Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
larix femina[*](femina B e Theophr. -nam DdE. et fem- G.) habet quam Graeci vocant aegida mellei coloris. *hoc lignum[*](hoc lignum - uocant ll. v. habent post rimis (v. 19); transp. ego coll. Theophr.) proximum medullae est. in abiete lusson[*](lus- son Robertus Constant. e Theophr. (λοῦσσον). leuson ll.G. leu- con v.) Graeci vocant*. inventum pictorum tabellis inmortale nullisque fissile[*](fissile v. -lem dE. fyssyle D2. -lem r.) rimis. * cedri quoque durissima quae medullae proxima, ut in corpore ossa, deraso modo limo. et sabuci interiora mire firma traduntur, quidamque[*](qui- damque J. qui namque ll. v.) venabula ex ea praeferunt[*](faciunt praeferunt v. a.J.) omnibus, constat enim ex cute et ossibus.
[*](Th. H. V 1, 1.) Caedi tempestivum quae decorticentur et[*](et P e Theophr. ut ll. v.) teretes
ad templa ceteraque[*](ceterosque ES.) usus rotundi[*](retundi DGd.), cum germinant, alias cortice inextricabili et carie subnascente ei materiaque nigrescente; tigna et quibus aufert securis corticem a bruma ad favonium aut, si praevenire cogamur, arcturi occasu et ante eum fidiculae, novissima ratione solstitio. dies siderum horum reddentur[*](reddentur D2Gv. -etur r Brot.) suo loco. vulgo satis [*](18, 271 313) putant observare, ne qua dedolanda sternatur ante editos suos fructus. robur vere caesum teredinem sentit, bruma autem neque vitiatur[*](uitiatur D2V. uiatur D1GEG. deiciatur dT.) neque pandatur, alias obnoxium etiam, ut torqueat sese findatque, quod in subere tempestive quoque caeso evenit. infinitum refert et lunaris ratio, nec nisi a xx in xxx caedi volunt. inter omnes vero convenit utilissime in coitu eius sterni, quem diem alii interlunii, alii silentis lunae appellant. sic certe Tiberius Caesar concremato ponte naumachiario larices ad restituendum caedi in Raetia praefinivit. quidam dicunt, ut in coitu et sub terra sit luna, quod fieri non potest nisi noctu. si competant[*](si competant D2dv. sic opet- D1G. sic oppet- E.) coitus[*](coi- tus D2v. coetus D1GE. ceptus d.) in novissimum diem brumae , illa fit[*](fit Dal. fit ll. v.) aeterna materies; proxime, cum supra dictis sideribus. quidam et canis ortum addunt, et sic caesas materias in forum Augustum.[*](Vitruv. II 9, 3.) nec novellae autem ad materiem nec veteres utilissimae. circumcisas quoque in[*](in DGD. ad rv.) medullam aliqui non inutiliter relinquunt, ut omnis umor stantibus defluat. mirum apud antiquos primo Punico bello classem Duilli imperatoris ab arbore LX die navigavisse, contra vero Hieronem regem ccxx naves effectas diebus XLV tradit L. Piso. secundo quoque Punico Scipionis classis XL die a securi navigavit. tantum tempestivitas etiam in rapida celeritate pollet.[*](Cato 31, 2.) Cato hominum summus in omni usu de materiis haec adicit: Prelum ex sappino atra potissimum
facito. ulmeam, pineam, nuceam, hanc atque aliam materiem omnem cum ecfodies[*](ecfodies ego. exf- DGE. eff- dv.), luna decrescente eximito post meridiem sine vento austro. tum erit tempestiva, cum semen suum maturum erit. cavetoque per rorem trahas aut doles.[*](Cato 37, 3. 4. Varro I 37, 2.) idemque mox: Nisi intermestri lunaque dimidiata ne tangas materiem. quam[*](quam ego e Cat. 37, 4. tuam D2. tam r. tunc ne v. tum Brot.) effodias aut praecidas abs terra. diebus VII[*](VII E (?) H e Cat. IIII rv.) proximis, quibus luna plena fuerit, optime eximitur. omnino caveto ni quam[*](ni quam Gesner ad Cat. l. l. ne quam Brot. nigram ll.v.) materiem doles neve caedas neve tangas nisi siccam, neve gelidam neve rorulentam . —Tiberius item[*](item U 287. idem ll. v.) et in capillo tondendo servavit interlunia . M. Varro adversus defluvia praecipit observandum id a pleniluniis[*](pleni- luniis dv. plenal- r.).—[*](Th. H. V 1, 6. 9. 10. 11.) <1> Larici[*](larici v. -cis ll. S.) et magis abieti[*](abieti v. -tis ll.S.) succisis umor diu[*](diu dv. dio r.) defluit . haec[*](hae dv.cfr. XVII 5.) omnium arborum altissimae ac rectissimae. navium malis antemnisque propter levitatem praefertur abies. communia his pinoque[*](pino quoque D2. an commune et his et pino quoque?), ut quadripertitos venarum cursus bifidosve[*](bifidos- que Ev.a.D.) habeant vel omnino simplices. fabrorum[*](ad fabrorum B.)in[*](in coni. S. om. ll. v.) intestina opera medulla sectilis optima quadripertitis, .... materies[*](materiis D2Ev. a. G.) et[*](dist. ego et lac. indicavi e Theophr. h. pl. V 1, 10. exciderunt pessima bifidis.) mollior quam ceterae. intellectus in cortice protinus peritis.[*](Vitruv. II 9, 7.—Th. H. V 1, 11; IV 1, 4. Vitruv. II 9, 17.) abietis quae pars a terra fuit, enodis est. haec[*](hac dEv.a.G.) qua diximus ratione fluviata detoratur[*](de- toratur coni. D philol. XXXIp. 391 coll. Vitruvii II 9, 7eiecto torulo. decoratur ll. decorticatur v.) atque[*](186) ita sappinus vocatur, superior pars nodosa duriorque
fusterna. et in ipsis autem arboribus robustiores aquiloniae partes, et in totum deteriores ex umidis opacisque, spissiores ex apricis ac diuturnae. ideo[*](ideo romae D2dv. ideo rumae D1G. id eorum. hae E.) Romae infernas[*](infernas D2B. -na rv.) abies supernati praefertur[*](praeferunt D2.).[*](Th. H. V 2, 1. Vitruv. II 9, 13.)Est per se[*](se dTS.om. rv.) gentium quoque[*](quoque regiones v.a.S.) in his differentia. Alpibus [*](dist. U 289. an Galliae?) Appenninoque laudatissimae, in Gallia Iuribus ac monte Vosego[*](uosago E. Vogeso C.), in Corsica, Bithynia, Ponto, Macedonia. deterior Aenianica[*](Aenianica (vel Aeanica) B e Theophr. aeneatica (ene- G) ll. v. a. D.) et Arcadica, pessima Parnasia et Euboica[*](euboica D2G. eb- d. eubuica D1G. euboea Ev.), quoniam ramosae[*](ramosae D2dv. ramos ac r.) ibi et contortae putrescentesque facile. at cedrus[*](ac cedros DG.) in Creta, Africa, Syria laudatissima. cedri oleo peruncta materies nec tiniam nec cariem sentit.[*](Th. H. V 2, 3.4.) iunipero eadem virtus quae cedro. vasta haec in Hispania maximeque [*](an utique?) Vaccaeis[*](uaccaeis D2H. -ceis dT. -cae eis rv. -cae eius C.). medulla[*](medullae uis D2.) eius ubicumque solidior etiam quam cedris[*](cedris DGf. -rus rv. an cedri?). publicum omnium vitium vocant spiras, ubi convolvere se venae atque nodi. inveniuntur in quibusdam [*](in quibusdam dv. quib- r.), sicut in marmore, centra, id est duritia clavo[*](clauso DG.) similis, inimica serris. et quaedam forte accidunt[*](accidunt dv. acced- r.), ut[*](ut coni. Dal. in ll. v. iis D. del. C.) lapide comprehenso aut recepto[*](an ac recepto?) in corpus aut alterius arboris ramo. <2> Megaris diu stetit oleaster in foro, cui viri fortes adfixerant arma, quae cortice ambiente aetas longa occultaverat, fuitque arbor illa fatalis excidio urbis praemonitae[*](praemonitae v. -tas G. -ta D. -tis dS. post monita E.) oraculo[*](oraculo cum dv. -lum cum E, -lo D2. -lum r. -lorum cum S.), cum arbor arma peperisset, quod succisae accidit ocreis galeisque intus repertis. ferunt lapides ita inventos ad continendos partus esse remedio.