Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis,
- (Quas Aesopias, non Aesopi, nomino,
- Quia paucas ille ostendit, ego plures fero,
- Usus vetusto genere, sed rebus novis),
- Quartum libellum, cum vacarit, perleges.
- Hunc obtrectare si volet malignitas,
- Imitari dum non possit, obtrectet licet.
- Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui
- Vestras in chartas verba transfertis mea,
- Dignumque longa iudicatis memoria.
- Illitteratum plausum nec desidero.
- Qui natus est infelix, non vitam modo
- Tristem decurrit, verum post obitum quoque
- Persequitur illum dura fati miseria.
- Galli Cybebes circum in quaestus ducere
- Asinum solebant baiulantem sarcinas.
- Is cum labore et plagis esset mortuus,