Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Ar. IV 7, 532a 31–532b 3. 8–10. —) Insecta, ut intellegi possit, non videntur habere nervos[*](habere neruos MJ. neruos habere rv) nec ossa nec spinas nec cartilaginem nec pinguia nec carnes, ne crustam[*](ne crustum M. nec crustam F2adzva.G) quidem fragilem ut quaedam marina , nec quae[*](nec quae MG. nec quē R2. neque rz. nec v) iure dicatur[*](dicetur zva.G) cutis, sed mediae cuiusdam inter omnia haec naturae[*](natura M) corpus, arenti simile, nervo[*](neruo ll.v. in aluo coni. J coll. § 1) mollius, in reliquis partibus tutius[*](tutius R2S. totius MF2. istius r. siccius v. tostius Fels p. 60) vere quam durius. et hoc solum iis est, nec praeterea aliud. nihil intus nisi admodum paucis intestinum inplicatum.[*](Ar. IV 7,531b 30. 33–532a 7. 8, 533a 4. 16. 17. (P IV 6 init.).) itaque[*](itaque inplicatum M) divolsis praecipua vivacitas[*](prae- cipua uiualitas F1R1a.-puum leuacitas M) et partium singularum palpitatio, quia quaecumque est ratio vitalis illa non certis inest membris, sed toto in corpore, minime tamen capite, solumque non movetur nisi cum pectore avolsum. in nullo genere plures sunt pedes, et quibus ex his plurimi, diutius vivunt divulsa, ut in scolopendris videmus. habent autem oculos praeterque e[*](e G. om.ll. (sensus v)) sensibus et tactum[*](et tactum ego. tact- F2v. et act- r) atque gustatum, aliqua et odoratum, pauca et auditum .