Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

plurima vero ilices[*](ilices ego. ilex P e Theophr. buxeis D2. buxiis D1G. buxus rv.), nam et semen suum et granum, quod crataegum[*](crataegum H (cfr. index libri). crate- gum f. grataegum DGE. -tecum dT.cfr. U 272.) vocant, et a septentrione viscum, a meridie hyphear—de quis plura mox paulo—interdumque pariter res quaternas habent.

[*](Th. H. I 3, 3. C. II 12, 6. H. I 8, 2.) Arbores quaedam simplices, quibus a radice caudex unus et rami frequentes, ut olivae, fico, viti.

quaedam fruticosi generis, ut paliurus, myrtus, item nux abellana, quin immo melior et copiosior fructu in plures dispersa ramos. hi quibusdam[*](hi quibusdam DGD. in qu- Ev. haec d quibus d.) omnino nulli[*](nulli D. nullum DGE. nullus dv.), ut in sato[*](sato (vel satiuo) ego. cfr.§ 70 et Theophr. suo ll. v. universo Müller emend. III 8.) genere buxi[*](buxo v.), loto transmarinae.[*](Th. H. I 8, 3.) quaedam bifurcae atque etiam in quinas partes diffusae, quaedam dividuae nec ramosae, ut sabuci, quaedam individuae, ramosae, ut piceae . quibusdam ramorum ordo, sicut piceae[*](piceae D2v. piseae (-ee d) r.), abieti, aliis[*](aliis Gv. alias r Hack.) inconditus, ut robori, malo, piro. et abieti quidem subrecta divisura ramique in caelum tendentes, non in latera proni.[*](Th. H. III 7, 2.) mirum, cacuminibus eorum decisis moritur, totis vero detruncatis durat. et si infra[*](intra fE.) quam rami fuere praecidatur, quod superest vivit, si vero cacumen tantum auferatur, tota moritur. alia ab radice bracchiata, ut ulmus , alia in cacumine ramosa, ut pinus, faba[*](faba ll. J. lotos sive faba v.) Graeca, quam Romae a[*](a Ev. ac r.) suavitate fructus, silvestris quidem, sed cerasorum paene natura[*](natura om.dT.), loton appellant.[*](125: Th. H. I 8, 4. 5. I 9, 1. III 13, 1. I 9, 1.) praecipue domibus expetitur ramorum petulantia brevi caudice latissima expatiantium umbra et in vicinas domos saepe transilientium . nulla[*](nulli Ev. a. S.) opacitas brevior, nec auferunt rami[*](auferunt rami ego. auferunt ll. S. aufert v.) solem hieme decidentibus foliis. nullis cortex iucundior aut oculos excipiens blandius, nullis rami[*](rami dv ramis r.) longiores validioresque aut plures, ut dixisse totidem arbores[*](arbores dv. -ore r.) liceat. cortice pelles tingunt, radice lanas. malis proprium genus. ferarum enim rostra reddunt adhaerentibus uni maximo minoribus .

Ramorum aliqui caeci, qui non germinant, quod natura fit, si non evaluere, aut poena, cum deputatos cicatrix hebetavit[*](hebetauerit d.). quae dividuis in ramo[*](ramo dv. roma r.) natura est, haec

viti in oculo, harundini in geniculo. omnium terrae proxima crassiora. in longitudinem excrescunt abies, larix, palma, cupressus, ulmus[*](ulmus dv. -mis r.) et si qua unistirpia. ramosarum cerasus etiam in XL[*](XL ll. v. XXIIII (pro XXXX) U 273 e Theophr.) cubitorum trabes aequali per totam duum cubitorum crassitudine reperitur. quaedam statim in ramos sparguntur, ut mali.