Naturalis Historia
Pliny, the Elder
Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor
in magnis siquidem corporibus aut certe maioribus facilis officina sequaci materia fuit: in his tam parvis atque tam nullis quae ratio, quanta vis, quam[*](quam C. tam ll.v) inextricabilis perfectio! ubi tot sensus collocavit in culice? et sunt alia dictu minora: sed ubi visum in eo praetendit? ubi gustatum adplicavit? ubi odoratum inseruit? ubi vero truculentam illam et portione maximam vocem ingeneravit? qua subtilitate pinnas adnexuit[*](adnexuit v(D). -ectit ll. -euit (Chiff.) S), praelongavit pedum crura, disposuit ieiunam caveam [*](dist. ego) uti alvum, avidam sanguinis et potissimum[*](potissi- mam DF1Ra) humani sitim[*](siti D) accendit! telum[*](telum—p. 285, 4 superuacuum om.a) vero perfodiendo tergori quo spiculavit ingenio atque, ut[*](ut om.F1) in capaci[*](capaci (sc. spatio) ll.v. canali coni. D2), cum cerni non possit exilitas[*](exilitas, ita va.S), reciproca generavit[*](geminauit G) arte, ut fodiendo acuminatum pariter sorbendoque fistulosum esset! quos teredini ad perforanda robora terebraum[*](terebrarum ego. cum ll.v) sono teste dentes adfixit potissimumque e ligno cibatum fecit! sed turrigeros elephantorum miramur umeros taurorumque colla et truces in sublime iactus, tigrium rapinas, leonum iubas, cum rerum natura nusquam
magis quam in minimis tota sit. quapropter quaeso ne[*](ne ll.S. ne nostra zv(H). ne haec G) legentes , quoniam ex his spernunt multa, etiam relata fastidio damnent, cum in[*](in v. om. ll) contemplatione naturae nihil possit videri supervacuum.