Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Th. H. III 14, 1. Colum. V 6, 2. de arb. 16,1. Tremellius Scrofa ap. Colum. l.l. (IX 13, 2).) Inter has atque frugiferas materie vitiumque amicitia accipitur ulmus. Graeci duo genera eius novere: montanam[*](montanam ego. -tuosam ll.v. cfr. §48. 63. 67. 128. XVIII 63. 179. XX 173. XXI 160. XXIV 34.) quae sit amplior, campestrem quae fruticosa. Italia Atinias vocat[*](uocat dv. -ant r.) excelsissimas et ex iis siccan eas[*](siccaneas vet. Dal. cfr. Index libri et Colum. II 2, 4. 16, 3. IV 30, 5. siccanas ll. v.) praefert, quae non sint riguae, alterum genus Gallicas, tertium nostrates, densiore folio et ab eodem pediculo numerosiore, quartum silvestre. Atiniae[*](Ati- niae v. rat- ll.) non ferunt samaram [*](samaram dH. -riam Ev. -rim D. -ritim G. -ra B.)—ita vocatur ulmi semen—, omnesque radicum plantis proveniunt, reliquae semine.