Fabulae
Phaedrus
Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.
- Detracta pelle sibi fecerunt tympana.
- Rogati mox a quodam, delicio suo
- Quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo:
- Putabat se post mortem securum fore;
- Ecce aliae plagae congeruntur mortuo.
- Ioculare tibi videtur, et sane levi,
- Dum nihil habemus maius, calamo ludimus.
- Sed diligenter intuere has nenias:
- Quantam sub titulis utilitatem reperies!
- Non semper ea sunt quae videntur; decipit
- Frons prima multos: rara mens intellegit
- Quod interiore condidit cura angulo.
- Hoc ne locutus sine mercede existimer,
- Fabellam adiciam de mustela et muribus.
- Mustela cum annis et senecta debilis
- Mures veloces non valeret assequi,
- Involvit se farina et obscuro loco