Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
[*](Ar. V 25. IX 40, 623b 13. 14. 17.— § 109. 110: Ar. I 1, 488a 7. 10. Ael. II 25. Plut. SA 11, 967f sq. Geop. XV 1, 26.— (23) Ar. IX 38 extr. Ael. IV 43. I 22.)30. Plurima insectorum vermiculum gignunt, nam et[*](dist. B) formicae similem ovis vere[*](lac. ego indicavi; exciderunt fere mirabiles opere) , .... et hae[*](hae G2. haec ll. (alac.) hae ut apes zv) communicantes laborem ut apes, sed illae[*](ut apes sed illae (ille R2) F2R2G2(S D). sed apes utilae (uti ille R1. utiles Eav) rv(H)) faciunt cibos, hae condunt. ac[*](ac ll.D. et C. at v) si quis conparet onera corporibus earum, fateatur nullis portione[*](portatione R2) vires esse maiores. gerunt ea morsu; maiora aversae postremis pedibus moliuntur umeris obnixae. et his rei[*](reip???. F. recipit a)publicae ratio, memoria, cura. semina adrosa condunt , ne rursus in frugem[*](fruges va.S) exeant e terra[*](e (et R2) terre R), maiora ad introitum dividunt, madefacta imbre proferunt atque siccant. operantur et noctu plena luna, eaedem[*](eaedem R(?)v. ead- r) interlunio cessant. iam in opere qui labor, quae sedulitas! et quoniam ex diverso
convehunt altera alterius ignara[*](ignarę Fa (an recte?)), certi dies[*](dies ll.v. indices D) ad recognitionem [*](ea R) mutuam nundinis dantur.[*]((5) Ael. VI 43 extr. Cleanthes ap. Plut. SA 11, 967e et Ael. VI 50. Paxam. in Geop. XIII 10, 14.—) quae tune earum concursatio , quam diligens cum obviis quaedam conlocutio atque percunctatio[*](percontatio (DE?) va.Brot.(S))! silices itinere earum adtritos videmus et opere[*](et in opere va.S) semitam factam, ne quis dubitet[*](dubitet v. -tet et ll.S) , qualibet in re quid possit quantulacumque adsiduitas. sepeliunt inter[*](sese (del. inter) F2) se viventium solae praeter hominem. non sunt in Sicilia[*](siciliae F. -lie R) pinnatae .