Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

Malorum plura sunt genera. de citreis[*](de (di D2) citreis E2D2v. de ceteris M. de cityreis E1a. dicitur eis r) cum sua arbore diximus, Medica autem Graeci vocant patriae[*](patria Ea)[*](13,103) nomine. aeque peregrina sunt zizipha[*](zizipa MFd) et tubures[*](tubures MJ. tuberes (tupe- F) r. cfr. p. 527, 2), quae et ipsa non pridem venere in Italiam, haec ex Africa, illa ex Syria. Sex. Papinius, quem consulem vidimus, primus utraque[*](itaque M) attulit Divi Augusti novissimis temporibus in castris

sata, bacis similiora quam malis, sed aggeribus[*](ageribus D1FG. gener- Ea) praecipue[*](praecipue Mv (J). - ua rS) decora, quoniam et[*](et om.MF1) in tecta iam silvae scandunt. tuburum[*](tuberum va. J) duo genera: candidum et a colore syricum[*](syricum (coni. Dal.) H. ser- ll.v. cfr. § 51. XXXV 30. 40) dictum. [*](itaque M) paene peregrina sunt in uno Italiae agro Veroniensi[*](ueronensi Fava.J. ue- nerenensi E.cfr. XIV 16. 67) nascentia quae lanata appellantur; lanugo ea obducit, strutheis[*](struthis M. -teis F1Eava.C) quidem Persicisque[*](quae (pro que) MF) plurima, iis[*](plurima iis M. -ma is D1FG. -ma his D2G. -ma//// E. -mis av) tamen peculiare nomen dedit, nulla alia commendatione[*](commendatio F) insignibus[*](insignis Ea. -ni z).

[*](cfr. Col. V 10, 19. XII 47, 5. Macrob. III 19, 2. — (12) cfr. Athen. III 82c. (Isid. XVII 7, 3). — (13) Varro I 59, 1. (Cels. II 24. IV 26 med.). — (18) Cato 7, 3. 143, 3. — Varro ib.) Reliqua cur pigeat nominatim indicare, cum conditoribus suis aeternam propagaverint memoriam, tamquam[*](tamquam Eav. om. r) ob egregium aliquod in vita factum? nisi fallor, apparebit ex eo ingenium inserendi nihilque tam parvum esse quod non gloriam parere possit. ergo habent originem a Matio Cestioque[*](Cestioque (coni. Dal.) S. ge- ll.v. Se- P e Col.) et Mallio[*](Manlio va.S), item Scaudio[*](scaudio DFGdE2aJ. scand- E1sH. Claud- v) ; quibus cotoneo[*](catoneo FEa) insito ab Appio[*](appio Eav. oppio (popio F1) r) e Claudia gente Appiana sunt cognominata. [*]((1) Cels. II 24. — (3. 4) Cato 7, 3. Varro ib. Gels. ib. Martial. I 43, 4. Athen. III 80f. Geop. X 20. Isid. XVII 7, 5. Pl. XXIII 104. — (6. 7) Diosc. I 162. —) odor est iis[*](iis ego. us F. his Eav) cotoneorum, magnitude quae[*](que (pro quae) FEava. G) Scaudianis[*](scandianis F1dH. sed aud- Ea. sed Claud- v. Claud- G), color rubens . ac ne quis sic[*](sic ego. ic F1. id rv. (an ita?)) ambitum[*](ambitu v) valuisse claritatis e[*](e E1aszS. et DFGdv(D)) familia[*](familiae (DGd?) va.S(D)) putet, sunt et Sceptiana ab inventore libertino, insignia rotunditate . Cato adicit Quiriniana[*](Quiriniana (P)S e Cat. quiriana ll.v(J)) et quae tradit in doliis[*](doliis Eav. doloreis F2. cioreis F1) condi Scantiana. omnium autem nuperrime adoptata sunt parva gratissimi saporis, quae Petisia nominantur. patrias

nobilitavere Amerina[*](Amerina (P)H. dem- E. cam- v. temeriana (dem- a) r graecula v. grac- ll) et Graecula. cetera e causis traxere nomen: germanitatis cohaerentia gemella[*](gemella ego. & gem- ll.v), numquam singula in fetu, colore[*](colore ll.D. a col- v. coloris G) syrica[*](syrica d2TH. -iaca d1. sirica ll. ser- v), cognatione[*](cognatione v(D). -nes ll. -nis G) melapia, mustea[*](mustea v. -ta ll) a celeritate mitescendi, quae nunc melimela dicuntur a sapore melleo, orbiculata a figura orbis in rotunditatem circumacti 5 —haec[*](dist. ego) in Epiro primum provenisse[*](puenisse v. pue- ll) argumento sunt Graeci, qui Epirotica[*](epitorica Fa) vocant —, mammarum effigie orthomastia[*](or- thomastia (orto- D2) H cum P. -ica v. ortomasthia D1d. -sihia FG. -onias thia Ea), condicione[*](a conditione ll. v) castrati seminis quae spadonia appellant Belgae. [*]((10) Macrob. III 19, 2. — (14) Cels. IV 26 med. —) melofoliis folium unum, aliquando et geminum, erumpit e latere medio. celerrime in rugas marcescunt pannucea. stolide[*](stolide ll.v. an solide?) tument pulmonea. est quibusdam sanguineus[*](sanguineos F. -neis E1) colos[*](color Eava.S) origine ex mori insitu[*](insitu v. in sinu ll) tracta. cunctis vero quae fuere a sole partes rubent. sunt et parva gratia[*](grati va.G) saporis atque etiam acutiora odore silvestria. peculiare[*](id peculiare va.S) inprobaeiis[*](inprobae iis ego. -batis DFGTS. -bitatis Ea (add. et) v) acerbitatis convicium[*](conuitium FEava. Bas.) et vis tanta, ut aciem gladii praestringat[*](prestringunt D2 -ga F1. perstringat va.S). dat aliis[*](dat aliis ego. datis ll. dat iis S. dat et s(P) H(J). Dacis v) farina[*](farina ll.v(P)H. ferme v) vilissimis[*](an nomen, uilissimis?) nomen, quamquam primis adventu decerpique properantibus.