Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Th. C II 17, 3. —) Non omittendum est et quod Babylone seritur in spinis, quoniam non aliubi vivit, sicut et[*](et sicut E. estque sicut va.L. (alac.)) viscum in arboribus, sed[*](et (pro sed) M) illud in spina tantum quae regia vocatur. mirum quod eodem[*](eodem ML. ead- rv) die germinat quo[*](quod (qua G) va. L) iniectum[*](insectum M) est — inicitur [*](iniicitur M2va.S. initiatur Fd) autem ipso canis ortu — et celerrime arborem occupat . condiunt eo vina[*](uinum EazH) et ideo serunt. spina illa nascitur et Athenis in Longis muris.
[*](schol. Nicand. ther. 617. (Pl. XVIII 144). Ar. III 21, 522b 27. Col. V 12, 1.) Frutex est et cytisus[*](cytisus v. -thisus M. citi- F1E. cithi- F2. citius a), ab Amphilocho[*](Amphilocho (Ruhnken) J -co M. antiloco D2. -lomaco r. Ari- stomacho B. Antino- v) Atheniense[*](Atheniensi va.J) miris laudibus praedicatus pabulo omnium[*](omnium ll.v(D). ouium B. omnium pecudum coni. J), aridus vero etiam suum, spondetque iugero eius annua HS[*](annua HS MG. -ua hF2in ras. -uans D1Ed. -uas D2. -uos v) MM[*](MM MF2G(S). om. rH. perpluris v) vel mediocri solo reditus. utilitas quae[*](quae cm.M. herbosa va.G) ervo, sed ocior[*](eruo sed ocior MG. ergo et (eo v) doctior (laetior v) rv) satias[*](satietas va.S. cfr. XII 78), perquam modico pinguescente quadripede[*](quadripedi aut E1. -pedita ut E2a), ita ut iumenta hordeum
spernant. non ex alio pabulo lactis maior[*](maior Mv. melior r) copia aut melior[*](aut melior om.a), super omnia pecudum medicina[*](an medicina ea?) validas[*](ualidas ego. (cfr. XVIII 136). -da MJ. om. rv) a[*](aom.E1d2) morbis omnibus[*](omnibus MJ. -ni usu rv) praestante.[*](Col. V 12, 2. —) quin et nutricibus in defectu lactis aridum atque in aqua decoctum potui cum vino dari iubet[*](iubet MG. -bet et v. iuuet (-uat D2z) r) — firmiores[*](firmioret M) excelsioresque [*](firmioret M) infantes fore —, viridem etiam[*](etiam om.M.an autem?) gallinis aut, si inaruerit[*](inaruerit MS. inaurierit (in- hau- a) r. aruerit v), madefactum. apes quoque numquam defore cytisi[*](cyti FEa) pabulo contingente promittunt Democritus atque[*](atque J. adque M.om.r S. et v. cfr. XV 138) Aristomachus .[*](Col. ib. 3. 4. 3. —) nec aliud minoris impendi est. seritur, cum hordeum [*](hordeum M (luc. p. 97) D. -deo rv), aut vere semine ut porrum, vel caule autumno ante brumam; si semine, madidum, aut[*](aut MD. et rv) , si desint[*](desint Mv. -init r) imbres, satum spargitur[*](an satum a qua spargitur?). plantae cubitales transferuntur[*](transferuntur M (coni. Dal.) J. perfer- rv. fer- C. praefer- zS) scrobe pedali. seritur per aequinoctia tenero frutice, perficitur triennio, demetitur verno aequinoctio, cum florere desiit[*](desinit Ezva. L(H)), vel pueri anusve[*](anusue MJ. -us uel r. uel anus v. uel anus uel (Chiffl.) S) vilissima opera.[*](Diosc. IV 111. — (17) Col. V 12, 4.) canus[*](canus — 15 frutex Mv. om. r) aspectu, breviterque si quis exprimere similitudinem velit, angustioris trifoli frutex. datur animalibus post biduum semper, hieme vero quod inaruit madidum. satiant equos denae librae et ad[*](ad MF2dT (ed. pr.) Brot. om. rv) portionem[*](portione va.Brot.) minora animalia, obiterque inter ordines alium[*](allium et G), cepas seri[*](cepas seri MJ. caepes (cape F2. cepe G) seri D2FG. capessere r B. -strinum v) fertile est[*](est (ante hic) om.Eva.S).[*]((2) Col. ib. 1. —) inventus est hic frutex in Cythno[*](cythno MC. citano r. cytro v) insula, inde tralatus[*](translatus FES. -us est av) in omnes Cycladas, mox in urbes Graecas, magno casei proventu . praeterea — quo[*](quo DFa (Fels p. 48) D. quod ME. propter quod v) maxime miror rarum[*](rarum est F2) esse in Italia — non aestuum, non frigorum, non grandinum aut nivis iniuriam expavescit. adicit Hyginus, ne cossium[*](ne cossium ego. ne hosti- ll.v. cfr. XVII 220) quidem propter nullam gratiam ligni.