Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

et subarata ocius senescunt, silvestria autem tardissime. atque in totum omnis cura fertilitatem adicit, fertilitas senectam. ideo et praeflorent talia[*](talia B. ealia D1G. alia rv.) et praegerminant, in totum[*](in totum ego. totum DGd. tota ES. atque in totum v.) praecocia fiunt, quoniam omnis infirmitas caelo magis oboedit[*](ob- oedit D2S. ob oidit f. oboccidit r.).

[*](Th. H. III 7, 3. III 16, 1 (cfr. III 15, 5).) Multae plura gignunt, ut diximus in glandiferis, inter quas[*](quas G. quae Ddv. que r.) laurus uvas suas maximeque sterilis, quae [*](26 sqq.) non gignit aliud; ob id a quibusdam mas existimatur. ferunt et abellanae iulos compactili callo, ad nihil utiles,