Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Et hoc minus perveniet ad me muneris,
  2. Quo plus consumet temporis dilatio.
  3. Si cito rem perages, usus fiet longior:
  4. Fruar diutius, si celerius coepero.
  5. Languentis aevi dum sunt aliquae reliquiae,
  6. Auxilio locus est: olim senio debilem
  7. Frustra adiuvare bonitas nitetur tua,
  8. Cum iam desierit esse beneficium utile
  9. Et mors vicina flagitabit debitum.
  10. Stultum admovere tibi preces existimo,
  11. Proclivis ultro cum sit misericordia.
  12. Saepe impetravit veniam confessus reus:
  13. Quanto innocenti iustius debet dari?
  14. Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius,
  15. Dein simili gyro venient aliorum vices.
  16. Decerne quod religio, quod patitur fides,
  17. Et graviter me tutare iudicio tuo.