Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Th. C VI 4,1. (1, 1).) Interim quae sunt communia et[*](an et delendum?) pomis omnibusque sucis saporum[*](uaporum F) genera XIII[*](an X?) reperiuntur: dulcis, suavis , pinguis, amarus, austerus, acer, acutus, acerbus, acidus, salsus. praeter haec tria sunt genera mirabili maxime natura : unum in quo plures pariter sentiuntur[*](sentiunt DFG) sapores, ut vinis[*](binis F.an in uinis?); namque in iis et austerus et acutus et dulcis et suavis , omnes alieni. alterum est genus in quo sit et alienus quidem, sed et suus quidam ac peculiaris, ut in lacte; si quidem inest ei[*](di///// F1. dicitur Ea. dici non potest va. G) quod tamen iure dici dulce et pingue et suave non possit[*](possit D2S(D). -int d. -ssent r. -et G(J). om. v), optinente lenitate, quae ipsa succedit in saporis vicem. [*](Th. C VI 3, 1. 19, 2. 3. cfr. Pl. XXXI 37.) nullus hic aquis nec[*](nec D. ne ll.v) sucus[*](sucus quidem va.D), ut tamen eo ipso fiat aliquis ac suum genus faciat. sentiri quidem aquae[*](aquae v. om.F1. atque DF2G. ęque a. eque E) saporem ullum[*](nullum F1. ilium Brot. errore) sucumve vitium est. magnum his omnibus in odore momentum et[*](et om, H Brot.) magna cognatio; qui et ipse nullus est[*](dist. CFW Müller p. 14) aquis aut, si sentitur omnino, vitium est. mirum tria[*](tria genera E1) naturae praecipua elementa sine sapore esse, sine odore, sine suco: aquas[*](aquas D2G(D). -ua Eav. -uam S. atque r), aëra[*](era ignes F. aer ignis Eava.G), ignes.