Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Th. H. IV 4, 1. III 18, 10.) Hedera iam dicitur in Asia nasci. *circiter urbis Romae annum ccccxxxx[*](circiter—ccccxxx in. ll. leguntur post crassoque (v, 19); transposuit et numerum corr. U 277.)* negaverat Theophrastus, nec in[*](in v. om. ll.) India nisi in monte Mero, quin et Harpalum omni modo laborasse, ut sereret eam in Medis[*](medis D2dv. -diis r.) frustra, Alexandrum vero ob raritatem ita coronato exercitu victorem[*](uictore DG.) ex India
redisse exemplo Liberi patris. cuius dei et nunc adornat thyrsos galeasque etiam ac scuta in Thraciae populis sollemnibus sacris, inimica arboribus[*](arboribus coni. S. -oris DGd. -ori EG.) satisque omnibus, sepulchra , muros rumpens, serpentium frigori gratissima, ut mirum sit ullum honorem habitum ei[*](ei D2dG. e/// D1. ē G.om.Ev.).[*](Th. H. VI 2, 1.)[*](Th. H. III 18, 6.) Duo genera prima, ut reliquarum, mas atque femina. maior traditur mas et corpore et folio, duriore etiam ac pinguiore et[*](pinguiore et Ev. -ore set D2D. -orem et r. an -ore ut et?) flore ad purpuram accedente; utriusque autem similis est rosae silvestri, nisi quod caret odore. species horum generum tres: est enim candida ant nigra hedera tertiaque[*](tertia quae E. -tiaque quae v. sed cfr. § 70. 177. XVII 112.) vocatur helix. etiamnum haec[*](hae D2v.) species dividuntur in alias, quoniam est aliqua fructu tantum candida, alia et folio. fructum quoque candidum ferentium aliis densus acinus et grandior, racemis in orbem circumactis, qui vocantur corymbi, iidem[*](idem DGD. item rv.). Silenici, cum est minor acinus, sparsior[*](dist. ego.) racemus, simili modo ut in[*](ut in ego. cfr. Theophr. in DGEv. om.d.) nigra.[*](Diosc. II 210.) alicui et semen nigrum, alii crocatum, cuius coronis poetae utuntur, foliis minus nigris, quam quidam Nysiam, alii Bacchicam vocant, maximis inter nigras corymbis. quidam apud Graecos etiamnum duo genera huius faciunt a colore acinorum, erythranum et chrysocarpum.
[*](Th. H. III 18, 7–9.) Plurimas antem habet[*](habet v. -ent ll.) differentias helix, quoniam folio maxime distat. parva sunt et angulosa concinnioraque, cum[*](quam d.) reliquorum generum simplicia sint[*](sunt DGd.). distat et longitudine internodiorum, praecipue tamen sterilitate, quoniam fructum non gignit. quidam hoc aetatis esse, non generis existimant primoque[*](primoque dv. primo qui r.) helicem esse, fieri hederam vetustate. horum error manifestus intellegitur, quoniam helicis plura
genera reperiuntur, sed tria maxime insignia: herbacea ac virens, quae plurima est, altera candido folio, tertia versicolori , quae Thracia vocatur. etiamnum[*](et hi annum E.) herbaceae tenuiora folia et in ordinem digesta densioraque; in alio genere diversa omnia ea[*](omnia ea ego. omnia. et DGEv. omnia d.cfr. Theophr.). in versicolori alia tenuioribus foliis et similiter ordinatis densioribusque est, alteri generi neglecta haec omnia; maiora quoque aut minora sunt folia macularumque habitu distant[*](distat DG.). et in candidis aliis[*](aliis ego. alii DGE. alia dv. cfr. Theophr.) sunt candidiora .[*](ib. 8. 9. 10. 6 init.) adulescit in longitudinem maxime herbacea. arbores autem necat[*](necat dv. nec ad r.) candida omnemque sucum auferendo tanta crassitudine augetur, ut ipsa arbor fiat. signa eius folia maxima atque latissima[*](latis- sime G.), mammae rigentes[*](mammae rigentes ego. cfr. § 152. -mas erigentes DGE. -mas erigentis dv.), quae sunt ceteris inflexae, racemi[*](racemi v. -mis ll.) stantes ac subrecti. et quamquam[*](quamquam dv. quamque r.) omnium[*](an omni? cfr. XVII 120.) hederarum generi radicosa bracchia, huic tamen maxime ramosa ac robusta, ab ea nigrae.[*](152) sed proprium albae, quod inter media folia emittit bracchia utrimque[*](utrimque dC. utrumque rv.) semper amplectens, hoc et in muris[*](muris D2dv. -res r. -ros fS.), quamvis ambire non possit. itaque etiam pluribus locis intercisa vivit tamen duratque, et totidem initia radicum habet quot bracchia, quibus incolumis et solida arbores sugit ac strangulat. est et[*](est et v. e Theophr. est ll. J.) in fructu differentia albae nigraeque hederae, quoniam aliis[*](aliquis U 279. sed cfr. § 20 et Müller de stilo Pl. p. 91.) tanta amaritudo acini, ut aves non attingant. est et rigens hedera, quae sine adminiculo stat sola omnium generum, ob id vocata orthocissos[*](orthocissos P. oriocissos D2. cissos r v. a. S.), e diverso numquam nisi humi repens chamaecissos.