Naturalis Historia

Pliny, the Elder

Pliny, the Elder, creator; Mayhoff, Karl Friedrich Theodor, 1841-1914, editor

[*](Ar. P IV 13, 697b 14.— Diod. II 50, 4–6. III 28, 2, 3. Ael. II 27. IV 37. XIV 7 init. — (15) Th. IV 4, 5.) Sequitur natura avium, quarum grandissimi et paene bestiarum generis struthocameli[*](strutiocameli a (passim). struthi- va.S) Africi vel Aethiopici altitudinem equitis insidentis equo[*](equo F. eque a) excedunt, celeritatem vincunt, ad hoc demum datis[*](datus F1Ra) pinnis, ut currentem adiuvent. cetero[*](cętera a) non sunt volucres nec a terra attolluntur[*](attolluntur ego. toll- ll.v. cfr. CFW Müller p. 19) . ungulae iis[*](ungulae iis v. -lae his E2D. -la eis d.-la eius r) cervinis similes[*](similes E(?)v.-lis r) , quibus dimicant, bisulcae et conprehendendis lapidibus utiles, quos in fuga contra sequentes ingerunt pedibus. concoquendi sine dilectu[*](delectu va.D. cfr. VII 107. 180. 149. VI 66. XXXIII 137) devorata mira natura, sed non minus stoliditas in tanta reliqui corporis altitudine[*](alti- tudinē F1R1a) , cum colla frutice occultaverint[*](occultauerunt zH Brot.) , latere sese existimantium . praemia[*](praemia del.F2. praecipua R2. praemira D) ex iis ova, propter amplitudinem pro quibusdam habita[*](quibusdam habita pro (P)D) vasis, conosque bellicos[*](conusque bellicas Fa) et galeas adornantes pinnae.

[*](cfr. Herod. II 73. Mela III 83. 84. Ov. M XV 393–407. Tac. A VI 28. Ael. VI 58. Phil. VA III 49. Sol. 33, 11. 12. (cfr. Pl. XII 85. VII 197).) Aethiopes atque Indi discolores[*](in indis colores F1a. (an Aethiopiae atque Indis discolores... esse ferunt?)) maxime et[*](et om. (E?)D) inenarrabiles

ferunt aves et ante omnes nobilem Arabiae[*](arabiae FdEav(D).-ia R(?)G) phoenicem, baud scio an[*](haud .. an om.F1au. an om.R) fabulose, unum in toto orbe nec visum magno opere. aquilae narratur magnitudine, auri fulgore circa colla, cetero[*](cętera azva.H) purpureus, caeruleam roseis caudam pinnis distinguentibus, cristis fauces[*](fauces (Salm.) H. faces F1dEa.-cies F2R.-ciem v) caputque plumeo apice honestante[*](honestante dzv(H)J. coho- G. honestare ll. -ri S(D)). primus atque diligentissime[*](diligentissimus va.S) togatorum de eo prodidit Manilius[*](Manilius v. mamill- ll. -ilius J. cfr. § 5 et ind. auct.), senator ille maximis nobilis doctrinis doctore nullo: neminem extitisse qui viderit vescentem , sacrum in Arabia Soli esse, vivere annis DXL[*](DXL ll.Sol.S. DLX Brot. DIX H. DCLX v. D diebus XL U), senescentem casiae[*](casiae F2H(D). -ia R2v(S).-ssia F1Ea. cossa R1) turisque surculis construere nidum, replere odoribus et superemori. ex ossibus deinde et[*](deinde et F2L. -de e rG. -de ac zv) medullis eius nasci primo ceu vermiculum, inde fieri pullum, principioque iusta funera priori reddere et totum deferre nidum prope Panchaiam[*](panchaiā F2C.-caiam E2v. pacaiā F1.-atā R2.-atū r. (prope Panchaiam del. voluit U)) in Solis urbem et in ara ibi deponere.[*](Sol. 33, 13.— (20) Sol. 33,14. (Dio LVIII 27, 1).) cum huius alitis vita magni conversionem anni fieri prodit idem Manilius[*](ma- milius RJ) iterunque significationes tempestatum[*](tempestatium F.-tuū a) et siderum easdem reverti, hoc autem circa meridiem incipere quo die signum arietis sol intraverit, et fuisse eius conversionis annum prodente se P. Licinio Cn[*](Cn. om.R2a. en F. M. va. H) . Cornelio cos. CCXV. Cornelius Valerianus phoenicem devolavisse in Aegyptum tradit[*](tradit HBrot.) Q. Plautio Sex. Papinio cos. allatus est et[*](est et F2(Rh)G. esset r. esse v) in urbem Claudii principis censura anno urbis DCCC et in comitio propositus, quod actis testatum est, sed quem falsum[*](quam falsum F2) esse nemo dubitaret.