Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Respondit: Mecum facile redeo in gratiam,
  2. Quia non fuisse mentem laedendi scio.
  3. Sed te, contempti generis animal improbum,
  4. Quae delectaris bibere humanum sanguinem,
  5. Optem necare vel maiore incommodo.
  6. †Hoc argumentum veniam ei dari docet
  7. Qui casu peccat. Nam qui consilio est nocens,
  8. Illum esse quamvis dignum poena iudico.
  1. Quidam immolasset verrem cum sancto Herculi,
  2. Cui pro salute votum debebat sua,
  3. Asello iussit reliquias poni hordei.
  4. Quas aspernatus ille sic locutus est:
  5. Libenter istum prorsus appeterem cibum,
  6. Nisi, qui nutritus illo est, iugulatus foret.
  7. Huius respectu fabulae deterritus
  8. Periculosum semper vitavi lucrum.
  9. Sed dicis: Qui rapuere divitias, habent.
  10. Numeremus agedum qui deprensi perierunt:
  11. Maiorem turbam punitorum reperies.
  12. Paucis temeritas est bono, multis malo.