Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Th. H. III 10, 4. I 12, 4.) In tilia mas et femina differunt omni modo. namque et materies maris dura rufiorque ac nodosa et odoratior, cortex quoque crassior ac detractus inflexibilis. nec semen fert aut florem ut femina, quae crassior arbore, materie candida praecellensque est. mirum in hac arbore fructum a nullo animalium adtingi, foliorum corticisque sucum esse dulcem. inter corticem ac lignum tenues tunicae[*](tunicae coni. Dal. -cas dv. tonicas r. tuni- cae sunt D.) multiplici membrana, e quibus vincula tiliae vocantur tenuissimumque eorum[*](tenuissimumque eorum ego. -mum quorum DGD. -mum eorum Ev. -mae earum dG.) philyrae, coronarum lemniscis celebres antiquorum honore. materies teredinem non sentit, proceritate perquam modica, verum utilis.