Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Pravo favore labi mortales solent
- Et, pro iudicio dum stant erroris sui,
- Ad paenitendum rebus manifestis agi.
- Facturus ludos dives quidam nobilis
- Proposito cunctos invitavit praemio
- Quam quisque posset ut novitatem ostenderet.
- Venere artifices laudis ad certamina;
- Quos inter scurra, notus urbano sale,
- Habere dixit se genus spectaculi
- Quod in theatro numquam prolatum foret.
- Dispersus rumor civitatem concitat.
- Paulo ante vacua turbam deficiunt loca.
- In scaena vero postquam solus constitit
- Sine apparatu, nullis adiutoribus,
- Silentium ipsa fecit exspectatio.
- Ille in sinum repente demisit caput
- Et sic porcelli vocem est imitatus sua,
- Verum ut subesse pallio contenderent
- Et excuti iuberent. Quo facto simul
- Nihil est repertum, multis onerant lancibus