Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Nec generi tribui, sed virtuti gloriam.
  2. Quoniam occuparat alter ne primus foret,
  3. Ne solus esset studui; quod superfuit:
  4. Nec haec invidia, verum est aemulatio.
  5. Quod si labori faverit Latium meo,
  6. Plures habebit, quos opponat Graeciae.
  7. Si livor obtrectare curam voluerit,
  8. Non tamen eripiet laudis conscientiam.
  9. Si nostrum studium ad aures pervenit tuas
  10. Et arte fictas animus sentit fabulas,
  11. Omnem querelam submovet felicitas.
  12. Sin autem doctus illis occurrit labor,
  13. Sinistra quos in lucem natura extulit
  14. Nec quicquam possunt nisi meliores carpere,
  15. Fatale exitium corde durato feram,
  16. Donec fortunam criminis pudeat sui.
  1. Phaedri libellos legere si desideras,
  2. Vaces oportet, Eutyche, a negotiis,
  3. Ut liber animus sentiat vim carminis.
  4. Verum inquis tanti non est ingenium tuum,