Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Momentum ut horae pereat officiis meis.
  2. Non ergo causa est manibus id tangi tuis,
  3. Quod occupatis auribus non convenit.
  4. Fortasse dices: Aliquae venient feriae,
  5. Quae me soluto pectore ad studium vocent.
  6. Legesne, quaeso, potius viles nenias,
  7. Impendas curam quam rei domesticae,
  8. Reddas amicis tempora, uxori vaces,
  9. Animum relaxes, otium des corpori,
  10. Ut assuetam fortius praestes vicem?
  11. Mutandum tibi propositum est ut vitae genus,
  12. Intrare si Musarum limen cogitas.
  13. Ego, quem Pierio mater enixa est iugo,
  14. In quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi
  15. Fecunda novies artium peperit chorum,
  16. Quamvis in ipsa paene natus sim schola
  17. Curamque habendi penitus corde eraserim
  18. Et laude invicta vitam in hanc incubuerim,
  19. Fastidiose tamen in coetum recipior.
  20. Quid credis illi accidere, qui magnas opes