Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Homerus υ 277.) Materiae enim causa reliquas arbores natura genuit copiosissimamque fraxinum. procera haec ac teres, pinnata et ipsa folio, multumque Homeri praeconio et Achillis hasta nobilitata. materies est ad plurima utilis;
ea quidem, quae fit in Ida Troadis, in tantum cedro similis, ut ementes fallat cortice ablato.[*](Th. H. III 11, 3 4. 5.) Graeci duo genera eius fecere: longam enodem, alteram brevem duriorem fuscioremque , laureis foliis. bumeliam vocant in Macedonia amplissimam lentissimamque. alii situ divisere, campestrem enim esse crispam, montanam spissam.[*](Diosc. I 108. Pl. iun. p. 111, 10.) folia earum iumentis mortifera, ceteris ruminantium innocua Graeci prodidere ; in Italia nec iumentis nocent.[*](nocent dC. -cet rv.) contra serpentes vero suco expresso ad potum et inposita ulceri[*](ulterior E. -ori d.) opifera, ut nihil[*](ut nihil ego. ac nihil ll. v.) aeque, reperiuntur, tantaque est vis[*](uis ut D1dv. uisui E. uis huic D2.), ut ne matutinas quidem occidentesve umbras, cum[*](cum dP. quam rv.) sunt longissimae, serpens arboris eius adtingat, adeo ipsam procul fugiat. experti[*](experta D2v. a. G.) prodimus, si fronde ea circumcludantur[*](circumcludan- tur ego. -datur D2D. ciroque cludatur D1G. giro concludatur Arund. gyroque cludatur Ev. gyroque circumclaudatur dT.cfr.U 262.) ignis[*](et igni D.) et serpens, in ignes potius quam in fraxinum fugere serpentem . mira naturae benignitas, prius quam hae prodeant , florere fraxinum nec ante conditas folia demittere[*](demittere ego. dim- ll.v.cfr. § 81.83. XIX 66.).