Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Pendere ad lanium quidam vidit simium,
  2. Inter reliquas merces atque obsonia;
  3. Quaesivit quidnam saperet. Tum lanius iocans:
  4. Quale inquit caput est, talis praestatur sapor.
  5. Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo;
  6. Quando et formosos saepe inveni pessimos,
  7. Et turpi facie multos cognovi optimos.
  1. Successus ad perniciem multos devocat.
  2. Aesopo quidam petulans lapidem impegerat.
  3. Tanto inquit melior! Assem deinde illi dedit,
  4. Sic prosecutus: Plus non habeo mehercules,
  5. Sed unde accipere possis monstrabo tibi.
  6. Venit ecce dives et potens: huic similiter
  7. Impinge lapidem et dignum accipies praemium.
  8. Persuasus ille fecit quod monitus fuit;
  9. Sed spes fefellit impudentem audaciam:
  10. Comprensus namque poenas persolvit cruce.