. est fertilis Thracia[*](an frugum Thracia?) frugum rigore, aestibus Africa et Aegyptus. in Chalcia[*](chalcia dC. chal- chia Gv. calchia r.) Rhodiorum insula locus quidam est in tantum fecundus, ut suo tempore satum demetant hordeum sublatumque protinus serant[*](ferant dv. ferant r.) et cum aliis frugibus metant. glareosum oleis solum aptissimum in Venafrano[*](uenafrano dv. uenef- r.), pinguissimum in Baetica. Pucina[*](pucina DB. punica r.) vina in saxo cocuntur, Caecubae vites in Pomtinis paludibus madent. tanta est argumentorum ac soli varietas ac differentia .[*](Varro r. r. I 7, 10.) Caesar Vopiscus, cum causam apud censores ageret, campos Rosiae[*](rosiae DGEVerc. roseae d(?)G. Rosciae v.) dixit Italiae sumen[*](sumens E.) esse, in quibus
perticas pridie relictas gramen operiret, sed non nisi ad pabulum probantur. non tamen indociles natura nos esse voluit, et vitia confessa fecit etiam ubi bona certa non fecerat. quamobrem primum crimina dicemus[*](dicemus dTU 305. -cimus rS. -camus v.).

[*]((cfr. Varro r. r. I 9, 7. Colum. III 11, 6. 9. [Pallad. I 5, 2. 34, 3.] Verg. G. II 255).)Terram amaram [probaverim[*](uncos ego posui. probauerim ll. D. an probaturis? -averint coni. S. siue macram si quis probare uelit v. a. J.)] demonstrant[*](demonstrantes J.) eius[*](eius ego. eas ll. H. eam v. sata J.) atrae degeneresque[*](degenerisque J.) herbae, frigidam autem retorride nata, item uliginosam tristia, rubricam oculi[*](oculi v. -lis ll. S.) argillamque, operi difficillimas[*](difficillima v. a. G. -mam D.) quaeque[*](quae- quae D.) rastros aut vomeres ingentibus glaebis onerent[*](onerent dG. -ret rv.), quamquam non quod operi, hoc et fructui adversum ; item e contrario cineraceam[*](cinericeam ES. sed cfr. XXVII 44.) et sabulum album. nam sterilis denso[*](denso D. -sa ll.v.) callo facile deprehenditur vel uno ictu cuspidis.[*](Cato 5, 6.) Cato breviter atque ex suo more vitia determinat : Terram cariosam[*](cariofam D2v. -otam d. -ota E. carior iam D1.) cave[*](cave ne ares P e Catone.), neve plaustro[*](plo- strum et pecus Cato.) neve pecore[*](pecores Dd.) inpellas. quid putamus hac appellatione ab eo tantopere[*](tanto opere ab eo dES.) reformidari, ut paene vestigiis quoque interdicat? redigamus ad ligni cariem, et inveniemus illa, quae in tantum abominatur[*](abominatur v. abominantur (abho- D) ll.), vitia aridae, fistulosae, scabrae, canescentis[*](canescentis v. canentientis (-tes DE) ll. canentis J.), exesae[*](exesae v. ex se ll.), pumicosae.[*](Colum. II 1, 2.) plus dixit una significatione quam possit ulla copia sermonis enarrari. est enim interpretatione vitiorum quaedam non aetate (quae nulla in ea intellegi potest), sed natura sua anus[*](an anilis?) terra, et ideo infecunda ad omnia atque inbecilla.[*](Cato 1, 3. 151, 2.) idem agrum optimum iudicat ab radice[*](ab radice D2dTD. -cem D1. ad radicem Ev. sub radice P e Catone.) montium planitie in meridiem excurrente,

qui est totius[*](totius v. potius ll.) Italiae situs, terram vero teneram, quae vocetur pulla. erit igitur haec optima et operi et satis[*](satis P. satia DE. sata dT.). intellegere modo libeat dictam[*](dictam Ev. -ta r.) mira significatione teneram , et quidquid optari debet, in eo vocabulo invenietur. illa temperatae ubertatis,[*](Hom. ς 541. 547.) illa mollis facilisque culturae, nec madida nec sitiens. illa post vomerem nitescens, qualem fons ingeniorum Homerus in armis a deo[*](a deo B. ab eo ll. v.) caelatam dixit addiditque miraculum nigrescentis[*](nigre- scentis B. incresc- ll. v.), quamvis fieret ex auro. illa quam recentem exquirunt inprobae alites vomerem comitantes corvique aratoris vestigia ipsa rodentes[*](rodentis DD.). reddatur hoc in loco luxuriae quoque sententia et aliqua[*](et aliqua ll. v. Italica S parum apte coll. § 93. an et alioqui (cfr. XIII 21) vel ex obliquo (i. e. inproprie)?) in propositum certe.[*](Cic. de or. III 25, 99.) Cicero, lux doctrinarum altera, Meliora, inquit, unguenta sunt quae terram, quam quae crocum sapiunt. hoc enim maluit dixisse quam redolent. ita est profecto, illa erit optima quae unguenta sapiet.[*](Th. C. VI 17, 6. 7.) quod si admonendi sumus, qualis sit terrae odor ille qui quaeritur, contingit saepe etiam quiescente ea sub occasum solis, in quo loco arcus caelestes[*](caelestis DEv. a. S.) deiecere[*](deucere E. deiecerit v. a. S.) capita sua, et cum a siccitate continua immaduit imbre. tune emittit ilium suum halitum divinum ex[*](ex v. et ll.) sole[*](sole dv. solem r.) conceptum, cui conparari suavitas nulla possit. is esse e[*](e ego (cfr. XXXIII 98). om. ll. S. odor in v.) commota debebit repertusque neminem fallet[*](fallet dv. -lat r.), ac de terra odor optime iudicabit. talis fere est in novalibus caesa vetere silva, quae consensu laudatur.[*](Colum. I praef. 1. 2. II 1, 2.) et in frugibus quidem ferendis eadem terra utilior intellegitur, quotiens intermissa cultura quievit, quod in vineis non fit[*](fit E.), eoque est diligentius eligenda, ne vera existat opinio eorum, qui
iam Italiae terram existimavere lassam.[*](Th. C. III 20, 3.) operis quidem facilitas[*](facilitas ego. facultas ll.v. cfr. XVIII 110.) in aliis generibus constat et caelo, nec potest arari post imbres aliqua[*](ali- quo E.), ubertatis vitio lentescens. contra in Byzacio[*](byzantio dv. a. G.) Africae illum centena quinquagena fruge fertilem campum nullis, cum[*](cum dv. eum r.) siccum[*](siccum ll. J. -us v.) est, arabilem[*](arabile E.) tauris, post imbres vili asello et a parte altera iugi anu[*](iugi anu v. iungi anum ll. U 306 et a parte altera iungi anum post scindi transponi vult.) vomerem trahente[*](trahente v. -tem ll.) vidimus scindi. terram[*](terra E.) enim terra[*](terrae DE.) emendandi [*](emendari dv. a. S. sed cfr. Nipperd. ad Tac. ann. XIII 26 extr.), ut aliqui praecipiunt, super tenuem pingui iniecta[*](intecta DE.) aut gracili bibulaque super umidam ac praepinguem, dementi s[*](dementis coni. J. cfr. II 85. -tia ll. v.) operae est. quid potest sperare qui colit talem?