Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
est et publica omnium foliorum in ipsis differentia. namque pars inferior a terra herbido viret colore, ab eadem leviora nervos callumque et articulos in superiore habent parte, incisuras vero subter, ut manus humana. oleae superne candidiora et minus levia, item hederae. sed omnium folia cotidie ad solem oscitant, inferiores partes tepefieri volentia[*](uolentia dv. uiol- r.). superior pars omnium lanuginem quantulamcumque habet, quae in aliis gentium lana est.
In oriente funes validos e foliis palmae fieri dictum est, eosque in umore utiliores esse. et apud nos[*](13,30) vero[*](uero D. uere DGEv. fere dG.) palmis a messe decerpuntur[*](decerpuntur dv. -pantur r.). ex his[*](ex his D2G. iis D1. eis r.) meliora quae sese[*](sese D2dG. esse r.) non diviserint[*](diuiserint dG. -rit G. deuiserit D. diuisis erit E.). siccantur sub tecto quaternis diebus, mox in sole expanduntur et noctibus relicta, done candore inarescant, postea in opera finduntur.
[*](ibid. 4. 5. 6. 7.) Latissima fico, viti, platano, angusta myrto, punicae[*](punicae v. -co ll. D.), oleae, capillata pino, cedro, aculeata aquifolio et
ilicum[*](ilicum dv. licum r.) generi—nam iuniperis[*](iunipero dv. a. S.) spina pro folio est—, carnosa cupresso, tamarici, crassissima alno, longa harundini , salici, palmae et duplicia, circinata piro, mucronata malo, angulosa hederae, divisa platano, insecta pectinum modo piceae, abieti, sinuosa toto[*](toto dv. tota r.) ambitu robori, spinosa cute rubo. mordacia sunt quibusdam, ut urticis, pungentia pino, piceae, abieti, larici, cedro, aquifoliis, pediculo brevi oleae, ilici[*](oleae ilici D2D. -ae et ilici dv. -ae et lici E. -a et lici r.), longo vitibus, tremulo populis, et iisdem solis inter se crepitantia. iam et in pomo ipso mali quodam in genere parva mediis emicant folia, interim et gemina, praeterea aliis circa ramos, aliis et in cacumine ramorum, robori et in caudice ipso.[*](Th. H. I 10, 8. Cato 5, 8.) iam densa[*](densa v. -so ll.) aut[*](aut ego. ac ll. v.) rara semperque lata rariora. disposita myrto, concava buxo, inordinata pomis, plura eodem pediculo exeuntia malis pirisque, ramulosa ulmo et cytiso. quibus adicit Cato decidua[*](decidua G. -dua ea DGD. -due a d. -dua a Ev.) popul ea[*](populea G. -lo a ll. -lo v.) quernaque, animalibus iubens dari non perarida, bubus quidem et ficulnea ilignaque[*](ilignaque v. lig- ll.) et hederacea. dantur et ex harundine ac lauru. decidunt sorbo universa, ceteris paulatim. et de foliis hactenus.