Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
Pulcherrimum vero est bruscum, multoque excellentius etiamnum molluscum. tuber utrumque arboris eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorumque solidos[*](solidos Salm. exerc. 296aD. solicios DGf. sili- dE2V. sibli- E1. cfr. U 263.) aut lamnas raro usu spectatur. e brusco fiunt et mensae[*](an mensae, sed nigrescentes?) nigrescentes. reperitur et in alno[*](alni D1Gd.) tuber[*](tuber D2v. -ber et ES. -bere r. -ber set J.), tanto deterius, quantum ab acere alnus ipsa distat. aceris mares prius florent. etiamnum in siccis natae praeferuntur aquaticis , sicut et fraxini. est trans Alpes arbor simillima aceri albo materie, quae vocatur staphylodendron. fert siliquas et in iis nucleos sapore nucis abellanae.
[*](extr.: Th. H. III 3, 3.) In primis vero materies honorata buxo est raro crispanti[*](crispi//canti E.)[*](lacunam ego indicavi. Excidit fortasse simplicis.) nec nisi radice[*](radice ll. v. cortice Arund.), de ceteo..... levisque est[*](leuisque est ego. lenis qui est EArund. lenis quies rv. lenis quies est S. leui cuius U 264.)
materiae[*](materia EArund. v. a. G.), set lentore[*](set lentore ego. silentio D2G. -tiae D1Gd. -ti EArund. v. est lentitie U.) quodam[*](et quadam EArund.v. a. G. quadam et U.) et duritie ac pallore commendabilis , ipsa[*](ipsa ego. in ipsa ll. v.) vero arbor et[*](arbor et ego. -bore ll. v.) topiario opere. tria eius genera: Gallicum, quod in metas emittitur amplitudinemque proceriorem[*](amplitudine procerior-est E. -ores S.). oleastrum[*](oleastrum ll. v. siluestre U 264.), in omni usu damnatum, gravem praefert odorem. tertium genus nostratis[*](nostratis DGdv. -trates TES. -trate Verc. -tras D.) vocant, e silvestri[*](siluestre (om. e) Ev. a. D.), ut credo, mitigatum satu, diffusius et densitate parietum, virens semper ac tonsile.[*](Th. H. III 15, 5. 4, 6 (IV 5,1).) buxus Pyrenaeis ac Cytoriis montibus plurima et Berecyntio tractu, crassissima in Corsica[*](corsica dv. -cam r.), flore[*](flore G. -rem ll. v.) non spernendo, quae causa amaritudinis mellis. semen[*](mellis. semen D. semen mellis ll. mellis. semen illius v.) cunctis animantibus invisum. nec in Olympo Macedoniae gracilior, sed brevis. amat frigida, aprica[*](an aspera (Theophr.τραχέσι)?). in igni[*](in igni DGEv. ligni dTD.) quoque duritia[*](duritiam E.) quae[*](quae DdTv. que G.om.ES. | ferri ES.) ferro, nec flamma nec carbone utili[*](utilis dEv. a. G.).