Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*]((6) Verg. B 2, 53. Col. X 404. XII 10, 4.) Ingens postea turba prunorum: versicoloria[*](uersicoloria coni. S. -lori F2d. -logri F1. -lor rv)e nigro candicant[*](e nigro candicant ego. nigra (gra F1) candicans F1dv. -idans DF2G. -ida EazH. (loc. corr.)), hordearia[*](hordiaria F) appellata a comitatu frugis[*](fruges FEa) eius; alia[*](alio F) eodem colore seriora maioraque, asinina cognominata a[*](a v. om. ll) vilitate. sunt minora[*](minora at ego. ac (et v) nigra ac ll.v. onychina ac S coll. § 55 et Col. XII 10,2.3. (loc. corr.)), at laudatiora cerina atque purpurea, nec non ab externa gente Armeniaca, quae sola et odore commendantur. peculiaris[*](peculiari EazSJ) inpudentia est[*](est om.EzSJ) nucibus insitorum, quae[*](que FEa) faciem parentis sucumque adoptionis[*](adoftionis F1. aduft- F2) exhibent, appellata ab utroque nucipruna. [*]((11) Col. XII 10, 3.) et[*](et v. ex ll) haec autem et Persica et cerina ac silvestria ut uvae[*](ut uue E. utue F) cadis condita usque ad alia nascentia aetatem sibi prorogant, reliquorum velocitas[*](uelocitas v. uoletias Ea. -entias DFG) cito mitescentium transvolat[*](trauolat F). nuper in Baetica malina[*](pticam (pet- E2) malinam E. peticam marina a) appellari coeperunt malis insita et alia amygdalina amygdalis. his intus in ligno nucleus amygdalae est, nec aliud pomum ingeniosius geminatum[*](geminatum v. germ- ll) est. [*](Diosc. I 174. Col. X 404. Pallad, XII 7, 16. Athen. II 49d. Geop. X 39. — (20) Pallad. III 25, 32. (Pl. XIII 51. XVII 75).) in peregrinis arboribus dicta sunt Damascena, a Syriae Damasco cognominata, iam pridem[*](13,51) in Italia nascentia, grandiore quamquam ligno et exiliore carne nec umquam in rugas[*](rugas C. -ga ll. v) siccata, quoniam soles sui desunt . simul dici possunt populares eorum myxae[*](mixtę Eava.Ber.), quae et ipsae nunc coeperunt Romae nasci insitae[*](insitae Eav. -ta r) in[*](in om.Eava.D) sorvis[*](soruis F. -rbis rv. cfr. § 61).

[*]((3) cfr. Pl. XVII 96. (Cato 133, 2). Pl. XVIII 34. —) In totum quidem Persica peregrina etiam Asiae Graeciaeque esse ex nomine ipso apparet atque e[*](e M. & Fd. ex rv) Perside advecta. sed pruna silvestria ubique nasci certum est, quo magis miror huius pomi mentionem a Catone non habitam, praesertim cum condenda[*](condenda —6 cum om.M) demonstraret quaedam et silvestria. [*]((7) Th. C II 3, 7. (Pl. XVI 111). — (8) Diosc. I 187. schol. Nic. alex. 101. (Pl. XIII 60). Col. X 405. Isid. XVII 7, 7. —) nam Persicae arbores sero et cum difficultate transiere[*](transiere Mv. -ire r), ut quae in Rhodo nihil ferant, quod primum[*](primus M. frimum FG. ////im- D1) ab Aegypto earum[*](earum DFGv. nili ear- M. ////iear- E. icar- a) fuerat hospitium. falsum est venenata cum cruciatu[*](cruciatu Eav. -ta MF1. -to F2DG) in Persis[*](in (uim M) persis MD2v. in- pressis r) gigni et poenarum causa ab[*](ab MJ. a rv) regibus tralata[*](tralata F2J. om.F1. transl- rv(D)) in Aegyptum terra mitigata. id enim de Persea diligentiores tradunt , quae in totum alia est, myxis rubentibus similis, nec extra orientem nasci voluit. eam quoque eruditiores negaverunt ex Perside propter supplicia tralatam[*](tralatum F1. -ta M. translatam Eava.J), sed a Perseo Memphi satam[*](sada M1. siada M2), et ob id Alexandrum illa coronari[*](coronare Fd. -na Ea) victores ibi instituisse in honorem atavi sui. semper autem folia habet et poma subnascentibus aliis. sed pruna quoque omnia post Catonem coepisse manifestum erit[*](est erit E1. est va.S) .

[*]((20) cfr. Pl. XXI 51. XVI 103. XVII 75. Col. IX 4, 3. XI 2, 11. 96. Pallad. V 4. II 25, 20. Martial. XIII 42. 43.)