Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
populi tria genera: alba ac nigra et quae Libyca appellatur[*](appellatur v. -antur ll.), minima folio ac nigerrima fungisque enascentibus laudatissima. alba folio bicolor, superne candicans, inferiore parte viridi. huic nigraeque et crotoni[*](crotoni Tv. -tam G. cotoni d. -tam D. -ta E.) in iuventa circinatae rotunditatis sunt, vetustiora in angulos exeunt. e contrario hederae angulosa rotundantur. populorum foliis grandissima lanugo evolat candida et radiata[*](candida et radiata D2J. -dae traditae dH. -dae tradita rv.), folio[*](filo TJ.) numerosiore candicant ut[*](candicant ut ego. candida et ut ll. v. -dae fiunt J.) villi[*](uilli v. uillae ll. J. iuli B. iulus C.). folia granatis et amygdalis rubentia.
Mirum in primis id quod ulmo tiliaeque et oleae et populo albae et salici evenit. circumaguntur enim folia earum post solstitium, nec alio argumento certius intellegitur sidus confectum.[*](ibid. 2.)