Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Effecit brevius: namque recta per forum
  2. Coepit redire. Et quidam e turba garrulus:
  3. Aesope, medio sole quid cum lumine?
  4. Hominem inquit quaero, et abiit festinans domum.
  5. Hoc si molestus ille ad animum rettulit,
  6. Sensit profecto se hominem non visum seni,
  7. Intempestive qui occupato alluserit.
  1. Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens,
  2. Primum ne videar esse tibi molestior,
  3. Distringit quem multarum rerum varietas;
  4. Dein si quis eadem forte conari velit,
  5. Habere ut possit aliquid operis residui:
  6. Quamvis materiae tanta abundet copia,
  7. Labori faber ut desit, non fabro labor.
  8. Brevitati nostrae praemium ut reddas peto
  9. Quod es pollicitus: exhibe vocis fidem.
  10. Nam vita morti propior est cotidie,