Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
est in exemplis et sine tempestate ullave causa alia quam prodigi cecidisse multas ac sua sponte resurrexisse. factum hoc populi Romani Quiritibus ostentum Cimbricis bellis Nuceriae in luco lunonis ulmo, postquam etiam cacumen amputatum[*](amputatum dv. amputamentum r.) erat, quoniam in aram ipsam procumbebat, restituta sponte ita ut protinus floreret, a quo deinde tempore maiestas p. R.[*](p. r.D2dv. py r.) resurrexit, quae ante vastata cladibus fuerat.[*](ibid. 3.2.) memoratur hoc idem factum et in Philippis salice procidua atque detruncata et Stagiris in museo populo[*](musaeo ropulo E.) alba, omnia fausti ominis. sed maxime mirum, Antandri platanus etiam circumdolatis lateribus restibilis[*](restibulis E.) sponte facta vitaeque reddita longitudine xv cubitorum[*](x cubitorum U 273.), crassitudine quattuor ulnarum.
[*](Verg. Georg. II 9 sqq.) Arbores quas naturae debemus[*](debemus U 273. debeamus ll. v.) tribus modis nascuntur, sponte ant semine aut ab radice. cura numerosior extitit, de qua suo dicemus volumine. nunc enim[*](17,58) totus sermo de natura est multis modis mirisque memorabili . namque non omnia in omnibus locis nasci docuimus[*](12,51) nec tralata vivere. hoc[*](hoc (haec d) alias dTH. hoc aliaque r. hocque alias v.) alias fastidio, alias contumacia, saepius inbecillitate eorum quae transferantur evenit, alias caelo invidente[*](caelo inuidente alias om.DG.), alias solo repugnante.
Fastidit balsamum alibi[*](alibi om. Arund.) nasci, nata Assyria[*](nata Assyria H. natura syria DGfdT. natura nisi in syria EXArund. man.Dal. Assyria G. natura quae in Syria v.) malus alibi ferre, nec[*](maluit fere nec Arund. fere noluit nec man. Dal. noluit fere nec v. a. G.) non et palma ubique nasci[*](palmam nasci ubique aut natam Arund. man. Dal. v. a. G.) aut nata parere vel, cum promisit etiam ostenditque[*](ostenditque etiam Arund. man. Dal.), educare, tamquam [*](quae (quae si Arund. ) tam- quam dArund. v. a. S.) invita pepererit[*](peperit dTv. a S.). non habet vires frutex cinnami in Syriae vicina perveniendi. non ferunt amomi nardique deliciae, ne in Arabiam[*](Arabiam J. -bia ll.v.) quidem, ex India et nave peregrina ri[*](peregrinari v. peregrinauit (perig- DG) ll.); temptavit enim Seleucus rex. illud maxime mirum, ipsas plerumque arbores exorari, ut vivant atque tramigrent , aliquando et a solo impetrari, ut alienas alat advenasque nutriat, caelum nullo modo flecti. vivit in Italia piperis arbor, casiae vero etiam in septentrionali plaga, vixit in Lydia turis, sed unde sorbentes[*](sorbentes D2dv. scor- r.) sucum omnem ex iis[*](his D2ED.) soles[*](soles dv. solis rD.) coquentesve lacrimam?[*](Th. H. IV 5, 2. 3.) illud proxime mirum, mutari naturam in iisdem[*](iisdem fH. iisdem locis ll. v.) atque pro indiviso[*](pro indiuiso DGdG. inprouiso Ev. ex improuiso f.) valere. cedrum aestuosis partibus dederat, set[*](set ego. et ll.v.) in Lyciis Phrygiisque montibus nascitur. frigus inimicum lauro fecerat, sed
in Olympo copiosior nulla est. circa Bosporum Cimmerium in Panticapaeo urbe omni modo laboravit Mithridates rex et ceteri incolae sacrorum certe causa laurum myrtumque habere: non contigit, cum teporis[*](teporis G. temporis ll. del. v.) arbores abundent ibi, punicae ficique, iam mali et piri laudatissimae. frigidas eodem tractu non genuit arbores, pinum, abietem, piceam. et quid attinet in Pontum abire? iuxta Romam ipsam castaneae cerasique aegre proveniunt, persica in Tusculano, nuces[*](Tusculano nuces ego, -ano non nuces DG (dittogr. vitio). -ano nec non nuces dv. -ano nam nuces ES. -ano iam nuces D.) Graecae cum taedio inseruntur Tarracina silvis scatente earum.